2011
Annus 2011 e serie paginarum brevium de annis.
2011 = MMXI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 2011 legas, vide 2011 (numerus).
Eventa
Mense Ianuario
- 1 Ianuarii
- 3 Ianuarii — Inundati sunt in Australia orientali loci nonnulli. Regimen Australianum nuntiat se mercedem ut auxilium victimis erogaturam esse. Mortuorum numerus in Terra Reginae interea decem attingit.
- 4 Ianuarii
- 6 Ianuarii — Iuribus Humanis Collegium Indonesiense praesidi Susilo Bambang Yudhoyono relationem submittit de quaestione cruciatus Papuanorum a militibus. Relatio hortatur, ut praeses publicam auctoritatem inserat, ne iura humana violentur in Papua, provincia suas leges habente orientoindonesiensi.
- 8 Ianuarii — Civitates Foederatae Americae revelantur Twitter sub poena cogere, ut praebeat data pertinentia ad homines, qui negotium habent cum situ interretiali WikiLeaks, qui nuntios elapsos legatorum Civitatum Foederatarum Americae divulgat. Inter homines vita privata privandos sunt situs interretialis creator Iulianus Assange, elapsorum dator suspectus Bradley Manning et fautrix Birgitta Ioannis filia, quae sicut legata populi Islandici conatus vitae privatae adeundae ut minime convenientes describit, colloquium cum legato regiminis Civitatum Foederatarum postulat et nomen Civitatum Foederatarum ad iudicem defert. WikiLeaks petit, ut Google et Facebook coactus quosque a regimine Civitatum Foederatarum divulgent.
- 11 Ianuarii — Aquarum alluvio in Terra Reginae Australiae orientaliae continenter deterior fit. Decem homines mortui confirmantur. Homines requisiti quaeri, inveni et salvari non desinunt.
- 14 Ianuarii — Zine El Abidine Ben Ali adhuc Tunesiae Praeses propter tumultus in Arabiam Saudianam fugere coactus est.
- 13 Ianuarii — Coetus legatorum Tadiikistaniae tractatum cum Re Publica Popularis Sinarum de finibus determinandis auctoritate sua confirmat.
- 15 Ianuarii
- Causa non voluntariae vacationis operis, caritatis annonae, corruptellae, censurae et paupartatis, Tunisienses res novas iasmini dictas concitant. Tunisiae praeses heri abdicatus Zine El Abidine Ben Ali a Francia reiectus in Arabiam Saudianam cum familia sua fugit. Arabia Saudiana confirmat eum rerum extraordinariarum in Tunisia causa recipere. Interrete utentes sententiam istam sanctuarii dictatori offerrendi reprehendunt. Quidem 42 homines in incendio Monasterii Tunisiae orientalis moriuntur, quod est mense recente incommodum maximum. Imed Trabelsi, praesidis expulsi nepos opulentus, occiditur. Iordanici rebus novis Tunisiensibus excitati ipsi annonae caritatem recusant.
- Grex legatorum gentium iter duorum dierum faciunt datum ab Irania ut favor benevolentiaque propter curam externam de eius ratione nucleari. Unio Europaea, Russia et Res Publica Popularis Sinarum se venturae esse denegaverunt. Irania deuterii composita in aquae gravis officina in Arak Iraniae mediae confecta legatis repraesentat. Ali Akbar Salehi, minister rerum externarum Iraniae et dux Societatis Energiae Atomicae Iraniae, haec inventa ad usum in medicina apta enim laudat.
- 19 Ianuarii — Deprehenditur Rudolphus Elmer, argentarius pristinus Helveticus, qui nuntios de divitibus tributa amittentibus prodidit situi interretiali WikiLeaks, qui nuntios elapsos divulgat.
Mense Iulio
- 1 — Eclipsis solis partialis.
- 8 — Magnus coetus publicus in Aegypto apparatur causa inopiae progressus a rebus novis sentiendae.
- 9 - Sudania Australis libertatem a Sudania adepta est.
- 11 — Materia displosiva in Base Maritima Evangelus Floraces Cypri meridionalis reposita ardescit disploditque, occidens 13 homines et vulnerans 62.
- 12 — Consociatio Nationum indicat Civitates Foederatas Americae gentium regulas violare deneganda admissione sine cura ad Bradley Manning, elapsorum datorem situi interretiali WikiLeaks.
