Urbis Genavae,[1] quae etiam in praesentia saepe dicitur Urbs Calvini, non modo clarissimus civis fuit, verum etiam dux et dictator ab anno 1541 usque dum moreretur. Iohannes Calvinus talem politicam et religiosam de adversariis suis (aliquando etiam nece eorum) reportavit victoriam, ut urbs Genava a quibusdam diceretur Roma Protestantium.
Vita
Natus est Calvinus Noviomi die 10 Iulii anno 1509, filius Ioannae et Gerardi, causidiciepiscopi Noviomi. Ille iuvenis matre orbatus est, nam anno 1516 mater gravis morbi periit.
Post studia apud collegia "de la Marche" et "de Montaigu" Lutetiae, Calvinus iussu patris antea semper in Lutetia postea Aureliani et Bituricis studia iurisprudentiae fecit.
Anno 1532 forsitan 1533 Calvinus, qui ab initio fuit humanista, et numquam presbyter ordinatus est, ad emendationem religionis Christianae convertit.
Post orationem Nicolai Copi, quae etiam a Calvino parata fuit, in ecclesia franciscanae Lutetiae pro exordio universitatis anni, quacum emendatores ecclesiae defendetur, Calvinus a Lutetia fugire debuit. Mense Ianuario anno 1535, propter persecutiones reformatorum, fugit a Francia ipsa, et ivit in helveticam urbem Basiliam, cuius incolae reformationem ecclesiae acceperant, ubi quoque vivebat praeclarus theologus ac vir doctus Desiderius Erasmus Roterodamus.
In emendatione ecclesiae Calvinus ac Farel exemplum maximae severitatis ediderunt et discordaverunt cum parte incolarum Genavae. Post annos duo ex hoc oppido itaque fugere debuerunt.
Farel in Genavam numquam rediit, nam vixit semper Novicastri ubi die 13 Septembris anno domini 1565 obiit. E contrario Calvinus post tres annos, inter quos Argentorati vixerat ibique eclesiam emendatam incolarum Francicae originis curaverat, mense Septembri 1541 iterum in Genavam convocatus fuit et in hac urbe semper usque ad mortem vixit. Huius civitatis, quae etiam hodie in eius memoria saepe Urbs Calvini appellatur, Calvinus fuit non tantum reformator, sed etiam ab anno 1541 usque ad mortem dux.