Lutetia

Vide etiam paginas discretivas: Lutetia (discretiva) et Parisii (discretiva).
Wikidata Lutetia
Res apud Vicidata repertae:
Lutetia: insigne
Lutetia: insigne

Lutetia Parisiorum vel Lutetia apud Parisios, a tempore mediaevali etiam Parisius[1][2] (Francogallice Paris), hodie saepissime Lutetia tantum, caput et maxima Franciae urbs est. Flumen Sequana urbem in duas partes dividit, scilicet septentrionalem (rive droite 'ripam dextram') ac meridianam (rive gauche 'ripam sinistram').

In ipsa Lutetia urbe, quae ex viginti circumdariis exstat, 2 229  621, in agglomeratione 12  405  426 homines die 1 Ianuarii 2013 incolunt. Suburbia extra anulum autoviae sita sunt communia propria, banlieue(en) omnino appellata, quae non ad Lutetiam ipsam pertinent.

Lutetia, cum Londinio Novoque Eboraco, inter urbes Occidentales illustrissimas omnino numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeconomicarum, culturalium est, atque viarum nexus maximi momenti; urbi quidem sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales. Urbs UNESCO, OECD, et ICC? hospitium praebet. Anno 1989, inter capita culturalia Europaea numerabatur.

Fulmen turrim Eiffeliam ferit.

Nomina

Nomen loci in fontibus antiquissimis Graecis ad lucum referet, et Λουκοτοκία[3] et Λουκετία[4] esse constat, Latinis Lutetia vel Lutecia.[5][6][7] Caesar "Lutetiam Parisiorum" semel refert,[8] Ammianus semel plenius "Parisiorum castellum, Luticia nomine",[9] Ptolemaeus "Λευκοτεκία Παρισίων"[10] et Itinerarium Antonini semel Luticia Parisiorum,[11] e quibus fontibus satis constat nomen Latinum plenum Lutetia Parisiorum fuisse.[12][13] Fuit caput civitatis Parisiorum: verba igitur A CIV PAR in miliario Romano reperiuntur, scilicet 'a civitate Parisia seu Parisiorum, a Lutetia'.[14] Alibi locativum habemus "apud Parisiam civitatem."[15] Forma Parisiis mox reperitur, qua intellegitur "in civitate vel urbe Parisiorum, i.e. Lutetiae." In fontibus mediaevalibus saepissime Parisius verbum indeclinabile adhibetur; aevo autem Renascentiae, editores aliqui Parisiis se libros venditare proclamant, alii nomen classicum praeferentes, Lutetiae. Nomen adiectivum Parisiensis hominibus, dioecesi, universitati, archidioecesi, conciliis semper attribuitur.[16] Et in lingua Gallorum Lutetia dixit 'locus paludis'.

Insigne urbis Lutetiae sententiam "Fluctuat nec mergitur" et navem monstrat.

Sententiola urbana est "Fluctuat nec mergitur," quae in insigni videtur.

Geographia

Locus geographicus

Media urbs sexaginta quinque metra supra maris aequor eminet. Undique magnis silvis cingitur, quae recuperationem populo commodant. Urbis rus? superficiem 105.4 chiliometris quadratis habet. Locus inter fines urbanos altissimus est 129 metra altus, in Monte Martyrum situs.

Aer

Tempestas Lutetiana praecipue sicca est. Mediocris temperatura est 10.6° C. Mensis Iulius est calidissimus, quo 18.0 gradus Celsius, frigidissimus Ianuarius, quo 3.4° Celsius mediocriter metiri solent. Plurimum mense Iunio pluit, dum 65 millimetra est imbri altitudo mediocris, minimum mensibus Februario Aprilique, dum 45 millimetra imbri cadunt.

Structura urbis

Flumen Sequana.
Forma Lutetiae anno 1882 picta, circumdariis varie coloratis.

Ab anno 1790 Lutetiae exstetit praesidium praefecturae Sequanae, quae anno 1968 destituta Lutetia fit urbs, commune, eodem tempore et praefectura cuius nomen est Ville de Paris ('Urbs Lutetiae'). Commune Lutetiae in circumdaria viginti dividitur, quorum index inveniri potest in pagina "Circumdaria Lutetiae". Omne circumdarium in quattuor compitis in pagina "Compita Lutetiae" enumeratis subdividitur.

