Columbia

Vide etiam paginam discretivam: Columbia (discretiva).
Wikidata Columbia
Res apud Vicidata repertae:
Columbia: insigne
Columbia: insigne
Columbia: vexillum
Columbia: vexillum
Terra continens: America Australis
Territoria finitima: Aequatoria, Panama, Peruvia, Venetiola, Brasilia, Nicaragua
Locus: 4°0′0″N 73°15′0″W
Caput: Bogota

Gestio

res publica
Princeps: Gustavus Petro
Praefectus: Gustavus Petro
Consilium: Congress of Colombia
Situs interretialis

Populus

Numerus: 52 321 152
Sermo publicus: lingua Hispanica
Zona horaria: UTC-5, America/Bogota
Moneta: Colombian peso

Commemoratio

Paean: National Anthem of Colombia

Sigla

ISO CO, COL, 170; IOC COL
Dominium interretiale: .co
Praefixum telephonicum: +57
Siglum autoraedarum: CO

Tabula aut despectus

Columbia: situs
Columbia: situs

Columbia[1] (Hispanice Colombia et rite República de Colombia) est res publica in boreoccidentali Americae Australis regione sita. Superficiem 2 070 408 km², e quibus 1 141 748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae civitates sunt boreoccident Panama, oriente Venetiola et Brasilia, meridie Aequatoria et Peruvia; septentrione quoque Columbia mari Caribbaeo et occidenti oceano Pacifico madefit. Columbia de maritimis finibus cum Venetiola et Nicaragua controversatur. Ad Columbiam diversae insulae ut archipelagus Sancti Andreae, Providentiae et Sanctae Catherinae pertinent. Inter civitates Americae Australis Columbia locum quartum habet, quo ad superficiem, tertium quo ad incolarum numerum pertinet. Caput est Bogota.

Territorium, quod hodie Columbia appellatur a principio populi Amerindi e Media America insulisque Caribicis migrantes incolebant. Praecipuae tribus Muisca, Quimbaya, Tayrona, et Zenuvia (Hispanice Muisca, Quimbaya, Tairona, et Zenú) ad linguisticas familias Aravacanam, Chibchanam, et Caribicam pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab Incis inculta est. Saeculo quinto decimo conquisitatores Hispani territorium occupantes colonizaverunt, quod ad Viceregni Novae Granatae creationem tulit. Anno 1819 cum Simonis Bolívar expeditionibus Columbia libertatem ab Hispania obtinuit, sed iam anno 1830 Magna Columbia in intestinis bellis cito collapsa est, quae praesentium Venetiolae et Aequatoriae secessionem provocaverunt. Illae, quae nunc Columbia et Panama sunt, velut Res Publica Novae Granatae emerserunt, vicissim cum Confoederatione Granatina anno 1858 coniunctae sunt, ut postea Civitates Foederatae Columbiae anno 1863 formarentur usque ad praesentis unitariae rei publicae anni 1886 consolidationem. Anno 1903, post Bellum Mille Dierum, departimenti sive praefecturae Panamae secessio accidit. Columbia in bello cum Peruvia anno 1932 propter vastum territorium Trapezium Amazonicum nominatum involuta est, resoluto per Societatis Civitatum arbitrium. Anno 1948 initum est bellum civile (Violentia), quod usque ad ineuntes annos 1960 durabat et chartella? medicamentorum contra leges genuit. Quod praesentem certamen armatum in Columbia inter gubernationem, communisticum exercitum clandestinum, paramilitares et medicamentorum cryptopolas? provocavit, qui milia interfectorum, vulneratorum, raptorum, discessorum, et abitorum hominum velut consequentiam reliquerunt quod Columbiam in mundo maxime violentium civitatum unam et medicamentorum maxime exportatarum unam descripsit. Nihilominus Columbia instituta aliquantulum stabiliora habuit, aliis Americae Australis civitatibus collata, excepta brevi interclusione inter annos 1953 et 1957, cum subitaneam conversionem rerum experita esset.

Columbia saeculo XXI ineunte mediae magnitudinis potentia fuit, cum quarto PDG maximo inter civitates Americae Australis, ubi coffei productio et florum, carbonis petroleique exportatio res magni momenti essent. Magnam culturarum diversitatem et amplissimarum planetae et biodiversitatum? unam ostendit.

Columbia est unitaria respublica praesidentialis: congressus, a camera (102 sodalium) et a Senatu (166) compositus, potestatem legisferam exsequitur.

Etymologia

Nomen Columbiae 'terram Christophori Columbi' significans, a Francisco de Miranda conceptum est, ut Novus Mundus, America, nominaretur.

Die 15 Februarii 1819 in congressu Angusturae proclamata est civitas, quae nomen Reipublicae Columbianae sumpsit (nunc nomine Magna Columbia nota, ne cum hodierna Columbia confundatur) cum imperio in finibus tunc Viceregni Novae Granatae et Capitaneatus Venetiolae.

Anno 1830, cum praefecturae (Hispanice departamentos) Quiti et Venetiolae se a Magna Columbia iam separarent, cetera praefectura Novae Granatae in rempublicam eiusdem nominis erecta est. Respublica Novae Granatae postea conversa est in civitatem foederatam titulo Confoederationis Granatinae, constitutione anni 1858 approbata. Haec nomen Civitates Foederatas Columbiae anno 1863 sumpsit; quae anno 1886 tandem constituta est usque ad hodie in Rempublicam Columbiae.

Significatio nominis mentionem habet in carminis publici verso: "lavatur in sanguine heroum terra Columbi" (Hispanice: se baña en sangre de héroes la tierra de Colón).

Historia

Aetas Prae-Columbiana

Exemplar Ratis Muiscanae (12001500) initiationem novi Zipae depingit, hominis, qui thesauros Guatavitae deae in medio lacu sacro offerebat. Haec traditio origo fabulae Chrysopolis (Hispanice El Dorado) facta est. - Museum Auri Bogotae Columbiae
Statuae Culturae Sancti Augustini

Secundum archaeologicas reliquas velut Abram (El Abra), praesentis Columbiae terra incoli coepit inter annos 11 000 et 20 000 a.C.n. Incultionis viae variae fuerunt, velut diversae linguisticae familiae et culturalis diversitas (Palaeoindica, Archaica, Formativa) testantur. Propter suum geographicum praesentem locum Columbia ambulacrum inter populos Mesoamericae, Caribici, Andium, Amazoni constituit. Inter montes de La Lindosa(es) vestigia habitationis hominum ossaque animalium venationis annis inter 18 000 a.C.n. et 10 000 a.C.n. deponebantur; ibi ad montem Cerro Azul picturae murales annis circiter 10 500 a.C.n. factae repertae sunt.

Caribica Columbiae in regione, praesertim in Canalis Aggeris (Canal del Dique) regione, ineunte prima Formativa phase circa 4000 a.C.n. sedes aliquae iam erant, in diversarum familiarum circulos subdivisae, quae magnas domus malocas nominatas habitabant et suam traditam venatus et conlectionis victum cum prima agriculturae forma, minoris dimensionis, conectebant. Videtur, ut simul semipermanentes? sedes iuxta litus essent, ut acciperentur aliqui hominum circuli piscantes et mollusca conligentes.

In Portu Formicae (Puerto Hormiga) Bolivariae periodus Archaicae vestigia inventa sunt, quae antiquissimorum figulinorum reliquorum aliquae nunquam in America inventa circa 3000 a.C.n. includunt, ubi coepta est maizae cultura parva dimensione in Oropedio Cundiboyacensi, quod hoc alimentum principale pagi incolarum diaetae componens factum esse demonstrat. Prima mandiocae cultura in Caribica regione accidisse videtur.

In terra Columbiana inventa sunt vestigia culturarum, quae per formativum tempus, circa 1500 a.C.n. vixerunt. Sancti Augustini et Terrae Interioris (San Agustín et Tierradentro proprie) culturae distinguuntur. Haec periodos e circa 1400 a.C.n. usque ad Conquisitatorum Hispanorum adventum saeculo sexto decimo durat. Formativa aetas dividitur in phases tres: Aetas Praeclassica circa 900 a.C.n. incipiens, statim proxima Holocaeni initio, ubi humanorum circulorum sedis processus cum horticulturae inventione, quae venatum et nomadismum in pleraque tribu substituit, initium capit; Aetas Classica, a technologia evolutiore in agricultura notata cum cucumis, patatae, phaseoli, et cacaonis cultione; Aetas Postclassica 900 anno incipiens, ubi cultionum irrigatio et textilem industriam satis progressa, ut incolarum vestitus necessitates explerentur, evoluta est. Aliae Prae-Columbianae culturae in Formativa periodo Tumacensis, Calimensis, Narinniensis, Tolitensis et Quimbayensis et Urabensis (Tumaco, Calima, Nariño, Tolima, Quimbaya, Urabá proprie) sunt. Saeculo sexto decimo tres magnae familiae linguisticae praecipuae in territorio hodiernae Columbiae Aravacanae, Caribica et Chibchana erant.