- 13 — Vigiles foederales Mexicani summum interemptorem indictum turbae Militum Templariorum deprehendunt.
- 16 — Praemium Quadriga Russiae ministro primo et delatori pristino CSP URSS (KGB) Vladimiro Putin originaliter donandum hoc anno nemini omnino donabitur, postquam Olaus Eliasson praemium suum abiecit et Venceslaus Havel idem minatus est.
- 18 — Iaponia et Corea Meridionalis discussurae sunt de actis publicis imperatoriis Coreanis antiquis a Iaponia ablatis reddendis.
- 19 - Ministri rerum externarum Societatis Civitatum Asiae Meridiorientalis colloquium in Bali Indonesiae orientalis habent.
- 20 - Conventus membrorum consociationis Alzheimer ex omnibus gentibus Lutetiae evenit. Eruditi Australiani nuntiantur invenisse sanguinis probam morbum Alzheimerianum praedicentem.
- 22
- 23 — In Cornu Africano est fames, pluvia usque ad Septembrum non ventura.
- 25 — Dux adversarius Canadensis Ioannes Layton muneris vacationem valetudinis causa sumit.
- 28 — Astronomi asteroidem Troianum circa Solem eadem orbita ac Tellus volventem, sed non periculosum inveniunt.
- 29 — Secundum rei diurnariae sedem publicam Syriacam, vastatores oleiductum prope Emesam Syriae mediae ad fulmen adduxerunt.
- 30 — Iosephus Antonius Acosta Hernández, interemptor indictus turbae La Línea, in Chihuahua Mexici septentrionalis deprehenditur.
- Incerto die - propter magna debita in Graecia, Hibernia, Lusitania, Hispania et nunc etiam Italia putatur Euronis et harum rerum publicarum salutem tenui filo suspensam esse.
Mense Augusto
Mense Septembri
Mense Octobri
Mense Novembri
Mense Decembri
- 27 Iunii — Signa caesii radios edentis in incolis vici Iitate urbisque Kawamata Iaponiae septentrionalis prope electrificinam nuclearem Fukushima I terrae motu megacymateque corruptam inveniuntur.
- 21 Iunii — Suffragio de rationibus compendium quaerentibus lucrato, Graeciae regimen ministri primi Georgii Papandreu subversionem suam depellit.
- 13 Iunii — Novus terrae motus magnitudinis 6.0 Christopolim Novae Zelandiae australis afficit.
- 10 Iunii — In Certamine Gentili Ludi Hocceii, Ursi Bostonienses Canadenses Vancuverienses superant, Calicem Senatoris Stanley consequentes.
- 10 Iunii — Res Publica Popularis Sinarum et Vietnamia controversiam de Mare Meridisinensi habent.
- 9 Iunii — Brasilia communistam contumacem Caesarem Battisti liberat sine eo Italiae tradendo.
- 7 Iunii — Multi incolae fugiunt ex urbe Jisr ash-Shughur Syriae septentrionalis, quae circumdanda est exercitu res novas opprimente.
- 5 Iunii — Ollanta Humala Peruviae praeses electus est.
- 1 Iunii — Eclipsis solis partialis.
- 22 Maii — Turbines Minneapolim Minnesotae in Civitatibus Foederatis Americae septentrionalibus et Joplin Missuriae in Civitatibus Foederatis Americae meridionalibus afficiunt.
- 21 Maii — Georgiani a duce adversaria Nino Burǰanaje ducti regimen praesidis Michaelis Saakašvili recusant.
- 19 Maii — Sodales motus spirituali Falun Gong ad iudicem Americanum deferunt societatem interretialem Cisco, quae regimini Rei Publicae Popularis Sinarum in eorum iuribus humanis violandis affuisse dicitur.
- 17 Maii — Exhibitor electrificinae nuclearis Iaponicae Fukushima I nuntiat consilium novum ad vincendam calamitatem terrae motu megacymateque allatam.
- 17 Maii — Sua Maiestas Elizabeth II, Dei Gratia Britanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina, Consortionis Populorum Princeps, Fidei Defensor, Rem publicam Hibernicam viset. Ab eius libertate anno 1921 id est monarchae Britannici adventus primus.
- 15 Maii — Aquarum alluviones magnae sunt multis in locis Americae Borealis, praecipue secundum Mississippium.
