18 Februarii - Manifestationes novae contra Victoris Janukovic administrationem in Ucraina noctu erumpunt. Vigiles arma granatas sopientes contra civiles emittunt et multos homines necant.
8 Martii - Aeroplanum Malesianus occulte et repente evanescit putatum etiam prima facie est insidiam tomocraticam esse.
16 Martii - Cives Crimenses in referendo ab auctoritatibus Kioviensibus terrisque occidentalibus ut illegali aestimato de Crimaeae adiectione ad Russiam aut autonomia firmata in Ucraina sunt.
18 Martii - Postquam maioritas patricipium referendi in re publica Crimaeae urbque Sebastopoli adiunctionem ad Russiam sustinuit, Moscuae pactum de acceptione earum ut subiectorum Foederationis Russicae subscriptum est.
Spelaeologus lapicidio laesus ex altissimo antro Alpino servatus est. Cooperati erant adiutores plus quam 200 intra cavernas laborantes, omnino vero plus quam 700 multarum nationum vicinarum.
8 Iulii — Incredibile! Grex pedifollicus Germanicus, in certamine de Calice Mundi, metam Brasilianam septies violavit. Exeunte ludo, ne clades peior esset, Brasiliani semel tantum rete adversarium violarunt.
11 Iulii — Liber ille Guinness quandam Turcam septemdecim annorum, 2,13 metrorum, nomine Rumeysa Gelsi, adulescentem totius terrarum orbis proclamavit procerrimam.
12 Augusti - Numismata Fieldianis quattuor mathematici honorantur Artur Avila, Manjul Bhargava, Martin Hairer nec non Maryam Mirzakhani, quae est prima femina hoc praemio decorata.
5 Octobris — Populus Brasiliae, ad eligendum novum praesidentem qui rempublicam per quadriennium gerat, fert suffragia. Tres candidati anteponuntur ceteris omnibus: Dilma, Aetius et Marina.
26 Octobris — Dilma Rousseff renuntiata est Brasiliae praesidens, quae per alterum quattuor annorum mandatum rem publicam administrabit.
27 Octobris — In Ucraina ante tempus novum parlamentum eligebatur. Vicerunt partes, quae inclinatione voluntatis ad Occidentem et Europam propendent.
27 Octobris — Quattuor milia adulescentium rabidorum et nationem immoderate colentium (Hooligans) Coloniae contra Salafistas reclamitabant. Quadraginta quattuor custodes publici vulnerati sunt.
29 Octobris — In Tunesia partes saecularium (Nidaa Tounes) electiones parlamentarias vicisse confirmatum est. Partes moderate islamicae (Ennahdha) secundum locum obtinent
29 Octobris — Aegyptii, postquam triginta milites a rebellibus occisi sunt, secundum fines Gazeticos domicilia rescindentes zonam repulsoriam instituunt
29 Octobris — His praeteritis diebus viginti sex aeroplana pugnacia et bombifera Russorum aerospatio Europaeo nimis appropinquantia Natoni intercipienda et producenda erant
31 Octobris — Iudex quidam Americanus noscomam Kaci Hickox sine Ebolae notis ex Africa reversam non seiungendam esse diiudicavit. Etiam Ban Ki-moon adiutores medicinales defendit.
1 Novembris — Investigatores Sinenses corruptionem impugnantes in procuratoris cuiusdam ab energia domo triginta tria milia dollariorum numeratorum invenerunt.
1 Novembris — Indutiis ineunte mense Septembri in Ucraina factis in proximis decem diebus praeteritis trecenti homines armis perierunt.
1 Novembris — Centum quinquaginta militantes Curdicae peshmergae defensores urbis Kobane adiutum ex Iraquia per Turciam in Syriam proficiscentes pervenerunt, quo contenderunt.
2 Novembris — In rebellantibus regionibus urbium Donetsk et Lugansk electiones exhibebantur, quas, ut Russi praedicant, ita potestates occidentales condemnant.
2 Novembris — Hafniae conceptio Interstatalis Consortii a Caeli Commutatione (IPCC) ad globalem Calefactionem pertinens in medium prolatum est.
15 Novembris — Colloquia civitatum, quae gregis G20 sunt, Brisbanae in Australia coeperunt. Deliberationes bilaterales cum Russico praeside magni momenti esse ducuntur
23 Novembris — Insidiator quidam suicidalis in Afganica provincia Pactica quadraginta quinque spectatores ludi pilae volaticae secum ad inferos arripuit.
24 Novembris - Americam secretarium a defensione, Carolus Hagelius, qui republicanorum est, se a munere removit.
24 Novembris — In Missuriensi urbe Ferguson tumultus orti sunt, quod iudices custodem publicum, cui mors adulescentis colorati crimini daretur, non accusandum esse iudicaverant.