Colonizatio Hispanica

Hispanus Alonsus de Ojeda exploratores imperavit, qui in Paeninsulam Guaxirae (Península de la Guajira) venerunt anno 1499, quod primus contactus inter Europaeos cum praesenti Columbia fuit. Undecim annos postea auctoritates Hispanicae Sanctam Mariam Antiquam Darienensem, in continente Americano primam coloniam, (anno 1525) condiderunt, et postea, post huius praecipui loci solidationem in litoralibus zonis condendis Sancta Martha (anno 1525, Santa Marta) et Carthagine Neogranatensi (anno 1533 Cartagena de Indias), intestinorum explorationi initium cepit, ubi Popayanum (anno 1536 Popayán) et Bogota (anno 1513 Bogotá) condita sunt. Leges Burgorum anni 1513 abusus populis Indigenis, qui servi facti et ad Christianam conversionem compulsi sunt, inflictos impedire frustra conatae sunt. Status hic multas Indigenarum seditiones genuit quae territorii pacationem usque ad annum 1560 impediverunt. Instituta populos Indigenas ad tributorum solutionem et ad labores coactos cogebant. Simul, Africorum servorum commercium e Carthaginis Neogranatensis portu introductum est.

Colonialia instituta statuta sunt anno 1550, ubi Regalis Audientia Sanctae Fidei Bogotae (Real Audiencia de Santa Fe de Bogotá) erecta est, quae provinciarum Sanctae Marthae, Fluminis Sancti Ioannis, Popayani, et Carthaginis Neogranatensis (Santa Marta, Río San Juan, Popayán, Cartagena de Indias proprie) territorium comprehendebat. Saeculo XVIII Nova Granata velut Viceregnum oritur, cuius caput erat urbs Sanctae Fidei.

Per totum tempus colonia piratarum Coronae Britannicae servientium impetuum destinatum fuit, quae anno 1741 profligata est. Anno 1781 communitatis seditio, prima Creolae identitatis significatio, fuit cum seditiosis iter per caput facientibus novis tributis questum et suarum nationalium opium portionem vindicatum.

Emancipatio

Simon Bolívar et Franciscus de Paula Santander in Congresso Cucutae.

Post Gallicam Hispaniae irruptionem anno 1808 habitam amici libertatis initium ceperunt motus in Hispanicis Americarum coloniis. In Nova Granata in principiis ab Antonio Nariño contra Hispanicam auctoritatem, ducebantur, qui fortem oppositionem contra Viceregnum induxit.

Post initium Carthaginis Neogranatensis libertatis, die 11 Novembris 1811, duae gubernationes fuerunt, quae finiverunt in bello civili; haec periodos Patria Stulta (Patria Boba) appellata est. Anno 1812 Provinciae Foederatae Novae Granatae (Hispanice: Provincias Unidas de Nueva Granada) proclamatae sunt, a Camillo Torres Tenorio ductae. Anno 1813 Antioquiae[2] libertas proclamata est, eodem anno, quo Simon Bolívar expeditionem in Venetiolam emisit, ubi nihilominus victus et sequente anno in Novam Granatam fugire coactus est.

Quamvis rebellion succedit, duorum dissimilium ideologicorum (Centralistici? et Foederalistici) modorum ortus in intestinam conlisionem tulit, qua Hispani usi sunt, quorum copiae anno 1815 rebellionem supprimere et instituta et Viceregnum restituere consecutae sunt. Viceregno restituto rebelles a vicerege Ioanne de Sámano acriter puniti sunt, solidando terroris regimine. Quod postea libertatis desiderium intra populum fortius fecit, iuxta cum mala oeconomica re et militari statu Hispaniae, quae in proelio Boyacensi (Batalla de Boyacá) anno 1819 victa erat. Iam Simon Bolívar Novae Granatae ab Imperio Hispanico libertatem Bogotae proclamavit.

Congressus Cucutensis (Congreso de Cúcuta) anni 1821 constitutionem abrogavit, cuius propositum Rem Publicam Columbiae (tunc notam velut Magnam Columbiam) creare erat. Sed nova res publica enorme territorium comprehendebat ad praesentia Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Panamaeque territoria correspondens, et unio se valde volatilem et instabilem ostendens finivit cum separatione Venetiolae anno 1829, quam Aequatoria anno 1830 secuta est, eodem anno, quo Simon Bolívar mortuus est.

Primum saeculum rei publicae

Ex anno 1839 in 1884 civitas valde instabilis erat et funestorum bellorum civilium series subiit, quae adhuc hodiernam Columbiae historiam signat, et quorum aliquae mutationes constitutionales, regiminis aut nominis civitatis faverunt. Anno 1839 accidit primum bellum civile Columbianum, nominatum Bellum Conventuum (Guerra de los Conventos). Haec rebellio ab Iosepho Maria Obando temperata est. Anno 1854 Iosephus Maria Melo subitaneam conversionem rerum duxit, tum politicam tum militarem. Postea vires armatae valde deminutae sunt, ut operaret foederalismus, qui usque ad annum 1859 statutus est, cum accidit quartum bellum civile in civitate Cauca initum, quod gubernationem inter annos 1860 et 1863 eversit. Ex hac periodo usque ad annum 1876 per Constitutionis Melanopotamicae (Constitución de Ríonegro) annos, quae Civitatum autonomiam et potentium regionalium exercituum creationem, collata politica et mediae gubernationis debilitate, fovit, acciderunt circa 40 bella civilia regionalia et insuper unum amplum. Eodem anno? Achilles Parra potestaem cepit. Anno 1884 pugnaces liberales praesidem Raphaelem Núñez amovere frustra conati sunt.

Per omnia haec bella civilia respublica continuo nomen mutavit. Quae ex anno 1831 in 1858 civitas Res Publica Novae Granatae (República de la Nueva Granada); ex anno 1858 in 1861 Confoederatio Granatina (Confederación Granadina); ex anno 1861 in 1886 Civitates Foederatae Columbiae (Estados Unidos de Colombia); et denique ex anno 1886 denuo Res Publica Columbiae nominata est.

Saeculum vicensimum in medio Bello Mille Dierum initium cepit. Quod iuxta cum separatione Panamae gubernationem Raphaelem Reyes se abdicare anno 1909 coegit. Anno 1910 unus factionis respublicanae praesidum, Carolus Eugenius Restrepo, potestatem cepit. Eodem anno constitutionalis emendationis probatio viribus militaribus interpositionem in politia vetuit. Anno 1930 conservativorum hegemonia destitit.

Mutatio rei publicae liberalis in Frontem Nationalem

Anno 1932 Bellum Columbo-Peruvianum advenit, primum Columbianum bellum internationale, velut res publica sui iuris.

Inter annos 1930 et 1946 Factio Liberalis potestatem habebat. Propter intestinas divisiones in liberalibus conservativi potestatem praesidentialem cum Mariano Ospina Pérez recuperaverunt sed non maiorem congressus partem. Quod politicae violentiae gradum auxit, praesertim post Georgii Eliécer Gaitán caedem die 9 Aprilis anni 1948 in Ictu Bogotae (Hispanice: Bogotazo), qui initium periodo nominatae Violentia (La Violencia) dedit, cum regiones traditionaliter alteri aut alteri factioni fideles locales aliarum politicarum factionum sodales occidisent et cum Factionis Liberalis absentia in comitiis praesidentialibus anni 1950, in quibus Laureanus Gómez electus est, violentiam inter ambas factiones favisset. Per hanc periodon Columbiana gubernatio certum militum numerum in Bellum Coreanum misit. Agricolarum defensionis motus in Tolima et in Planitiebus (Los Llanos) fuerunt, quae regiones belli clandestini cellulas composuerunt. Clandestini bellatores planitiei a Guadalupe Salcedo et aliis localibus ducibus ducti Vaecae Perditae (Vega Perdida) primam constitutionem Vaecae Perditae promulgaverunt. Haec libertatis impetus amissus est, quia Factio Communistica Columbiae se in opera iam a bellatoribus clandestinis evoluta conlocare temptavit, ut suum proprium pondus determinaretur. Dux bellatorum clandestinorum, qui praecipue liberales erant, constitutionem relinquere elegit.