- 15 Maii — Autocinetum onerarium peditibus vehiculisque in commeatu Telavivi illidet, occidens unum e vulnerans sedecim homines.
- 14 Maii — Dominicus Strauss-Kahn, rector Aerarii Monteraii Gentium, deprehenditur stupri accusandus.
- 14 Maii — Milia hominum in Foro Liberationis Cairi congregantur demonstrantes coniunctionem solidam cum Palaestinensibus et aliis populis contra regimina in Africa boreali et Asia occidentali tumultuantibus.
- 9 Maii — Tribunus minor Vitiensis Tevita Mara, seditionis et eversionis regiminis attemptate accusatus, a Tonga adiutus Vitos fugit.
- 5 Maii — Electores in Britanniis suffragium alternatum vice suffragii maioris partis plebiscito improbant.
- 3 Maii — Coetus legatorum populi Thibetani in exilio aliarum civitatum legationes hortatur, ut tribus monachis a Re Publica Populari Sinarum deprehensis liberandis adsunt.
- 2 Maii — Usama bin Ladin, summus terrorista societatis Alcaeda, inventus necatusque est.
- 2 Maii — Comitiis in Canada habitis, Stephanus Harper conservativus adhuc regnans lucratur.
- 2 Maii — Summum Iudicium Guatemalense decernit comitia die 11 Septembris habenda.
- 28 Aprilis — Iacobus Earl Carter Civitates Foederatas Americae et Coream Meridionalem populi Septentriocoreani fame domandi accusat.
- 25 Aprilis — Situs interretialis WikiLeaks nuntios de quaestionibus in castris carceralibus Guantanamensibus a Civitatibus Foederatis Americae factis divulgat.
- 24 Aprilis — Milia Tunisiensium manifestationi contra ministrum primum ad tempus Béji Caïd Essebsi intersunt.
- 17 Aprilis — Factio Foederis Gentilis, Finlandiae Factio Socio-Democratica et Finlandienses Veri comitiis in Finlandia vincunt.
- 12 Aprilis — Iaponiae regimen gradum calamitatis in electrificina nucleari Fukushima I ad 7, i. e. maximum auget.
- 11 Aprilis — Laurentius Gbagbo in Abidjan deprehenditur.
- 8 Aprilis — Octo homines multorum autocinetorum incommodo prope Rostochium Megapolis et Pomeraniae Citerioris in Germania septentrionali moriuntur.
- 7 Aprilis — Contumaces Hamas globum autocurris armatis adversum contra laophorium scholasticum Israelitum emittunt.
- 7 Aprilis — Ministerium rerum externarum Rei Publicae Popularis Sinarum confirmat inquiri Ài Wèiwèi, iurorum humanorum fautor.
- 7 Aprilis — Coetus publici sub sententia "non plus sanguinis" multis in urbibus Mexicanis eveniunt contra bellum Mexicanum contra medicamenta soporifera.
- 6 Aprilis — Senatus Civitatum Foederatarum Americae non accipit legem, quae Sedem Circumiectorum Tutandorum vetaret emissiones gasiorum effecto solarii dirigere.
- 4 Aprilis — Turbinum numerus summus intra unum diem in Civitatibus Foederatis Americae nuntiatur.
- 3 Aprilis — Ài Wèiwèi, qui iurorum humanorum statum in Re Publica Populari Sinarum maledixit, in aëroportu Pekinensi deprehenditur.
- 31 Martii — Maiotta praefectura nova Franciae facta est.
- 31 Martii — Exercitus praesidi Eburneo inter gentes agnito Alassane Ouattara fidelis plures pluresque urbes capit, ad urbem maximam Abidjan appropinquans.
- 25 Martii — Regiminis Iordanici fautores et adversarii Philadelphiae confligunt.
- 25 Martii — Unio Europaea de discrimine oeconomico in Portugallia et pacto ob euronis potentiam concertandi colloquitur.
- 24 Martii — Complura regimina in Asia orientali Oceaniaque commeatum alimentorum prope electrificinam nuclearem Fukushima I confectorum vetant.
- 23 Martii — Milia hominum carbonium tributo onerandum Canberrae recusant.
- 22 Martii — Robertus Cooper, Unionis Europaeae legatus, tumultus Baharinensis oppressionem violentam iustificat.
