monarchia parlamentaria Princeps: Philippus VI Praefectus: Petrus Sánchez Consilium: Cortes Generales Iudicium: Supreme Court of Spain, Constitutional Court of Spain Situs interretialis
Populus
Numerus: 47 415 750 Sermo publicus: lingua Hispanica Zona horaria: UTC+1, UTC+2, UTC, UTC+1, Europe/Madrid Moneta: euro
Sitae sunt Hispaniarum terrae aeque ac Lusitania et Gibraltar, territorium transmarinum Britannicum, in Iberica paeninsula inter 36° et 43,5° gradus latitudinis septentrionalis et inter 9° occidentalis et 3° orientalis gradus longitudinis (exceptae sunt Baliares, Canariae Insulae, Septa et Rusadir). Septimarum partium regnum Hispaniae sextas continet. A boreo-occidente Pyrenaeus mons Hispanias ab Francogallia et civitatula Andorrae divisit.
Hiberus flumen, quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.
Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.