Cum pacandae reipublicae promisso ordo politicus subitaneam conversionem rerum fovit et anno 1953 summum praefectum Gustavum Rojas Pinilla in potestatem collocavit. Plerique bellatores clandestini, gubernantionis pacis condicionibus attracti, arma tradiderunt. In multis casibus horum circulorum duces aut aliqui sodales occisi sunt mensibus aut immo annis postea. Foedus inter Liberales et Conservativos ad finem dictaturam Gustavi Rojas Pinilla perduxit, et post temporarium coetum militarem, qui Frontem Nationalem velut regressum ad comitialem democratiam in alternata praesidentiae distributione inter duas magnas factiones fundatam instituit. Dum Frons Nationalis ad finem inter ambas factiones violentiam perduxit, aliis optionibus portam clausit, et aliqui armatae luctationis viam capere decreverunt. Bellatores clandestini liberales anni 1950 a Factione Communistica et ab aliquibus intellectualistis sustenti Exercitum Liberationis Nationalis et Vires Armatas Revolutionarias Columbiae (Ejército de Liberación Nacional, ELN et Fuerzas Armadas Revolucionarias de Colombia, FARC, proprie) creaverunt.

Recens historia

Etiam postquam Frons Nationalis anno 1974 finem cepisset, potestas inter Liberales et Conservativos distributa mansit, quamquam constitutione anno 1968 reformata aliarum politicarum factionum participatio (initio in locali regionalique planis] concessa erat. Hic status commercio medicaminum stupefactivorum aditum dedit; quod unam ex causis armati conflictus status in Columbia constituit, nationem actionibus velut Palatii Iustititae captione anno 1985 peracta in permanentis criseos statu mantinens. Ex eo circuli armati illegitimi (bellatores clandestini et paramilitares commercio stupefactivorum iuncti) cocaini heroinique cultionem, transformationem, et distributionem moderati sunt.

Anno 1990 ineunte nova constitutio probata est et oeconomia aperiri coepit, Caesare Gaviria praeside. In medio politico chao in medio decennio 200 Virum Armatarum Revolutionariarum Columbiae et Exercitus Liberationis Nationalis bellatores clandestini se firmaverunt, relativam institutionalem stabilitatem minati, et ut gubernatio de processu pacis inter annos 1998 et 2002 ageret cogens.?

Anno 2002 Alvarus Uribe Vélez praeses factus est violentiam per firmatas institutiones ad finem perducere promittens. Alvarus Uribe Vélez primus praeses nec Liberalis nec Conservativi factionis fuit post plus quam 150 annos. Per suum primum mandatum negotiationem consecutus est, quae paramilitarum circulorum dimissionis processus annueret. Gubernationis coalitio in constitutione reformanda bene successit. Alvarus Uribe Vélez anno 2006 denuo electus est. Exercitus nationalis illas copias armatas illegitimas dure impugnabat, quae arma sua non deposuerant, Quae actiones diplomaticum discrimen cum Aequatoria et Venetiola anno 2008 concitaverunt.

Geographia

Columbiam sex regiones geographicae naturales componunt: Amazonia, Andes, Caribicum, Insularis, Orinocica et Pacifica.
Tabula topographica Columbiae
Mons Columbianus (Hispanice: Macizo Colombiano)
Niveus Ruizensis (Hispanice: Nevado del Ruiz)
Planities Orientales (Hispanice: Los Llanos Orientales)
Flumen Magdalena

Columbia vicessima sexta natio in mundo maxima et Americae Australis quarta est, 1 141 748 chiliometrorum quadratorum lata. In boreoccidentali Austramericani territorii extremo sita, oriente Venetiolae et Brasiliae, meridie Aequatoriae, et Peruviae, septentrione mari Caribico (Oceano Atlantico), boreoccidentale Panamae et occidente Oceano Pacifico finitima est. In mari territoriali suo Columbia civitatum Caribici Iamaicae, Haitiae, Reique Publicae Dominicanae, et Mediae Americae civitatum Honduriae, Nicaraguae, Orae Opulentae maria territorialia finitima est.

Extremi geographici loci septentrione Cardo Gallinarum (Hispanice: Punta Gallinas) in Paeninsula Guaxirae (Península de la Guajira), cuius latitudo 12°26'46" septentrionalis; meridie Ostia convallis Sancti Antonii (Bocas de la quebrada San Antonio) in Trapezio Amazonico, cuius latitudo 4°12'30" australis; oriente in insula Sancti Iosephi Fluminis Nigri [Isla de San José del Río Negro]), cuius longitudo 6°50'54" occidentalis; et Promontorium Mangroviarum (Cabo Manglares) occidente in Narinnia (Nariño), cuius longitudo 79°2'33" occidentalis est. Columbia classificatur in has geographicas regiones: Amazoniam, Andes, Caribicam, Insularis, Orinocicam, et Pacificam.

Columbia in geologia est anuli ignei Pacifici pars, qui regionem terrae motibus, megacymatibus et vulcanicis eruptionibus obnoxiam facit, quia apud laminarum Nazcensis, Caribici, et Austro-Americani? convergentiam locatur. Haec lamina in Columbia duas magnas territoriales areas formant; alteram in Oceano Pacifico] et mari Caribico circa 828 660 km² latam submersam et alteram monte Antisensi et orientali planitie cum Venetiola divisa circa 1 143 748 km² latam formatam.

Morphologia

Columbianum territorium in montuosam regionem occidente et oriente aequam divisum est. Eodem modo iugo Antisensi, in tria distincta iuga montium secundum eorum relativum geographicum locum nominata, iuga Cordillera Occidentalis, Cordillera Centralis, et Cordillera Orientalis (Hispanice Cordillera Occidental, Cordillera Central et Cordillera Oriental proprie) ramificato, transitur. Columbiani territorii superficies prominentias in sic nominato Nodo Pastuum et in Monte Columbiano (Nudo de los Pastos et Macizo Colombiano proprie) ostendit in Columbiana Antisensi regione, unde originem tria iuga Septemtrione trahunt. Occidente a Pacifici litore litoralis planities est, solum iugo Baudoensi (Serranía del Baudó) interrupta, quod est minimorum et angustorum iugorum Columbianorum unum prope Panamenses fines et fluminis Atrati (Atrato) cursui finitimum, quae Cioci biogeographici (Chocó biogeográfico) denominatae zonae pars faciunt et cum uno pluviosissimorum climatum in mundo.

Cordillera Occidentalis relative alta et longitudine brevissima inter tria iuga est, cuius maxima altitudo 4764 metrorum ad libram maris, vulcanus Cumbal est. Caucae fluminis valles inter Cordilleras Occidentalem et Centralem invenitur, Pacifici litori parallela, et unum inter aptissima agri culturae indicatur, sed alluviebus per pluviarum tempora obnoxium est.

Cordillera Centralis numerosa culmina et vulcanos ostendit, inter quos sunt Purace (Hispanice Puracé), Niveus Huilae (Nevado del Huila), qui 5700 metrorum ad libram maris altus culmen editissimum Columbianorum Iugorum Antisensium est, Niveus Ruizensis (Nevado del Ruiz) 5321 metrorum altus, Niveus Tolimae (Nevado del Tolima) 5200 metrorum altus, Niveus Sanctae Isabellae 5150 metrorum altus, Niveus Cygni (Nevado del Cisne), Niveus Quindiensis (Nevado del Quindío) et Iugum Sancti Lucae (Serranía San Lucas); inter hos montes Valles Aburrensis (Valle de Aburrá) inveniuntur.

Cordillera Centralis et Cordillera Orientalis valle fluminis Magdalenae separantur, quod e meridie in septentrionem currens et in mare Caribicum influens, magni ponderis in natione consideratur. Cordillerae Orientalis culmina moderate edita sunt, sed numerosos sinus hydrographicos aquam partim in flumen Magdalenam, partim in flumen Amazonum, partim in flumen Orinocum ferentes ostendunt. Cordillera Orientalis inter tria iuga montuosa longissima est et usque ad Venetiolam progreditur, ubi in Nodo Sancti Urbani (Nudo de Santurbán) dividitur. Medio in iugo Oropedium Cundiboyacense invenitur, et in septemtrione culminum altissimum est: Iugum Niveum Cocuyense (Sierra Nevada del Cocuy).?

Locus altissimus in republica Cacumen Christophori Columbi (Hispanice: Pico Cristóbal Colón), 5775 metrorum ad aequor maris editum, in Serra Nivata Sanctae Marthae (Sierra Nevada de Santa Marta) est. Serra Nivara Iugo Antisensi Iugi Macuirensis (Serranía de Macuira) dividitur, quod in paeninsula Guaxirae (Península de la Guajira) invenitur.