- 20 Martii — Coetus publicus contra torturam dictam Bradley Manning, datoris elapsorum situi interretiali WikiLeaks, in Quantico Virginiae in Civitatibus Foederatis Americae meridiorientalibus evenit.
- 20 Martii — Britannica Radiodiffusionis Corporatio cum ministerio rerum externarum Civitatum Foederatarum Americae contractura est ad censuram in Irania et Re Publica Populari Sinarum pugnandam.
- 19 Martii — Expeditio internationalis in Libya initium capit, consilio Concilii Salutis Consociationis Nationum approbata. Consilium decernunt Civitates Foederatae Americae, Britanniae, Francia, Africa Australis, Columbia, Nigeria, Portugallia, Libanus, Bosnia et Herzegovina et Gabonia, suffragio abstinent Sinae, Russia, India, Germania et Brasilia, nemine contradicente.
- 19 Martii — Plures quam quinquaginta globi ignivomi e Lacinia Gazetica ad Negev Israelis meridionalis emittuntur.
- 18 Martii — Ioannes Bertrandus Aristide, unus praesidum Haitiensium pristinorum, Haitiam reddit, duobus diebus ante comitia.
- 14 Martii — Minister primus Rei Publicae Popularis Sinarum Wēn Jiābǎo dicit commutationes politicas faciendas esse.
- 11 Martii — Undae ingentissimae maris motu in Oceano Pacifico inductae iuxta Iaponiam. Calamitas est in electrificina nucleari Fukushima I Iaponiae meridionalis motu megacymateque corrupta.
- 9 Martii — Regimen Canadense Stephani Harper Camera Communium castigatur, suffragium de regimini diffidentia tamen evadit.
- 5 Martii — Wen Jiabao, minister primus Rei Publicae Popularis Sinarum, nuntium annuum de regiminis labore Gentis Congressui Populari tradit.
- 4 Martii — Domus Caerulea et alii magistratus publici societatesque argentariae in Corea Meridionali impetu computatorio afficiuntur.
- 3 Martii — Motus Libycus anni 2011 procedit.
- 3 Martii — Mulieribus buleuteria expugnantibus huius anni carnelevarium Rhenanum summo statui appropinquat.
- 27 Februarii — Academiae Praemiis datis, Regis Oratio pellicula optima fit. Pellicularum non Anglice locutarum optima fit Danica Meliore in Mundo.
- 26 Februarii — Tribus Gallicus et Factio Laboris in Rei publicae Hibernicae comitiis vincunt.
- 22 Februarii — Terrae motus magnitudinis 6.3 Christopolim Novae Zelandiae australis afficit.
- 22 Februarii — Participes manifestationum ob contraque regimen omni in Iemenia confligunt.
- 20 Februarii — Rebus novis iasminaceis in Re Publica Populari Sinarum petitis, vigiles contra tumultus nonnullis in urbibus interveniunt, imprimis Pekini et Sciamhaevi.
- 17 Februarii - Motus Libycus anni 2011 contra Muammar al-Gaddafi dictatorem Libyae coepit.
- 13 Februarii — Duces adversarii omni in Irania tumultus contra regimen Lunae die petunt. Greges adversariae Baharinenses tumultus die crastino petunt. Exercitus Aegypto imperans constitutionem amovet.
- 11 Februarii — Aegypti praeses Hosni Mubarak se a munere removit
- Exinde ab 10 Februarii usque ad 20 Februarii Berolini "61. Berlinale" habetur quod est vulgo 61. Internationale Filmfestspiele Berlin 2011 seu "61. ludi sollemnes internationales Berolinenses cinematographicae anni 2011".
- 10 Februarii — Eric Illsley, legatus pristinus populi Britanniarum e Factione Laboris, vinculis annuis punitur de mercedibus de publico sibi contra legem vindicandis.
- 9 Februarii — Corea Septentrionalis se Coreae Meridionali de insula Yeonpyeong e nave aëria telis conicienda excusare denegat; colloquium militare inter ambas civitates ita finem frustra habet.
- 7 Februarii — Nuntii nove elapsi legatorum Civitatum Foederatarum Americae enuntiant Australiam et Civitates Foederatas Americae anno 2008 societatem ad nuntios satellite clandestina compertos utrisque habendos iniisse.
