Tuomo Pekkanen scripsit se stropham Schillerianam observavisse, in versibus octosyllabis ultimum vocabulum semper accentum habere in paenultima syllaba, in heptasyllabis autem in antepaenultima, alternationem rimarum esse ababcdcd efefghgh ijij, sicut apud Schillerum.
«Hoc carmen ad Unionis Europaeae auctoritates missum est a Iosepho Leinen, praeside Unionis Europaeorum Foederalistarum et deputato Europaeo». Patricius Cox, praeses Coetus Legatorum Europaeorum, scripsit «sibi carmen Tuomonis Pekkanen placere, haec tamen addenda esse verba: "omnes homines fratres fore"»[3].
Hymnus Europaeus quem composuerunt Petrus Roland et Petrus Dies
Anno 2003, Petrus Roland Petro Diem et universitate Vindobonensi iuvantibus carmen latinum pro hymno scripsit:
Pro litteris tuis, quas Idibus Ianuariis accepi, tibi gratias ago. Magno cum studio hymnum Europae lingua Latina scriptum, legi. Mihi non est ingenium canendi, sed inceptum tuum mihi maxime placet. Spero consilia tua hymni Europae commendandi lingua Latina prospere eventura esse. Vale!—Hermannus Van Rompuy, 2010.[4]