Orienti sunt Llanos Orientales, in quibus planus aut semi-undulatus ager solum occidente Monte Guainae interruptus excellit. Typicam tenuem Amazonicae silvae vegetationem meridie et septemtrione savannam ostendit; quae fere 60 % totius Columbianae superficiei tegit et aqua abundat cum fluminibus velut Putomaius, Caqueta, Meta, et Guaviare (Hispanice Putumayo, Caquetá, Meta, et Guaviare), quae in Orinocum et Amazonum flumina influunt. Montuosa quaedam formatio prominens Iugum Macarenae (Serranía de la Macarena) est.

Hydrographia

Columbia nationum una cum maximis hydricis opibus est, et super territorium eius quinque magni sinus suas aquas proprie in mare Caribicum, Orinocum, Amazonum flumen, oceanum Pacificum et Catatumbum (Hispanice Catatumbo), hoc ultimum fluminibus versus Lacum Maracaibensem descendentibus formatum, vertentes inveniuntur. Principalia Columbiae flumina Caqueta, Magdalena, Putomaius, Cauca, et Atratum (Caquetá, Magdalena, Cauca, et Atrato proprie), sunt, quorum tria ultima peculiaritatem e meridie in septemtrionem currendi habent.

Clima

Clima calidum perumidum in regione Pacifica
Clima frigidum in regione Antisensi

Columbianum clima ex extremis Antisensium glaciatarum molium frigoris condicionibus ad climata calidiora ad libram maris cum duobus temporibus anni siccis et duobus pluviosis variat, quae ventis Aliseis et zona Convergentiae Intertropicalis, etiam effectibus El Niño et La Niña nominatis afficiuntur. Temperatura relative uniformis per maximam anni partem est et variis factoribus velut imbre, solarium radiationum intensitate, ventis, altitudine, continentalitate et athmospherica umiditate determinatur, qui climatum microclimatumque musio? vitam dant, inter quae: clima savannae, altero sicco et altero pluvioso tempore characterizatum et regionis Orinocicae proprium; clima silvae tropicae perumidum, cum abundantibus praecipitationibus et parva temperaturae variatione regionis Pacificae, Amazonae fluminis et sinuum hydrographicorum Magdalenae et Catatumbi typicum; clima umidum et pluviosum cum calidissimis temperaturis in Caqueta, Vaupesia, Antioquiae parte, et Corduba (Hispanice Caquetá, Vaupés, Antioquia, et Córdoba proprie); et clima aridum in desertis Tatacoae et Candelariae.

In regione Caribica Columbiana inundationes, turbines, vertices, et fortes venti sunt, praesertim prope departimentum Atlanticum. Regiones Guaxirae et archipelagus Sancti Andreae et Providentiae nonnumquam ab Atlanticis typhonibus abiciuntur.

Oeconomia

Producti domestici generalis incrementum ab anno 2001 ad annum 2007.

Columbiana oeconomia secundum dimensionem Americae Australis quarta est (post illas Brasiliae, Mexici, Argentinae). A Ministerio Fiscali et Crediti Publici et Argentaria Rei Publicae Columbiae, h.e. Argentaria Publica (Hispanice: Ministerio de Hacienda y Crédito Público et Crédito Público e dal Banco de la República de Colombia), proprie ordinatur cum Ministeriorum Commercii, Industriae et Periegeos fulcro. Argentaria Rei Publicae sui iuris organismus est, qui pecuniae circulantis quantitatem in oeconomia et nummularium collybum moderatur, ut recessionis et inopiae operariae, res magna inflatione monetali allata, vitentur praeter interargentarii crediti inspectionem. Ministerium Fiscale et Crediti Publici civitatis politicam oeconomicam definit, adumbrat et facit, praeter generalia incepta, programmata et proposita correlata. Inter cuius competentias quoque est legum, decretorum, et regularum paratio de fiscali, telonaria impositione, de publico credito, de dispensatione oeconomica, de aerario, de cooperatione, de pecuniae suppeditatione, de externa moneta et de credito exceptis competentiis Argentariae Rei Publicae datis.

Oeconomia de anno 2002 incrementi phasin experta est, nihilominus cum problematibus civium concordiae ligatis. Aliquae problemata in oeconomia recurrentia sunt, velut pensionarium systema, ratio inopiae operarum (12.1 % anno 2021)[3] et subnegotiorum, insuper parvas pecuniarias collocationes autoviariarum, petroleariarum, fodinariarum et technologicarum infrastructurarum.

Anno 2020 Columbiana oeconomia laborali vi 17.4 millionum hominum nitebatur[4], et productum domesticum Generalem fere 295 610 millionum dollariorum cum annui decrementi ratione 11.2 % (pandemiae COVID-19 causa) genuit. Medium Columbianorum reditum 5391 dollaria fuit, sed iniqua divitiarum distributione inter Americae Latinae maximas characterizatum cum 42.5 centesimis Columbianorum sub limine paupertatis viventium[5]. In Columbia anno 2019 exportationes ad 40 500 millionum dollariorumm congeruntur, e quibus pleraeque in Civitates Foederatas, Sinas, Venetiolam et Aequatoriam, praecipuas oeconomicas socias, et modo minore, versus Europam destinatae sunt. Importationes Columbianae ad 51 100 millionum dollariorum congeruntur, praesertim e Civitatibus Foederatis, Sinis, Mexico, Brasilia, Germania, Francia, Iaponia.

Incolae

Praecipuarum urbium incolae (Nomen Hispanicum)
(Census anni 2018)[6]
Departimentum (Nomen Hispanicum)
1 Bogota 7 412 566 Districtus Capitalis Bogotensis (Bogotá, Distrito Capital)
2 Medellium 2 427 129 Antioquia (Antioquia)
3 Calium 2 227 642 Valles Caucae (Valle del Cauca)
4 Barrancella (Barranquilla) 1 206 319 Atlanticum (Atlántico)
5 Carthago Neogranatensis 973 054 Bolivaria (Bolívar)
6 Cucuta (Cúcuta) 711 715 Septentrio Santanderensis (Norte de Santander)
7 Soacha 660 179 Cundinamarca
8 Solitudo (Soledad) 603 999 Atlanticum (Atlántico)
8 Ibague (Ibagué) 498 401 Tolima
9 Bucaramanga (Bucaramanga) 581 130 Santander (Santander)
10 Villavicentium (Villavicencio) 531 275 Meta
Quinquaginta duabus urbibus amplius 100 000 incolarum sunt.

Demographia

Institutum Administrativum Nationale Statisticae (Hispanice Departamento Administrativo Nacional de Estadísticas, DANE) Columbiae demographiae studet. Nationi fere 48 milliones incolarum secundum ultimum nationalem censum anni 2018 sunt, quod eam quartam nationem habitatissimam in Americis, post Civitates Foederatas, Brasiliam, et Mexicum facit.[7] Fere 48.8 centesimae viri et 51.2 centesimae feminae sunt. Plerique incolae nationis Medio Occidente prope Atlanticum et Pacificum litora (in regione Antisensi) densantur, dum Australi Orienti pauce incolae sunt. Planitiarum Orientalium decem departimenta (fere 54% totius superficiei) minus quam 3% incolarum et spissitudinem minorem quam unum hominem pro chiliometro quadrato habent.

Incolarum incrementum de anno 1961 (in milibus incolarum)

Incolarum motus de rure in urbes, et migratio versus alias civitates conspicua sunt. Urbium incolae e 28 centesimis incolarum anno 1938 in 76 centesimas anno 2005 transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e sex in decem milliones eadem in periodo auxerunt. De eo, quod ad emigrationem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in Civitatibus Foederatis, Aequatoria, Hispania, et Venetiola vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e civitatis intestinis et aliquibus urbanis sedibus proveniunt, inter quos phaenomenon "fuga cerebrorum" appellatum, id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur, quae Columbiam Americae Latinae civitatum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus relationem facere contribuerunt.

Secundum indicem evolutionis humanae Columbia anno 2019 positione septuagesima nona ad libram mundanam cum indice evolutionis humanae 0.761 punctorum ordinata est. Nihilominus non omnes Columbiae regiones idem evolutionis planum ostendunt. Praecipua evolutionis area regioni Antisensi circum urbes Bogotam, Medellium, et Caliam, quae nominatum "triangulum aureum" constituunt, correspondet. Columbia inter nationes cum maximo indice homicidiorum pro capite in mundo est, partim armatorum conflictuum causa, confirmatis 61 homicidiis pro 100 000 incolarum anno 2000. Anno 2005 index ad planum minimum ex anno 1987 decrevit, nihilominus cum 38 homicidiis pro 100 000 incolarum.

