Fructus (-us, m.) sensu botanico est structura plantae cui insunt semina. Pars autem fungi quae sporas gignit corpus fructiferum appellatur.[1]Vocabulumfructus sensu communi tales structuras denotat illarum tantum specierum in quibus comestibiles fiunt. Latinitateclassica, fructus appellari solebat fructificatio (praesertim comestibilis) arborum, frux autem semen comestibile leguminum, frumentum semen comestibile cerealium; quae nomina omnia, partes tam utiles quam gustabiles plantarum variarum denotantes, a fruendo derivantur.[2]
Arbores plantaeque fructiferae, scil. quae fructus edules producunt, ab hominibus late seruntur.