- 6 Februarii — Milia hominum in Victoria Australiae austroorientalis aquarum alluvione evacuari coguntur. Sydneium, Novae Cambriae Australis caput in Australia orientali, noctem nimius calidam experitur.
- 3 Februarii — Yasi turbo Terram Reginae Australiae orientalis afficit.
- 2 Februarii — Deversorium Sheraton in Shěnyáng, Sinarum septentrioorientalium aedificium altissimum, incendio consumitur.
- Exinde ab 26 Ianuarii usque ad 30 Ianuarii Tavai congressus habebitur operis fundati cuius nomen est Forum Mundi Oeconomicum.
- Exinde ab 25 Ianuarii sunt manifestationes in Aegypto in praesidem Mahometum Husni Mubarak.
- 24 Ianuarii — Media vulgandi in Corea Meridionali nuntiant in Corea Septentrionali supplicio affectos esse homines duos, qui libellos propagantes ex Corea Meridionali advolantes tetigerunt.
- 24 Ianuarii — Interfector terroristicus in portu äerio Mosquensi Domodedovo telo ignifero 35 homines occidit et 130 vulnerat.
- 23 Ianuarii — Situs interretialis WikiLeaks post menses duos non amplius centesimam partem thesauri nuntiorum elapsorum legatorum Civitatum Foederatarum Americae divulgavit.
- 21 Ianuarii — Consociationis Nationum Secretarius Generalis Ban Gi-mun Israelem maledicit de coloniis in solo Palaestinensi aedificandis.
- 20 Ianuarii — In Re publica Hibernica, minister rei vehiculariae Noel Dempsey, minister rei iuridicae et iuris commutandi Dermot Ahern et minister defensionis Antonius Killeen omnes se abdicant post abdicationum recentium ministrae sanitatis impuberorumque Mariae Harney et ministri rerum externarum Michaelis Martin. Factio Viridis se a regimine remoturam minatur. Minister primus Brianus Cowen repraesentantum camerae nuntiat comitia die 11 Martii habenda. Apparet dissensio magna de regimine intra foedus Factionis Republicanae et Factionis Viridis. Civitatis minsiter Conor Lenihan abdicationem Briani Cowen petit.
Nati
Nati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam 0 fere paginas in categoria Categoria:Nati 2011)
Mortui
Mense Ianuario
Mense Februario
Mense Martio
- 1 - Ioannes Michael Lounge, astronauta Americanus; natus est anno 1946.
- 2 - Shahbaz Bhatti, rerum politicarum peritus et minister Pakistanus necatus est; natus est anno 1968.
- 3 - Aldus Clementi, compositor Italianus; natus est anno 1925.
- 6 - Agnes Maria Grisebach, scriptrix Germanica; nata est anno 1913.
- 15 - Victorius Ghidella, machinator et officinae dux Italianus; natus est anno 1931.
- 23 - Elisabetha Rosamunda Taylor, actrix Americana, nata est anno 1932.
- 26
- 27 - Iosephus Comblin, sacerdos, theologus et scriptor natione Belga; natus est anno 1923.
- 28 - Wenche Foss, actrix Norvegica, nata est anno 1917.
Mense Aprili
Mense Maio
Mense Iunio
Mense Iulio
- 2 - Itamar Augustus Franco, vir publicus Brasilianus; natus est anno 1930.
- 4 - Otto de Habsburgo, rerum politicarum peritus et diurnarius et scriptor Austriacus; natus est anno 1912.
- 12
- 14 - Leo Kirch, homo negotiosus Germanicus ad quem multa diaria et libella pertinebant; natus est anno 1927.
- 17 - Ioannes Maria Bordaberry, vir publicus Uraquarianus; natus est anno 1928.
- 20 - Lucianus Freud, Sigismundi Freud nepos, pictor Britannicus; natus est anno 1922.
- 23 - Amy Winehouse, cantrix Britannica; nata est anno 1983.
- 25 - Michael Cacogiannes, moderator cinematographicus Graecus; natus est anno 1922.
- 27 - Agota Kristof, fabularum mythistoriarumque scriptrix Helvetica oriunda e Hungaria; nata est anno 1935.
- 31 - Martinus Humer, photographus Austriacus; natus est anno 1925.
Mense Augusto
Mense Septembri
Mense Octobri
Mense Novembri
Mense Decembri
Cultura popularis
Pelliculae
Series Televisificae
Musica
Greges Musici
Carmina
|
|