Ethnographia

Femina phyles Guaxirae (Hispanice wayúu), quae Indigenicus circulus numerosissimus in Columbia est
Ethnica nationis diversitas

Ultimo incolarum in censu[8], ethnici circuli civitatis classificati erant secuti: 86 centesimae Mixticiorum et Caucasiorum, 9.3 centesimae Nigritarum, 4.4 centesimae Amerindorum, et 0.0001 centesimae Hamaxobiorum. Anno 2018 9.3 centesimae incolarum Afro-Columbianorum agnitorum tertium maximum incolarum Nigritarum numerum Americarum, post Brasiliam et Civitates Foederatas repraesentabat. Variorum ethnicorum indegenarum ciculorum proportio variabat secundum regionem.

In regione Caribica Columbiae hi ethnici circuli inveniuntur:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanicum
Cogi Kogis
Sanhae Sanhas
Guaxiri Wayúus
Canquami Kankuamos
Tzimilae Chimilas
Arhuaci Arhuacos

In regione Pacifica Columbiae ethnici circuli erant:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanicum
Cunae Kunas
Emberae Embera
Vaunamae Waunama
Barbacoae Awá

In regione Amazonica Columbiae erant:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanicum
Ticunae Ticuna
Vitoti Huitotos
Coconuci Coconucos
Andoqui Andoques
Muinani Muinanes
Salībae Salibas
Yakunae Yakunas
Cubei Cubeos
Curripaci Curripacos
Tucani Tucanos

In regione Antisensi Columbiae comprehenduntur:

Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanicum
Yuci Yukos
Barienses Baríes
Uvae U'was
Guambiani Guambianos
Paeces Paeces
Sibundoyenses Sibundoyes
Muiscae Muiscas

Interea in regione Orinocica Columbiae aderant:


Nomen Indigenici ethnici circuli Latinizatum Nomen Hispanicum
Uvae U'was
Tiniguae Tiniguas
Guayabarii Guayaberos
Atzaguae Achaguas
Salĭbae Sálibas
Guahibi Guahibos
Piaroae Piaroas
Betoyi Betoyes
Yayuri Yaruros
Puinabi Puinabes

Ethnica diversitas in Columbia inter Amerindos, Hispanicos colonos et Africanos posteros miscegenationis effectus. Inter immigrantes plerique circuli ex Arabico mundo, ex Europa (ex Hispania, Italia, et Germania praesertim) et e Sinis, velut etiam ex Hebraico Hamaxobicoque mundis originem ducunt. Exeunte saeculo XIX Barrancella magnam immigrantium Europaeorum (Theodiscorum, Francigallorum, Italorum), Mesanatolicorum, Araborum (Libanensium, et Syriacorum), Civitatum Foederatarum, Iaponensium, Sinorum et Cubanorum affluentiam accepit. In Maysopole in Guaxira (Hispanice Maicao et La Guajira proprie) magna Arabica et Musulmanica praesentia est, maxima Columbiae densatio. Alia magna Arabicorum immigrantium posterorum praesentia in Cordubae departimento, Barrancellae, in Valle Eupariensi, Bogotae et in Vallis Caucae departimento est. Columbiae etiam modesta immigratio est ex aliis Latinamericanis nationibus velut e Brasilia, Venetiola, Chilia, Aequatoria, Argentina, et Peruvia ducitur.

Lingua

Lingua Hispanica est Columbiae sollemnis lingua, qua excepta aliqua Indigena tribu omnes Columbiani loquuntur. Circa 75 linguarum Indigenicarum adhuc servantur, inter quas Guaxira, Paex, Guambiana et Embera (Hispanice: wayúu, paez, guambiano, embera, proprie) excellunt. Quamquam Anglicae linguae doctrina in scholis in programmatibus includitur, solum in archipelago Sancti Andreae (San Andrés) homines huius linguae dialecto utuntur.

Magna linguae Hispanicae dialectorum varietas est, quae lexicis (semanticis), morphologicis, syntacticis, et intonationalibus dissimilitudinibus distinguuntur. In Septemtrionali Columbiae parte dialectos aliarum Caribicarum nationum ei similis est. Australis Antisensis dialectos similitudinis particeps cum illa Aequatoriani Peruvianique oropediorum est. In variis montibus, vallibus et planitiebus magna dialectorum varietas est, quae voseismi et tuteismi (Hispanice voseo et tuteo) phaenomena comprehendunt. Oropedii Cundiboyacensis lingua Hispanica conservativissimarum dialectorum una inter ambo Atlantica litora? consideratur.

Religio

Templum Saxorum Quadratorum (Hispanice Santuario de Las Lajas)

Quamquam Columbiana anni 1991 Constitutio de culti libertate et fiderum paritate ob legem spondeat et nullam officialem religionem repraesentet, praecipua religio in Columbia Christianismus est, et 80 centesimae incolarum Latini ritus Catholicos se agnoscunt. Hic numerus in Catholicorum baptismatum percentatione fundatur, quod credentium numerum necessario non reflectit. Reliquum 7 centesimae incolarum Protestans se agnoscunt, praesertim Boreamericani Evangelici, Pentecostalis et Neopentecostalis motus, et parva incolarum portio ad historicas Christianas ecclesias (Prebysterianam, Episcopalem, Baptistam, Methodistam) pertinent. Evangelica Ecclesia cum maximo fidelium numero Ecclesia Pentescostalis Unita Columbiana est, cum amplius 3000 congregationum et cum praesentia in omnibus reipublicae departimentis. Alia incolarum pars ad religiones velut Testes Iehovah, Adventistas, Mormones, Universalistas Unitarios pertinet. Parvae percentationes ad alias magnas religiones monotheisticas pertinent; h.e., ad Musulmanos et Iudaeos iuxta cum Buddhistarum et Taoistarum circulis. Aliquibus in Indigenicis et Aframericanis communitatibus antiquos horum populorum cultus inveniri possunt.

Usque ad anni 1991 constitutionem Christianismus Catholicus fuit publica civitatis religio, et civitas ad Sacrum Cor Iesu consecrabatur.

Civitatis ordinatio

Subdivisio administrativa

Columbia est divisa in 32 departimenta et in unum districtum capitalem. Praesens configuratio usque ad diem 5 Iulii anni 1991 ascendit, ubi nova constitutio vigere coepit. Cum nova Charta Constitutionali praecedentes subdivisiones (departimenta, commisariatus, intendentias et districtus speciales; Hispanice: departamentos, comisarías, intendencias et distritos especiales) abolitae sunt, ut civitatis geographia et administratio politicam uniformitatem haberet. Departimenta Colombiae

Numero in tabula Departamentum aut Districtus Capitalis Latine Departamentum aut Districtus Capitalis Hispanice Caput Latine Caput Hispanice
1 Amazonia Amazonas Laetitia Leticia
2 Antioquia Antioquia Medellium Medellín
3 Arauca Arauca Arauca Arauca
4 Atlanticum Atlántico Barrancella Barranquilla
5 Bolivaria Bolívar Carthago Neogranatensis Cartagena de Indias
6 Boyaca Boyacá Tunxa Tunja
7 Caldasia Caldas Manizales Manizales
8 Caqueta Caquetá Florentia Florencia
9 Casanaria Casanare Anadenantheropolis Yopal
10 Cauca Cauca Popayanum Popayán
11 Cesaria Cesar Valles Eupariensis Valledupar
12 Ciocum Chocó Quibdopolis Quibdó
13 Corduba Córdoba Montaria Montería
14 Cundinamarca Cundinamarca Bogota Bogotá
15 Guainia Guainía Iniridapolis Inírida
16 Guaviaria Guaviare Sanctus Iosephus a Guaviare San José del Guaviare
17 Huila Huila Neiva Neiva
18 Guaxira La Guajira Pelecypotamia Riohacha
19 Magdalena Magdalena Sancta Martha Santa Marta
20 Metia Meta Villavincentius Villavicencio
21 Narinnia Nariño Pastum Pasto
22 Septemtrio Santanderensis Norte de Santander Cucuta Cúcuta
23 Putumayia Putumayo Mocoa Mocoa
24 Quindia Quindío Armenia Armenia
25 Risaralda Risaralda Pereira Pereira
26 Sanctus Andreas, Providentia et Sancta Catherina San Andrés, Providencia y Santa Catalina Insula Sancti Andreae Isla de San Andrés
27 Santander Santander Bucaramanga Bucaramanga
28 Sucria Sucre Sincelopolis Sincelejo
29 Tolima Tolima Ibague Ibagué
30 Valles Caucae Valle del Cauca Calium Cali
31 Vaupesia Vaupés Cracopolis Mitú
32 Vitzada Vichada Carrennolimenia Puerto Carreño
33 Districtus Capitalis Distrito Capital Bogota Bogotá