Historia

Ad occidentalem partem regionis, ubi hodie stat Lutetia, oppidum constructum est saeculo tertio a.C.n. ad ripam sinistram fluminis Sequanae, aut fortasse (si cursus fluminis postea mutatus est) in insula. Locus recentissime ab archaeologis repertus est, habitationibus et officinis dives, in suburbio a recentioribus Nemetodurum appellato. De hoc oppido textus classici nihil dicunt, nisi quod C. Caesar, qui ad hanc regionem primum anno 53 a.C.n. advenit, "Lutetiam Parisiorum" refert.[17] Anno sequente, rebus novis in civitatibus Galliae commotis Labienoque in flumine ad Lutetiam navigante, dux GallidusCamulogenus Lutetiam ("oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae") incendi pontesque rescindi curavit, sed mox in proelio debellatus est.[18] Hoc oppidum, anno 52 a.C.n. combustum, aut idem fuit atque illud cuius ruinae iuxta Nemetodurum reperiuntur, aut aliud, hodie omnino deperditum, in Insula Civitatis et Insula Sancti Ludovici positum.

Hac re incerta manente, sub Imperio Romano urbs Lutetia e novo aedificata est, metropolis civitatis Parisiorum in provincia Gallia Lugdunensi, partim in insula civitatis, partim ad ripam Sequanae sinistram collocata ubi via a Burdigala et Cenabo ad septentriones tendens descendit e monte nobis Sanctae Genovefae cognito pontesque duos attigit, qui ripam sinistram ad insulam et istam ad ripam dextram coniungunt. Novae urbis haec via factus est cardo maximus, cuius vestigiis superiacet Via Sancti Iacobi hodierna. Romani forum, tres thermas, aliaque aedificia publica creaverunt ad ripam sinistram: ruinae thermarum iuxta Museum Cluniacense visitari possunt. Aquaeductus e collibus meridianis aquam ferebat. Amphitheatrum extra urbis limites orientem versus iacebat. Templa autem et crepidines, fortasse cum aliis aedificiis, in insula posita sunt. Ibi Tiberio regnante nautae fluminis Sequanae, se NAVTAS PARISIACOS appellantes, cippum lapideum deis Romanis et Celticis et praecipue IOVI OPTVM MAXSUMO ("Iovi Optimo Maximo") dicaverunt, cuius maior pars saeculo duodevicensimo ineunte sub ecclesia Nostrae Dominae reperta est.

Urbs cito crescere coepit: hinc enim eadem via ad septentriones porrexit usque ad Augustomagum et Samarobrivam provinciasque Galliam Belgicam, Germaniam Inferiorem et Britanniam. Hinc etiam super flumen nautae Parisiaci[19] faciliter ad Rothomagum descendebant et usque ad oram Oceani Britannici. Saeculis autem tertio et quarto, rebus politicis incertioribus factis et itaque urbe insulari muris novis cincta, regiones ripae sinistrae fortasse minus habitatae erant: in illis muris lapides cippi nautarum inserti sunt. Itaque Iulianus, qui, dum Alemannos Francosque debellavit, ab anno 355 ad annum 360 Lutetiae mansit ibique Augustus acclamatus est,[20] urbem insularem sicut ipse vidit ita descripsit:

Ego olim eram in hibernis apud caram Lutetiam (sic enim Galli Parisiorum oppidum appellant), quae insula est non magna, fluvio imminens, qui eam omni ex parte tangit. Pontes sublicii ambabus e ripis ad eam ferunt, raroque fluvius minuitur ac crescit, sed qualis aestate, talis solet esse hieme. Aqua est iucundissima et aspectu purissima, ex eaque illi bibunt: nam, cum insulam habitent, ibi maxime eos aquari necesse est. Hiems est illic placidissima propter calorem (ut aiunt) oceani: stadia enim abest non amplius nonaginta, ac fortasse quaedam tenuis aura aquae illinc diffunditur. . . . Hiems eius terrae incolis mitior est: praeterea vites bonae illic nascuntur: quinetiam aliquos ficos iam arte quadam extulerunt.[conv. 1][21]

