Baetica
Baetica, vel Hispania Baetica fuit provincia romana Hispaniae, ab Augusto anno 27 a.C.n. creata cum Hispaniam Ulteriorem in Baeticam et Lusitaniam divisit. In dicione senatus erat qui virum praetorium ad eam administrandam designabat et quaestorem et legatum secum habentem[1]. Divisa est in quatuor conventus iuridicos apud Hispalim, Cordubam, Gades et Astigim. Corduba caput totius provincae fuit.
Historia
Longo tempore ex Punicis emporiis, sicut Gadibus pendebat, et opulentissima regio fuit. Naves enim quae iter ad Britanniam et aeriferas Insulas faciebant, per Herculis Columnas et per portus Baeticae transibant. Secundo bello punico Baeticam invaserunt Romani et occupaverunt. Rebellantes Turdetani anno 195 a.C.n. postremo subacti sunt[2], Marco Catone consule in Hispaniam misso. Primo Baetica pars Hispaniae ulterioris usque ad annum 19 a.C.n. fuit.
Fuit tandem provincia dioecesis Hispaniarum et provincia Visigothorum regni.
Notae
Si vis plura legere
- Gonzalo Cruz Andreotti (ed.), Roman Turdetania: Romanization, Identity and Socio-Cultural Interaction in the south of the Iberian peninsula between the 4th and 1st centuries B.C.E., Brill, 2019 Apud Guglum librorum
- Francisco José García Fernández, 'Tartesios, túrdulos, turdetanos. Realidad y ficción de la homogeneidad étnica de la Bética romana' in Romanización, fronteras y etnias en la Roma antigua: el caso hispano, 2013 ː 691-734
- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Provinciae Imperii Romani (ante Diocletianum)