Gubernatio

Gustavus Petro, praeses Columbiae anno 2022 pictus

Secundum praesentem constitutionem (anni 1991) Columbia civitas socialis iuris, rei publicae unitariae modo cum politica centralizatione? et decentralizatione administrativa ordinata est, in qua publica auctoritas subdividitur in tres potestates, exsecutivam, legiferam iudicialemque, et varia moderatoria organa velut Accusationem Generalem Nationis (Hispanice Fiscalía General de la Nación), Inspectionem Generalem Nationis (Procuraduría General de la Nación), Contrascriptionem (Contraloría) et Imspectionem Civium (Veedurías Ciudadanas). Praeses et ductum civitatis et ductum gubernationis simul agit sua munera ministris delegans. Parlamentum bicamerale est, Congressus Rei Publicae nominatum, quod a senatu (cum 102 sedibus in collegio comitiali nationali) et a Camera Repraesentantium (cum 166 sedibus cum circumscriptionibus comitialibus regionalibus proportionalibus incolis cuiusve departamenti et districtus capitalis) componitur. Quinque sedes ad Indigenas, Afrocolumbianos et columbianos peregrinatos destinantur. Iudiciarium systema Columbiae Tribunal Constitutionale (cum reddendae tutae observantiae Constitutionis responsabilitate), Tribunal Supremum Iustitiae (ultimam instantiam de civilibus, poenalibus et ad laborem spectantibus rebus), Consilium Civitatis (supremum tribunal administrativum) et Consilium Supremum Magistraturae (iudiciariae administrationi responsabile) comprehendit.

Secundum Consilium Nationale Comitiale Columbiae sedecim factiones politicae in Columbia sunt. Columbiae politica in praesenti a Consilio Nationali Comitiali dirigitur in normis Constitutione Columbiana sanctis fundata. Registrum Nationale Civitatis Civilis alter organismus est, cuius munus ordinare et reddere tutam processus comitialis transparentiam? est.

Ambarum camerarum sodales populari suffragio per quattuor annorum periodum eliguntur. Praeses, iuxta cum praeside vicario populari suffragio similiter per quattuor annorum periodum electus, semel solum denuo eligi potest. Primus praeses denuo electus cum praesente constitutione Alvarus Uribe Vélez fuit, secundum controversam emendationem, quam duxit anno 2004. Anno 2008 a legislatore possibilitas nuntiandi referendi, ut nova praesidis in exercitio electio per tres vices successivas admitteretur, quaesta est. Mense Maio anno 2016 parlamentum matrimonium hominum eiusdem sexus admisit.

Defensio et securitas

Vigilium Nationalium Columbiae carabinarii

Propter conflictum armatum in Columbia defensionis securitatisque instituta in proeliis exercentur. Columbiae defendendae munus ad exsecutivum ramum pertinet Praeside Principali Praefecto, qui munera sua ad Ministerium Defensionis delegat cum Viribus Armatis Columbiae et Vigilibus Nationalibus Columbiae (Hispanice Fuerzas Armadas de Colombia et Policía Nacional de Colombia, proprie) laborantibus, ut de defensione securitateque spondeant. Praeterea Ministerium Administrativum Securitatis (Departamento Administrativo de Seguridad) praecipua exploratoria procuratio nationis est et gubernationalis ministerii autonomiam attributionesque habet.

Vires Militares (Hispanice: Fuerzas Militares), quibus secundum Constitutionem legemque coercitionis monopolium est, ab exercitu, marina nationali et classi aeria formantur, interdum Vires Terrestres Coniunctas (Fuerzas de Tierra Conjuntas) coordinantes. Exercitus Nationalis Columbiae (Ejército Nacional de Colombia) septem divisiones necnon unitates specializatas et scholas formationis habet. E Septembri mense anni 1981 virum multinationalium pacis (Anglice: MFO) socia est in Sinai. Peditatus Marinus Rei Publicae Columbiae (Hispanice: Armada de la República de Colombia) septem vires et imperia totam per nationem sparsa possidet. Classis Aeria Columbiana (Fuerza Aérea Colombiana) sex aeria pugnae imperia, aerium militaris transvectionis imperium (CATAM) et aerium conservationis imperium (CAMAN), tota in natione operantia, iuxta cum Circulo Aerii Caribico (GACAR) habet. Etiam quattuor praecipuae formationis exercitationisque sedes sunt.

Vigiles Nationales (Hispanice Policía Nacional) biocolytica vis tota in natione operans sunt, in departamentalia imperia divisi et in diversas directiones ordinati, quae sunt; Directio Operationum (Hispanice DIROP), Directio Nationalis Carabinariorum (Dirección Nacional de Carabineros), Media Directio Exploratoria (DIPOL), Directio Vigilum Iudiciariorum (DIJIN), Directio Antinarcotica (Dirección de Antinarcóticos) et Directio Contra Abductionem et Concussuram (DIASE).

Politica externa

Civitates, ubi Columbiae diplomaticae missiones manent * Viridi colore Columbia, * Caeruleo colore Legati sedes, * Turcico colore Proxenia Generalia.

Internationales relationes Praesidis Columbiae velut ducis civitatis munera sunt, quae Ministerio Rerum Externarum delegantur. Ministerium Rerum Externarum diplomaticas repraesentativasque missiones gerit.

Columbia diplomaticas missiones in manet Europa: Austria, Belgia, Britanniarum Regno, Civitate Vaticana, Francia, Germania, Helvetia,[Hispania, Italia, Lusitania, Nederlandia, Norvegia, Polonia, Russia, et Svecia. In America: Canada, Civitatibus Foederatis Americae, Cuba, Ora Opulenta, Re Publica Dominicana, Salvatoria, Guatimala, Honduria, Iamaica, Mexico, Nicaragua et Panama, inclusis Aequatoria Argentina, Bolivia, Brasilia, Chilia, Paraguaia, Peruvia, Portu Divite, Uruguaia, Venetiola. In Oriente Medio et Africa missiones manet in Aegypto, Africa Australi, Israele, Kenia, et Libano. In Oriente Extremo diplomaticas missiones manet in Sinis]comprehensis Corea Australis, Hongcongo, Iaponia, India, et Malaesia. In Oceania cum Australia.

Multilateralium societatum plano relationes manet cum Unione Europaea, Consociatione Nationum, Societate Latinamericana Integrationis (Hispanice: Asociación Latinoamericana de Integración), Mercatu Communi Meridiei (Mercosur), Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum, Organizatione Alimentaria et Agriculturali et Societate Civitatum Americanarum (Organización de Estados Americanos).

Ambitus

9 % territorii protegitur. Columbia se haesit ambitalibus foederibus, inter quae excellunt:

Cultura

Culturales Columbiae mores specialem similitudinem cum reliqua America Latina habent. Hispanica cultura historice maximi ponderis fuit, societatis stratificatione et religionis Catholicae introductione contribuendis. Nihilominus, Globalizationis gratia natio toto e mundo culturalia pondera accipit.

Aliquae regiones, velut suae geographicae solitudinis et accessus difficultatis resultatio, temporis cursu propriam culturalem peculiaritatem evoluerunt, sicut casu Catsacorum (Hispanice: cachacos) Oropedium Cundiboyacense incolentium, paisarum (paisas) Axem Cafearium et Antioquiam incolentium, planitiariorum (llaneros) Planitias incolentium, vallunorum (vallunos) Vallis Caucae zonam incolentium, litorales (costeños) Litus Caribicum incolentium inter alios quorum mores secundum dissimilia Africorum, Europaeorum, et Arabicorum posterorum pondera differunt.

Artes

Litterae

Praemio Nobeliano Litterarum laureatus Gabriel García Márquez

Columbianae litterae ab Hispanicae colonizationis diebus originem trahunt, epocha in qua Ferdinandus Domínguez Camargo, Iesuita et scriptor a Ludovico de Góngora influctus, cum "Poemate Epico de Sancto Ignatio de Loyola" excellit. In litteris post initium libertatis, Antonius Nariño, Iosephus Fernández Madrid, Camillus Torres Tenorio, et Franciscus Antonius Zea eminent.

Secundo saeculi undevicensimo dimidio et ineunte saeculo vicensimo inter optimos Thomas Carrasquilla, Georgius Isaacs, et Raphael Pombo (qui in litterarum puerilium genere eminet), Iosephus Asunción Silva, Iosephus Eustasius Rivera, Leo de Greiff, Porphyrius Barba-Jacob, et Iosephus Maria Vargas Vila exstant. Anno 1871 in Columbia prima linguae Hispanicae schola Americae instituta est.