Multi reges e Chlodovechi stirpe, etiamsi semper peregrinabant et administratione perenni carebant, Lutetiam ut regni caput elegerunt. Ludovicus VII et Philippus Augustus autem primi fuerunt reges, qui curiam et cancellariam suas Lutetiae manere iusserunt et illic diu vixerunt. Ergo a saeculo duodecimo Lutetia sine dubio caput Franciae est. Ioannes de Hauvilla, poeta istius saeculi, urbem regnumque Franciae his verbis laudat:

. . . . . . . . . . . . . . . . . altera regia Phebi,
Parisius, Cirrea viris, Crisea metallis,
Greca libris, Inda studiis, Romana poetis,
Attica terra sophis, mundi rosa, balsamus orbis,
Sidonis ornatu, sua mensis et sua potu,
Dives agris, fecunda mero, mansueta colonis,
Messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis,
Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura
Dulcis, amena situ, bona quolibet: omne venustum,
Omne bonum, si sola bonis Fortuna faveret![2]

Res oeconomicae

Sunt qui putent urbem moris vestis (vel modae, Francice mode) orbis una cum Mediolano caput esse, quia Lutetiae multae sumptuosorum vestium factorum tabernae sunt. Ibi etiam multa diaria edita sunt, exempli gratia Le Figaro, Libération, France Soir, et Le Monde.

Commeatus

Ferriviae magnae Lutetiam ad urbes Franciae et Europae conectunt. In traminibus grandis velocitatis (TGV) hodie homines e. g. Massiliam (775 km distantem) intra tres horas e Lutetiae Statione Lugdunensi (Gare de Lyon) vehi possunt. Tramen sub Oceano Britannico inter Lutetiae Stationem Borealem (Gare du Nord) et Londinium fere intra tres horas it. E stationibus maximis lineae ad varias Franciae partes extenduntur, e statione Sancti Lazari (Gare Saint-Lazare) anno 1837 coepta ad Franciscopolim et Cadomum, ad Burdigalam et Tolosam, e statione Orientali (Gare de l'Est) usque ad Argentoratum, e statione Austerlitz ad Aurelianum olimque ad Burdigalam, eo autem hodie a statione Montis Parnassi Gare Montparnasse itur, unde et in Britanniam minorem per vallem Ligeris itinera fiunt. Tramina nocturna praecipue e stationibus Austerlitz et Bercy poficiscunt. Ex his stationibus tramina etiam internationalia currunt: e statione Orientali die 1 Iunii 1889 expressum Orientale, paulo antea inceptum, primum a Lutetia sine interruptione usque ad Constantinopolim pervenit. Statio Orsay, propter architecturam magnifica, anno 1900 ad ripam sinistram Sequanae constructa est ad lineas stationis Austerlitz in mediam urbem prolongendas, quo tempore Expositio Universalis Lutetiae frequentabatur; anno 1986 in Museum Orsay conversa est.

Duos habet urbs aeroportus, quorum maior est Aëroportus Caroli de Gaulle (interdum Roissy nuncupatus), prope septentrionalem urbis partem, ubi aeroplana ad urbes principes totius orbis volant; minor est Aëroportus Orlianus, in suburbiis meridianis situs.

Ferrivia subterranea metropolitana Parisiensis, vulgo brevissime le métro, cuncta die 4 500 000 hominum portat. Lineae quattuordecim enumerantur, quarum antiquissima (Linea 1), Portam Vincenarum orientalem et Portam Maillot occidentalem adnectans, die 19 Iulii 1900 coepta et primum ab Expositionem Universalem frequentantibus adhibita est. Novissima (Linea 14), Bibliothecae Nationalis Francicae aedificium novum attingens, annis ab 1998 ad 2007 constructa est. Lineae metropolitanae stationes habent crebrissimas, metris circiter 548 solum inter se distantes, tempore itineris inter proximis 1 min. 20 sec., nec plura, elapso. Ab anno 1977 lineae quinque, titulo Rete Expressum Regionale (RER) appellatae, additae sunt, quae tramina rapidissima per suburbia et sub ipsa urbe iuxta lineas metropolitanas ferunt. Per ferrivias metropolitanam et RER expeditissime inter stationes magnas et usque ad Aëroportum Caroli de Gaulle itur.

