Olla thunni .
Punctuli .
Caesus Idiazabal .
Gadus modo pil-pile .
Gastronomia Vasconica est summa morum alimentorum, ciborum , et historiae Vasconiae , iam in Vasconia Cispyrenaica , iam Transpyrenaica . Ob locum Vasconiae inter montes et mare , alimentis Vasconiae saepe insunt pisces , holera , et carnes.
Cibi et potiones
Holera praecipua in Vasconicis alimentis sunt holera quae in montibus coluntur. Fabae sunt clarae, tamen asparagi , cinarae , porra , et capsica . Capsica praeclara sunt Gernicae . Ex Americis nautae et conquisitatores patatas in Vasconiam tulerunt.
Carnes clarae sunt bovis et porci , sed saepe carnes in tomaculis et farciminibus cum condimentis complentur.
Inter pisces , praeclarus est gadus , saepe in salsamenta, sed etiam in cibis Vasconicis thunni et merluccii . Etiam gustosae sunt Angillulae iuvenes frixae in oleo cum allio.
Vasconia clara est ob pomacium vel siceram et domus sicerae (Vasconice : sagardotegiak ), et ob caseos Idiazabal et Roncal . Etiam notum vinum est Txakoli . Sicera Vasconiae iam laudata est ab Aimerico Picaudo saeculo XII[ 1] .
Alimenta salsa
Alimenta dulcia
Nexus interni
Nexus externi
Notae
↑ Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam VII, in codice Calixtino , A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud "The Pilgrim's Guide: A Critical Edition" 1998