Inter annos 1940 et 1950 motus Nadaismi lucem vidit, in reddendo responso epochae vi, cum Exsistentialismi et Nihilismi ponderibus. Per sic nominatam Improvisam Prosperitatem Scriptorum Latinamericanorum (Hispanice: Boom de Escritores Latinoamericanos) Praemio Nobeliano Litterarum laureatus Gabriel García Márquez velut maximi successus scriptor cum operibus sicut "De centum annis solitudinis" (Cién años de soledad) emersit. Alii celebres scriptores Eduardus Caballero Calderón, Manuel Mejía Vallejo, Alvarus Mutis (anno 2001 Praemio Michaelis de Cervantes laureatus), Ferdinandus Vallejo, Germanus Castro, et philosophus Nicolaus Gómez Dávila, cuius activitas usque ab expresse pristinorum institutorum laudatoriis positionibus, sed longe a politica sinistrae et dexterae praxi? acerbam reprobationem modernitati constituit, fuerunt.

Pictura, sculptura, photographia

Hastati Paludis Vargensis a Roderico Arenas Betancourt

Columbianae pictura et sculptura in periodos cum indigenicis culturis incipientes et Americae originariarum gentium cogitandi modis et mundi, sacris, naturae et societatis concipiendis earum formae appropinquantes dividuntur. Quod colonialis periodos Columbianam indigenicam culturalem fusionem cum Africano adiumento et epochae Europaea arte ostendens secuta est. Postea saeculorum undevicensimi et vicensimi ars cum pictura sculpturaque contemporaneis Columbianis continuavit.

Anno 1886 Schola Nationalis Artium Elegantium (Hispanice: Escuela Nacional de Bellas Artes) aperta est, ubi plerique ineuntis saeculi vicensimi artifices formabantur. Praecipuissimus eventus in Columbia de Columbiana arte Expositio Nationalis Artificum Columbianorum (Hispanice: Salón Nacional de Artistas Colombianos) est.

Inter omnium temporum praecipuos Columbianos pictores impressionista Andreas de Santa María; anthropographi Ricardus Acevedo Bernal et Ricardus Gómez Campuzano; figurativistae Darius Morales, David Manzur et Didacus Mazuera; pictor topiarius Gundisalvus Ariza; expressionista Debora Arango; et parietum pictor Ignatius Gómez Jaramillo eminent. In sculptura Rodericus Arenas Betancourt et Nadinus Ospina excellunt. Nihilominus numerosi Columbiani artifices sunt, qui sua opera et in pictura et in sculptura evolverunt. Talis casus Ferdinandi Botero, propter suas monumentales personas clarus, Henrici Grau, Francisci Antonii Cano, Ludovici Alberti Acuña Tapias, Ludovici Caballero, Iacobi Martínez Delgado, Ioannis Antonii Roda, Beatricis González, Omari Rayo, Eduardi Ramírez Villamizar et Hispano-Columbiani Alexandri Obregón est inter alios, qui in multis nationibus agnitionem attigerunt. Etiam polypleuri? artifices velut Petrus Nel Gómez sua opera architecturae campoextendit.

Musica

Carolus Vives, qui musicam rockicam et illam vallenatam confudit, cum instrumentis a maioribus traditis, harmonica diductili, capsa (Hispanice caja), et guatsaraca (guacharaca)

Genera bambucum (ineuntis saeculi vicensimi), cumbia (medii saeculi vicensimi), et vallenatum (exeuntis saeculi vicensimi et saeculi vicensimi primi) velut nationales rhythmi agnoscuntur. Dissimilia musicae vulgaris Columbianae genera Hispanicis, Amerindicis, Africisque elementis civitatis ethnographiam formantibus et etiam aliis Latinamericanis et Anglosaxonicis motibus affecta sunt, quae Columbianam musicam velut in regione divitissimarum unam constituit et recentibus annis varios musicos Columbianos toto in orbe ad agnitionem duxit.

Columbiana musica praecipue a magnis phonodiscorum societatibus, a liberis societatibus, minore autem gradu a gubernatione Columbiana per Ministerium Culturae alitur. Systema Nationale Culturae per Consilium Nationale Musicae Gubernationi consilium de musicis rebus et per omnium sex nationis regionum repraesentationem dat. Societas Auctorum et Compositorum Columbiae (Hispanice Sayco) et Societas Columbiana Interpretum et Productorum Phonographicorum (Acinpro) societates sunt. quarum munus est, ut colligantur et distribuantur patrimonialia iura genita ab operum usibus auctoribus affiliatis et advenarum, qui societatum affiliatarum Confoederationi Internationali Societatum Auctorum et Compositorum (Cisac) partem faciunt.

Columbia etiam praesentis musicae insignes cum internationali agnitione velut Shakiram et Ioannem Stephanum "Juanes", Praemii Anglici Grammy victores, habet. Inter alios illustres qui internationalem in ambitum nuper exeunt sunt Ioannes Ferdinandus Fonseca, Fanny Lú, et Natalia Botero.

Ex anno 1887 modi quidam, qui Columbiae musicae rectum exemplum exponunt, Hymnus Nationalis Columbiae est.


Artes athleticae

Columbianus ludus athleticus praecipue ab Instituto Columbiano Ludi Athletici (Hispanice Instituto Colombiano del Deporte, Coldeportes) iuxta cum Ministerio Ludi Athletici (Hispanice Ministerio del Deporte, Mindeporte) et societatibus liberis velut foederationibus, ligis, et variorum ludorum athleticorum institutis sustinetur. Artes athleticae a gubernatione sustenti in educativae legislationis instestinis evolvuntur, in Columbianis scholis velut scholis ludorum athleticorum, Ludo Athletico Universitario et ludis intercollegiatis. Praecipui loci ad exercitandos ludos athleticos maximis urbibus densantur.

Tegulus (Hispanice Tejo), Indigenae originis ludus, ludus athleticus nationalis habetur, dum pediludium popularissimus ludus est, quamquam intermittens catalogus internationalium victorum seu plano consociationum seu selectionis nationalis. Foederatio Pediludica Columbiae, Foederationi Internationali Pediludii Consociativi (Francogallice Fédération Internationale de Football Association) et Confoederationi Austramericanae Pediludii (Hispanice Confederación sudamericana de Fútbol, CONMEBOL) affiliata, tam Selectionem Columbianam Pediludii quam Divisionem Maximam Pediludii Columbiani (División Mayor del Fútbol Colombiano, Dimayor), quae campionatum primae divisionis in Columbiano pediludio disponit, dirigit. Huius ludi athletici popularitatis incrementum (etiam ad campiones velut Carolum Albertum Palacio Valderrama, Faustinum Asprilla, Ioannem Ramirum Córdoba ligatum) in secundi plani locum birotationem relegat, quae decennio 194 notior erat primi plani birotariorum velut Ludovici Herrera resultationum gratia. Ludovicus Herrera primus Columbianus birotarius Circuitus Franciae gradum anno 1984 vincens fuit et tribus annis post se et Circuitus Hispaniae et Circuitus Columbiae campionem consecravit. Alii praeclari birotarii Ephraim Forero, primus Circuitus Columbiae campio, Martinus Aemilius Rodríguez, Fabius Henricus Parra, Iosephus Patrocinius Jiménez et Iacobus Botero Echeverry fuerunt.

Ioannes Paulus Montoya

Porro certamina autocinetorum currilium a Columbianis valde amantur. Annis 2000 gubernator famosissimus Ioannes Paulus Montoya multa premia, etiam formulae 1 tulit[9]. Pugilatus et basipilae exercitatio in Caribico litore plus radicatur, ubi eorum praeclarissimi homines sunt. In pugilatu memorantur Antonius Cervantes Reyes, qui Columbiae primum pugilatus titulum mundanum anno 1972 dedit, Rodericus "Saxosus" Valdés, Michael "Felix" Lora (pondus galli), et Irene Pacheco (pondus muscae); in basipila autem Orlandus Cabrera et Edgarus Rentería.

In ludis Olympicis aestivis athletae Columbiani imprimis in disciplinis birotis BMX, sublatione ponderum et athletica nomismata tulerunt, exempli gratia novem nomismata Londinii anno 2012. Primum Olympicum nomisma Helimutus Bellingrodt tulit, argenteum in iaculatione ad columbam argillaceam anno 1072 (et iterum anno 1984).

In ludis Paralympicis aestivis autem athletae Columbiani praecipue in disciplinis athletica, natatione et birotatione nomismata tulerunt, exempli gratia 76 enomismata Tokii anno 2020. Illic Columbia in tabula nomismatorum tricesimum septimum gradum omnium nationum assecuta est. Natator Carolus Serrano Zárate anno 2016 in Urbe Fluminensi et anno 2029 Tokii solus septem numismata collegit.