Laophoria per totam urbem die et nocte currunt.

Scaena urbana

Panorama Lutetiae ex Turri Eiffelia visum
Prospectus occidentalis Lutetiae lateris e summo Turris Montparnasse crepusculo visus

Loci et aedificia notissima

Arcus Triumphalis in media platea Caroli de Gaulle (sive platea Stellae) situs.
Amphitheatrum Lutetiae, saeculo primo aedificatum, est maximum amphitheatrum Romanum Galliae.
Sunt qui etiam hodie linguae Latinae Lutetiae favent.

Musea

Ecclesiae

Universitates

Universitas Parisiensis.
Museum Lupariense.
Liberatio Lutetiae mense Augusto anni 1944 effecta.

Sectio urbis prope universitatem Compitum Latinum nominatur, quod professores scholasticique Latine loquebantur. Universitas est divisa in universitates tredecim, inter quas:

Ecclesia Catholica Romana

Lutetia est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Praesens archiepiscopus, ex mense Maii anno 2022, est Laurentius Ulrich.

Incolae notabiles

Si plus cognoscere vis, vide etiam Index incolarum notorum Lutetiae.

Notae

  1. Vide J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 (vol. 2 p. 432 editionis 1972). Ibi etiam Parisii, Loticia Parisiorum, Parisis, Paris.
  2. 2.0 2.1 Ioannes de Hauvilla, Architrenius 2.483–494
  3. Strabo, Geographica 4.3.5.
  4. Lucetia: Iulianus, Misopogon 340.
  5. "Lutetia, Lutecia, Lucetia": mss. Caesar, De bello Gallico 7.57-58.
  6. Luticia: Itinerarium Antonini 366.5, 368.2, 383.1, 384.1-12.
  7. Luteci: Tabula Peutingeriana (versio interretialis)
  8. Caesar, De bello Gallico 6.3.
  9. Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.11.3.
  10. Leucotecia Parisiorum: Ptolemaeus, Geographia 2.8.10.
  11. Itinerarium Antonini 366.5.
  12. E.g. Tabulae Imperii Romani folium M.30 (Londinii, 1983), 77-79.
  13. Lutecia Parisiorum: Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der https://www.wikidata.org/wiki/Q110117 Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).
  14. CIL 13, 08974.
  15. Ita de Concilio anno 360 habito refertur.
  16. Vide e.g. Archidioecesis Parisiensis, Concilium Parisiense (1210).
  17. Caesar, De bello Gallico 6.3.
  18. Caesar, De bello Gallico 7.57-58.
  19. Vide "Parisii" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der https://www.wikidata.org/wiki/Q110117 Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).
  20. Ammianus Marcellinus, Res gestae 20.4.
  21. Iulianus, Misopogon (pp. 38–41 apud Google Books) (versio Latina Petri Martini Morentini(fr)
Fontes Latine conversi
  1. Ἐτύγχανον ἐγὼ χειμάζων περὶ τὴν φίλην Λουτεκίαν· ὀνομάζουσι δὲ οὕτως οἱ Κελτοὶ τῶν Παρισίων τὴν πολίχνην. Ἔστι δὲ οὐ μεγάλη νῆσος ἐγκειμένη τῷ ποταμῷ, καὶ αὐτὴν κύκλῳ πᾶσαν τὸ τεῖχος καταλαμβάνει, ξύλιναι δὲ ἐπ´ αὐτὴν ἀμφοτέρωθεν εἰσάγουσι γέφυραι, καὶ ὀλιγάκις ὁ ποταμὸς ἐλαττοῦται καὶ μείζων γίνεται, τὰ πολλὰ δέ ἐστιν ὁποῖος ὥρᾳ θέρους καὶ χειμῶνος, ὕδωρ ἥδιστον καὶ καθαρώτατον ὁρᾶν καὶ πίνειν ἐθέλοντι παρέχων. Ἅτε γὰρ νῆσον οἰκοῦντας ὑδρεύεσθαι μάλιστα ἐνθένδε χρή. Γίνεται δὲ καὶ ὁ χειμὼν ἐκεῖ πρᾳότερος, εἴτε ὑπὸ τῆς θέρμης τοῦ ὠκεανοῦ (στάδια γὰρ ἀπέχει τῶν ἐννακοσίων οὐ πλείω, καὶ διαδίδοται τυχὸν λεπτή τις αὖρα τοῦ ὕδατος. . . . ἀλεεινότερον ἔχουσιν οἱ τὸ χωρίον οἰκοῦντες τὸν χειμῶνα, καὶ φύεται παρ´ αὐτοῖς ἄμπελος ἀγαθή, καὶ συκᾶς ἤδη τινές εἰσιν οἳ ἐμηχανήσαντο.

