Euronis signum.
Nummi et chartae argentariae euronis .
Euro (€ ) est moneta zonae euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999 . Zona Euronis est zona in EMU , quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae . Ioannes Claudius Juncker , pristinus Luxemburgi primus minister , ab anno 2005 usque ad annum 2013 fuit praeses gregis euronis . Die 21 Ianuarii 2013 , Jeroen Dijsselbloem Batavus praeses electus est.
De vocabulo Latino
Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis ,[ 1] [ 2] [ 3] vel euronus, -i, [ 4] vel fortasse etiam euro, -us, sicut declinatione quarta nominum Graecorum.[ 5]
Regulae Unionis Europaeae de declinatione vocabuli euro variant inter linguas et instituta; e.g. vox est indeclinabilis in lingua Anglica secundum Commissionem sed non semper secundum Consilium ac usitate declinatur sicut "město " in lingua Bohemica (vide vocem "euro" in datorum repositorio terminologico Unionis Europaeae ). Hispani autem et Lusitani et Francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis vocabulum indeclinabile est.
In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia , litteris Graecis verbum scribitur ευρώ.
Alii populi—exempli gratia, Lituani , Sloveni —propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria , litteris cyrillicis scribitur: евро.
De historia
Euronis terrae
Terrae caeruleae Berolinenses (ab anno 2002) et caeruleae sunt Unionis Europaeae civitates ubi nunc euro rite adhibetur.
Andorra , Monoecus , Sanctus Marinus et Civitas Vaticana foedera cum Unione Europaea habent ut utantur euronem. Mons Niger et Kosovia etiam euronem utuntur sed sine foederibus cum unione.
Nexus interni
Fontes
1996 . Genovefae Immè "Proposita de Europaea Moneta", Vox Latina , M.A.S. , [1]
1998 . Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae 34(134):47.
1998 . Iohannis Pauli Bauer "De nova pecunia Europaea" 34(134):152–168.
1998 . Sigridis Albert "De Pecunia Europaea", Vocis Latinae 34(134):556–559.
1999 . Genovefae Immè "De Nova Moneta vel Pecunia Europaea", M.A.S. 48:16.
1998 . Sigridis Albert "De Nova Pecunia Europaea", Vocis Latinae 35(138):547–549.
2002 . Caelestis Eichenseer "De nova pecunia Europaea", Vocis Latinae 38(147):9–14.
2002a . Erici Palmén "Euro an euronus?", Melissa vol. 107; item Vocis Latinae 38(147):267–269.
2002b . Erici Palmén "Euro an Euronus an Europaeus?", M.A.S. 56.
2002 . Roberti Deprez "De nova moneta Europaea recte (quantum licet!) nominanda", Melissa 111:12–15.
2008 . Petrus du Bois de Dunilac , Histoire de l’Europe monétaire , PUF, Lutetiae Parisiorum.
Notae
Nexus externi