Hispanicum vocabulum cachopo -cuius etymon Latinum vocabulum caccabus est, quod vicissim mutuatum e Graecis vocibusκάκκαβος seu κακκάβη[3] est- vacuos truncos aptos servandis intus agricolaribus instrumentis significat; quamquam Latine significat, secundum Varronem, "vas ubi coquebant cibum" quod "ab eo caccabum appellarunt"[3]. Propter horum vacuorum truncorum similitudinem, hoc Hispanicum vocabulum significationem harum duarum laminularum pane contrito involutarum accepit.
Historia
Primas mentiones Asturico de caccabo doctor Caspar Casal, ineunte saeculo XVIII, colligit. In cuius libro El libro de cocina, in lucem a gastronomā Adelā Garrido anno 1938 edito, hoc ferculum Hispanice filete a la asturiana (scilicet "laminulam modo Asturico") nuncupatum apparet. Cuius plebis favor annis 1950 accidit, quia. anno 1950, sellariola Pelayo Oveti id in suum escarum indicem incorporat.[4] Ut dicit criticus gastronomicus Iosephus Ignatius Gracia Noriega, "caccabus antiquum semesorum obsoniorum ferculum Asturicis a burgensibus ineunte saeculo XX cognitum erat, sed definitivum eius pondus usque ad exeuntes annos 1950 aut ineuntes 1960 bonā aliquarum Ovetensium et Graduensium sellariolarum ope praesertim non advenit".[5]
Sueta est, ultimis annis, editio libellorum et itinerariorum sellariolarum ubi optimi caccabi apponuntur. Etiam sueta est celebratio ludorum caccabi, inter quos excellit mensis caccabi, celebratus Matriti Novembre anni 2016.[6]
Optimus caccabus in Hispaniā
Ex anno 2012, celebrantur aliquot campionatūs dissimilibus in Hispaniae regionibus, inter quod certamen caccaborum Asturiarum, a societate Guía del cachopo organizatum, excellunt.[7][8]
↑Vide articulum "cachopo" apud Vicipaediam Hispanicam, ubi dicitur "El término cachopo proviene de la semejanza que estos filetes empanados guardan con los troncos huecos de árbol, llamados "cachopos" (del latín caccabum, recipiente)...".
↑Batalla Cueto, Paulus (Pablo). [1] "Ut caccabus fabale loco ferculi identitarii Asturici moveat me horripilat" (Hispanice). La Voz de Asturias. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.
↑Garcia Noriega, Iosephus Ignatius. La reconquista del cachopo ignaciogracianoriega.net (Hispanice). Inspectum die 24 Decembris anni 2018.
↑Medina, Michael Angelus 8Miguel Ángel). «El ‘mes del cachopo’ consolida este plato asturiano en Madrid.» (Hispanice) El País. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.
↑Capel, Iosephus Carolus (José Carlos) «¿Quién no ha comido cachopo?» (Hispanice) El País. Inspectum die 2 Septembris anni 2017.