Gastronomia Hispanica dicitur summa morum et consuetudinum comendi bibendique per regiones Hispanicas esse. Videntur a saeculo undevicensimo gastronomiae regionum elementa communia accipisse. Etiam dicitur gastronomia Hispanica elementa communia regionum omnium Hispaniae esse.
Oleum est fortasse clarissima potio apud Hispaniam. Usui sunt Hispani oleum coquendi et frigendi causa. Etiam addunt oleum in pane. Olea lata est in Hispaniam a Poenis, et ab temporibus Romanorum Baetica et vallis Hiberi oleas continenter coluerunt.
Visigothis in proelio victis, Hispania capta est a Mauris, qui eam rexerunt per saecula octo. Mauri in Hispaniam inducerunt permultas plantas, quae nunc apud alimenta Hispanica sunt propria.
Sunt in Hispania caesi multi. In varieate caseorum sunt casei fumosi, aerugosi atque casei albi. Etiam pauci caesi bubuli sunt (simul Queso nata de Cantabria). In paeninsula omnia, atque in insulis, casei ovium (cum casei caprarum) sunt numerosissimi, et sunt pauci caesi es lacte vaccarum confecti. Nonnulli casei habent appellationem protectam, ob quam nomina caseorum regionum variarum proteguntur et regulantur.
Hispani caseis coquendi causa rare utuntur; maxime gustant casei in prandio cum pane, aut saepe ut epdidpnis cum conditura cydoniae (Hispanice: dulce de membrillo).
Antea regiones mores dissimiles habebant, sed nunc Hispani omnes similiter edere videntur. Apud eos, mos est ter quotidiane edere: epula sunt ientaculum (desayuno) inter horas 8 et 9, prandium (almuerzo aut comida) inter 13 et 15 horas et cena (cena) saepe inter 21 et 23 horas.
Ientaculum apud Hispanos est epulum parvum et saepe dulcis. Hispani aut socolatam (Cola Cao) aut coffeum in ientaculo bibent, saepissime cum biscoctis, panibus aut encytis, sed panis cum oleo, allium et lycopersico in Vandalitia editur. Saepe inter ientaculum et prandium, parvum epulum est, aperitivo nuncupatur, in quo opercula (tapas) manducata sunt dum absinthiatum, cerevisia aut vinum bibitur. Prandium est epulum maximum diei et saepissime mensas tres eduntur. Cena est epulum parvum et livianum.
Matrito saepe cibi cocta sunt in oleo aut in aqua cum capsico in ollis. Quod Matritum caput Hispaniae est, gentes quorumdam regonium Hispanarum ad urbem caput migraverunt, et cum illis ciba et modus coquendi. Gastronomia Matriti persimilis est Castellanae gastronomiae. Clarissimae sunt viscera (Hispanice: casquería) apud alimenta matritensia, et inter pisces, loligines et gadi. Sunt etiam legumina et holera, saepissime cicera, lentes, brassicae, allia, lycopersica, et patatae.
In Navarra, alimenta sunt simul cibi Vasconum et Aragonensium. Sicera, vinum, holera, carnes venationis et pisces fluviales saepissime sunt in cibis Navarris. Nihilominus, holera et tomaculi sunt alimenta clara inter Navarros.
In regione Valentiana, pisces et holera sunt fundamenta in cibis, sed inter holera clarissimae sunt oryza et sinenses citri, quae primo cultae sunt ab Arabis hac in regione. Inter dulcia, praecipuae sunt mel et amygdala.
Ob festa Christi Natalis, Hispani nonnulla alimenta singularia coquunt. Diebus 24 et 31 Decembris, magnam cenam habent, et diebus 25 Decembris et 1 et 5 Ianuarii magnum prandium.
Pellicer, M. (1987). Spanish food and drink (Food and drink). Hove: Wayland.(Anglice)
Torres, M. (1987). The Spanish table : The food and wines of Spain. London: Ebury.(Anglice)
Campbell, J. (2017). At the first table : Food and social identity in early modern Spain (Early modern cultural studies).(Anglice)
Miranda, E. (2016). Comidas bastardas. Gastronomía, tradición e identidad en América Latina. Revista De Critica Literaria Latinoamericana, 42(83), 378-383.(Hispanice)
Fernández Poyatos, María Dolores, & Aguirregoitia Martínez, Ainhoa. (2017). La comunicación periodística de la gastronomía en España en el primer tercio del siglo xx (1900-1936). Vivat Academia, (138), 77-95.(Hispanice)