Ultra Olympicam rem, civitas in internationali plano aliis disciplinis figurat, velut in pilamalleo cum Camillo Villega, in certaminibus autocineticis cum Roberto Iosepho Guerrero et Ioanne Paulo Montoya, et in patinatione.

Mores

Gastronomia

Magna climatis diversitas propter prominentiam latitudinemque magnam fructuum varietatem et regionalium artis coquinariae proprietatum diversificationem permittit. Inter usitatos cibos citantur:

Cibi salsi:

Cibi dulces

Dies festi

Dies fixa Primus lunae dies Relativi Paschae
Annus Novus kalendis Ianuariis (Sollemne civile et religiosum) Sollemnitas Epiphaniae Domini e die 6 Ianuarii (Sollemne religiosum) Hebdomas Maior

Dominica in Palmis de passione Domini
Dies Cenae Domini
Dies Passionis Domini
Pascha

(Sollemne religiosum)
Dies Laboris kalendis Maiis (Solemne civile) Dies Sancti Iosephi e die 19 martii (Sollemne religiosum)
Clamatio pro Libertate 20 Iulii (Sollemne civile, patrium et nationale) Dies Phyles e die 12 Octobris (Sollemne civile)
Dies Proelii Boyacensis 7 Augusti (Sollemne civile et patrium) Sollemnitas Omnium Sanctorum e Kalendis Novembribus (Sollemne religiosum) Dies Ascensionis Domini septimus dies Lunae (Sollemne religiosum)
Immaculata Conceptio 8 Decembris (Sollemne religiosum) Assumptio Mariae e die 15 Augusti (Sollemne religiosum) Corpus Domini decimus dies Lunae (Sollemne religiosum)
Christi Natalis 25 Decembris (ollemne religiosum) Libertas Carthaginis Neogranatensis e die 11 Novembris (Sollemne civile et patrium) Sacrum Cor undecimus Lunae dies (Sollemne civile et religiosum)

Notae

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 43. "Columbia . . . [olim] foederata respublica Columbiae" (p. 169 apud Google Books)
  2. De nomine Latino cf. "Archidioecesis Sanctae Fidei de Antioquia" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice) et nomina biologica Hemibrycon antioquiae, Vochysia antioquiae
  3. {https://www.dane.gov.co/index.php/estadisticas-por-tema/mercado-laboral/empleo-y-desempleo] Gubernium Columbianum (Hispanice) visum 30 Octobris 2021
  4. Gubernium Columbianum (Hispanice) visum 30 Octobris 2021[nexus deficit]
  5. Argentaria Mundana (Anglice) visum 30 Octobris 2021
  6. Census nationalis populationis et mansionum 2018
  7. Census anni 2018 - Departamento Administrativo Nacional de Estadistica (DANE)[nexus deficit]
  8. 2018 - Departamento Administrativo Nacional de Estadistica (DANE)[nexus deficit]
  9. semana (2013)[1]

Bibliographia

  • Academia Colombiana de Historia. 1986. Historia extensa de Colombia. 41 volumina. Bogotae: Ediciones Lerner, 1965–1986. ISBN 958-95013-3-8.
  • Barrios, Luis. 1984. Historia de Colombia. Editio quinta. Bogotae: Editorial Cultural.
  • Bedoya F., Víctor A. 1944. Historia de Colombia: independencia y república con bases fundamentales en la colonia. Colección La Salle, Bogotae: Librería Stella.
  • Bushnell, David. 1993. The Making of Modern Colombia: A Nation in Spite of Itself. Berkeleiae et Angelopoli: University of California Press. ISBN 0-520-08289-3.
  • Caballero Argaez, Carlos. 1987. 50 años de economía: de la crisis del treinta à la del ochenta. Editio altera. Colección Jorge Ortega Torres. Bogotae: Editorial Presencia, Asociación Bancaria de Colombia. ISBN 958-9040-03-9.
  • Cadavid Misas, Roberto. 2004. Cursillo de historia de Colombia: de la conquista à la independencia. Bogotae: Intermedio Editores. ISBN 958-709-134-5.
  • Calderón Schrader, Camilo, Antonio Gil, et Daniel Torras. 2001. Enciclopedia de Colombia. 4 volumina. Barcinonae: Céano Grupo Editorial, 2001. ISBN 84-494-1947-6.
  • Calderón Schrader, Camilo. 1993. Gran enciclopedia de Colombia. 11 volumina. Bogotae: Círculo de Lectores. ISBN 958-28-0294-4.
  • Cavelier Gaviria, Germán. 2003. Centenario de Panamá: una historia de la separación de Colombia en 1903. Bogotae: Universidad Externado de Colombia. ISBN 958-616-718-6.
  • Forero, Manuel José. 1946. Historia analítica de Colombia desde los orígenes de la independencia nacional. Editio altera. Bogotae: Librería Voluntad.
  • Gómez Hoyos, Rafael. 1992. La independencia de Colombia. Matriti: Editorial Mapfre, Colecciones Mapfre 1492. ISBN 84-7100-596-4.
  • Granados, Rafael María. 1978. Historia general de Colombia: prehistoria, conquista, colonia, independencia y Repúbica. Editio octava. Bogotae: Imprenta Departamental Antonio Nariño.
  • Hernández de Alba, Guillermo. 2004. Como nació la República de Colombia. Colección Bolsilibros. Bogotae: Academia Colombiana de Historia. ISBN 958-8040-35-3.
  • Hernández Becerra, Augusto. 2001. Ordenamiento y desarreglo territorial en Colombia. Bogotae: Universidad Externado de Colombia, ISBN 958-616-555-8.
  • Hernández Rodríguez, Guillermo. 1949. De los chibchas à la colonia y à la república. Bogotae: Universidad Nacional de Colombia. Sección de Extensión Cultural.
  • Hylton, Forrest. 2006. Evil Hour in Colombia. Novi Eboraci: Verso Books. ISBN 1-84467-551-3.
  • Jaramillo Uribe, Jaime, Álvaro Tirado Mejía, et Camilo Calderón Schrader. 2000. Nueva historia de Colombia 12 volumina. Bogotae: Planeta Colombiana Editorial. ISBN 958-614-251-5.
  • Kirk, Robin. 2004. More Terrible Than Death: Drugs, Violence, and America's War in Colombia. Civitates Foederatae: PublicAffairs. ISBN 1-58648-207-6.
  • Mellander, Gustavo A., et Nelly Maldonado Mellander. 1999. Charles Edward Magoon: The Panama Years. Río Piedras, in Porto Dive: Editorial Plaza Mayor. ISBN 1-56328-155-4. OCLC 42970390.
  • Mellander, Gustavo A. 1971. The United States in Panamanian Politics: The Intriguing Formative Years. Danville Illinoesiae: Interstate Publishers. OCLC 138568.
  • Ocampo López, Javier. 1999. El proceso ideológico de la emancipación en Colombia. Colección La Línea de Horizonte. Bogotae: Editorial Planeta. ISBN 958-614-792-4.
  • Ospina, William. 2006. Once Upon a Time There Was Colombia. Columbia: Villegas Asociados. ISBN 958-8156-64-5.
  • Palacios, Marco. 2006. Between Legitimacy and Violence: A History of Colombia, 1875–2002. Civitates Foederatae: Duke University Press. ISBN 0-8223-3767-3.
  • Reichel-Dolmatoff, Gerardo. 1998. Colombia indígena. Medellii: Hola Colina. ISBN 958-638-276-1.
  • Restrepo, José Manuel. 1974. Historia de la revolución de la República de Colombia. Medellii: Editorial Bedout.
  • Rivadeneira Vargas, Antonio José. 2002. Historia constitucional de Colombia 1510–2000. Editio tertia. Tunja: Editorial Bolivariana Internacional.
  • Simons, Geoff. 2004. Colombia: A Brutal History. Londinii: Saqi Books. ISBN 0-86356-758-4.
  • Smith, Stephen. 1999. Cocaine Train: Travels in Colombia. Londinii: Little, Brown. ISBN 0-316-64749-7.
  • Tovar Pinzón, Hermes. 1975. El movimiento campesino en Colombia durante los siglos XIX y XX. Editio altera. Bogotae: Ediciones Libres.
  • Trujillo Muñoz Augusto. 2001. Descentralización, regionalización y autonomía local. Bogotae: Universidad Nacional de Colombia.
  • Vidal Perdomo Jaime. 2001. La Región en la Organización Territorial del Estado. Bogotae: Universidad del Rosario.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Columbiam spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 4°0′0″N 73°15′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Columbia : politica


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!