Helvetia ,[ 1] rite Confoederatio Helvetica, ergo siglum usitatum CH, est civitas sui iuris in continente Europa ad coniunctionem Europae Occidentalis , Europae Mediae , et Europae Meridianae sita.[ 2] [ 3] Cuius rectio est respublica foederalis in cantonibus viginti sex consistens, auctoritatibus foederalibus Bernae in urbe constitutis.[ 4] Helvetia mare non attingit, sed a Germania a septentrionibus , Francia ab occidente , Italia a meridie , denique Austria et Lichtensteno ab oriente finitur. Geographice dividitur inter Planitiem Helveticam et Alpes Helveticas et Iuram , quae regiones aream 41 285 chiliometrorum quadratorum et aream terrestrem 39 997 chiliometrorum quadratorum una habent. Quamquam alpes maiorum civitatis partem continent, homines Helvetici , 8.5 fere milliones , plerumque in planitie habitant , ubi maximae urbes locique oeconomici patent, inter quas Turicum (urbs maxima), Genava , et Basilia . In quibus urbibus sunt sedes FIFA , secunda a maxima officina Consociationis Nationum , maximum aedificium Argentariae Compositionum Internationalium , et praesidia aliarum organizationum internationalium. Principales aeroportus Helvetici in his urbibus inveniuntur.
Cantones Helveticae lingua , institutis , legibus , religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent,[ 5] Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002 , Nationes Unitae participare per comitiam decrevit.
Geographia
Helvetiae tres regiones naturales sunt: pars medioaustralis altos montes Alpes continet, in parva parte boreoccidentali mons continuus Iura appellatus surgit, et intra montes est regio aequior silvis et lacubus contecta, nam Helvetia terra uberibus fecunda aquis est. Ex Iura profluunt Rhenus et Rhodanus .
Maxima flumina
Lacus
Montes
Historia
Augusta Raurica (prope Basiliam ), a Lucio Munatio Planco anno 44 a.C.n. ducta, fuit prima colonia Romana ad Rhenum condita, et nunc inter situs archaeologicos in Helvetia maximi momenti est.[ 6]
Vetus Confoederatio Helvetica ab anno 1291 (atroviridis ) ad saeculum sextum decimum (viridis pallidus) et eius socii (caeruleus ). Aliis coloribus videntur territoria subiecta.
Helvetia condita est confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania , Suitia , et Subsilvania . Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt, et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est.
Post cladem Mariniani apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 13 –14 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt.
Inter saeculum sextum decimum , pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae Catholicae Romanae plerumque servaverunt; alii pagi Emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus , Ioannes Calvinus , Guilielmus Farel , Uldrychus Zwingli .
Anno 1798 , Francia confoederationem invasit et civitatem unitariam, Rempublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos, accurate die 18 Februarii 1803 , cum Actu Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est.
Post cladem Napoleonis anno 1815 , Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagis constituta. Post bellum civile inter pagos Catholicos , in "alia foederatione " (Theodisce Sonderbund ) coniunctos et Protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est.
Saeculis undevicensimo et vicensimo , pace et labore Confoederatio crevit. Inter bellum mundanum secundum , Helvetia sola in Europa Media civitas a Germanis non expugnata est. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima orbis terrarum civitas .
Anno 1979 , Iura , se a pago Berna discessens, novus et vicesimus tertius pagus Helvetiae factus est.
Institutiones
Pagi Helvetiae.
Facultas legum ferendarum ad Consilium Nationale , ex ducentis legatis populi compositum, atque ad Consilium Civitatum , ex quadraginta sex senatoribus compositum, pertinet. Unicuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt.
Consilium Foederale , quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (vide Indicem Consiliariorum Foederalium ).
Confoederatio Helvetica e viginti tribus cantonibus constat. Hic est ordo sollemnis (secundum Constitutionis foederalis articulum primum). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in confoederatione, hic post nomen indicatum:
Turicum , a. 1351
Verona (aut: Berna ), a. 1353
Lucerna , a. 1332
Urania , a. 1291
Suitia , a. 1291
Subsilvania inferior , a. 1291
Subsilvania superior , a. 1291
Glarona , a. 1352
Tugium , a. 1352
Friburgum , a. 1481
Solodurum , a. 1481
Basilea Urbs , a. 1501
Basilia Rus , a. 1501
Scafusa , a. 1501
Abbacella , a. 1513
Sanctogallum , a. 1803
Grisonia , a. 1803
Argovia , a. 1803
Turgovia , a. 1803
Ticinum , a. 1803
Pagus Valdensis , a. 1803
Valesia , a. 1815
Novicastrum , a. 1815
Genava , a. 1815
Iura , a. 1979
Pagi et urbes eorum
Sermones publici
Divisio sermonum Helvetiae (anno 2000 ).
In Helvetia praeter linguas Theodiscam , Francogallicam , Italicam , sermo publicus est etiam Lingua Romancica , qua circa triginta milia hominum, praecipue in Grisonia cantone, utuntur. Anno 2000 in Helvetia, homines locuti sunt:
Theodisce, 63.7 centesimae incolarum (terrae russae pictae)
Francogallice, 20.4 centesimae incolarum (terrae virides pictae)
Italice, 6.5 centesimae incolarum (terrae violaceae pictae)
Romanice, 0.5 centesimae incolarum
aliis sermonibus, 9.0 centesimae incolarum
Religiones
Incolae secundum confessionem religiosam (in %)
anno
1970
2000
Ecclesia evangelica reformata
46,42
33,04
Ecclesia evangelica metodista
0,17
0,12
Nova apostolica ecclesia
0,49
0,38
Testes Jehovas
0,17
0,28
aliae Ecclesiae protestantes
0,42
1,44
Ecclesia Catholica Romana
49,39
41,82
Ecclesia Catholica Christiana
0,32
0,18
Ecclesiae Orthodoxae
0,33
1,81
Aliae communitates Christianae
0,05
0,20
Communitates Iudaicae
0,33
0,25
Communitates Islamicae
0,26
4,26
aliae religiones
0,12
0,78
sine religione
1,14
11,11
sine responsione
0,39
4,33
Incolae (100%)
6 269 783
7 288 010
(Fons: Officium foederale de statistica , censimenta nationalia.)
Structura Ecclesiae Catholicae Romanae in Helvetia
Dioeceses Catholicae Romanae Helvetiae anno 2006 .
Sunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales , qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam . Hae sunt dioeceses et abbatiae :
Oeconomia
Helvetiae argentariae sunt amplae.
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Berner, Elizabeth, et Robert A. Berner. 2012 . Global Environment: Water, Air, and Geochemical Cycles. Ed. secunda. Princeton University Press. ISBN 978-1-4008-4276-6 . Google Books.
Church, Clive H. 2004 . The Politics and Government of Switzerland. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69277-2 .
Dalton, O. M. 1927 . The History of the Franks, by Gregory of Tours. Oxoniae: The Clarendon Press.
Fahrni, Dieter. 2003 . An Outline History of Switzerland: From the Origins to the Present Day . Ed. 8a, augmentata. Turici: Pro Helvetia. ISBN 3-908102-61-8 .
Historical Dictionary of Switzerland. 2002 –.
Vatter, Adrian. 2014 . Das politische System der Schweiz. [Publica Helveticae Ratio.] Studienkurs Politikwissenschaft. Baden Baden: UTB Verlag. ISBN 978-3-8252-4011-0 . Edito interretialis. [nexus deficit ]
von Matt, Peter. 2012 . Das Kalb vor der Gotthardpost: Zur Literatur und Politik in der Schweiz. Monaci: Carl Hanser Verlag. ISBN 978-3-446-23880-0 .
Nexus externi
Helvetia : politica
Praesides Confoederationis Helveticae (2001–)
Cancellarii Foederales Helvetiae
Conciliarii a rebus externis Helvetici (1914–)