Bibliographia

Via Camporum Elysiorum tempore Natalis 2008.
Vallis Sequanae.
Hortus Luxemburgi,
Puticuli Lutetiae reliquia circa 6 millionum hominum tenent.
Palatium Garnier.
Bibliographica
  • Boutier, Jean. Les plans de Paris des origines (1493) à la fin du XVIIIe siècle: études, carto-bibliographie et catalogue collectif. Lutetiae, 2003.
Fontes antiquiores
Lexica et atlantes
  • Busson, Didier. 1998. Carte archéologique de la Gaule: 75, Paris. Lutetiae: Académie des Inscriptions et Belles-Lettres. ISBN 2-87754-056-1.
  • Chadych, Danielle, et Dominique Leborgne. 2002. Atlas de Paris. Évolution du paysage urbain. Lutetiae: Parigramme.
  • Fierro, Alfred. Histoire et dictionnaire de Paris. Lutetiae: Robert Laffont, 1996. ISBN 2-221-07862-4
  • Garden, Maurice, et Jean-Luc Pinol. 2009. Atlas des Parisiens de la Révolution à nos jours: population, territoire et habitat, production et services, religion, culture, loisirs. Lutetiae: Parigramme. ISBN 978-2-84096-618-0.
  • Hurtaut, Pierre. Dictionnaire historique de la ville de Paris et de ses environs. 3 voll. Lutetiae: Moutard, 1779 (vol. 1) (vol. 2) (vol. 3 apud Google Books)
  • Lazare, Louis, et Félix Lazare. Dictionnaire administratif et historique des rues de Paris et de ses monuments. Lutetiae, 1844 Vol. 1 vol. 2 apud Internet Archive
  • Lurine, Louis, ed. Les rues de Paris. Paris ancien et moderne; origines, histoire, monuments, costumes, murs, chroniques et traditions. 2 voll. Lutetiae: Kugelmann, 1844 Textus apud Internet Archive
  • Sandron, Dany, Philippe Lorentz, et Jacques Lebar. 2006. Atlas de Paris au Moyen Âge. Espace urbain, habitat, société, religion, lieux de pouvoir. Lutetiae: Parigramme.
Editiones documentorum
  • Farge, Arlette, et Laurent Turcot, eds. Flagrants délits sur les Champs-Élysées: Les dossiers de police du gardien Federici (1777-1791). Lutetiae: Mercure de France, 2008.
  • Franklin, Alfred, ed. Estat, noms et nombre de toutes les rues de Paris en 1636 d'après le manuscrit inédit de la Bibliothèque Nationale. Lutetiae: Willem, 1873Textus apud Internet Archive
  • Jacob, P. L. (Paul Lacroix), ed., Paris ridicule et burlesque au dix-septième siècle. 2a ed. Lutetiae: Delahays, 1859 Textus apud Internet Archive
  • Lasteyrie, Robert de, ed. Cartulaire général de Paris; ou, Recueil de documents relatifs à l'histoire et à la topographie de Paris. Lutetiae: Imprimerie Nationale, 1887 Textus apud Internet Archive
  • Le Roux de Lincy, Antoine, et L. M. Tissérand, Paris et ses historiens aux XIVe et XVe siècles: documents et écrits originaux. Lutetiae, 1867 Textus apud Gallica
  • Sauvage, Odette, ed., Lutetiae descriptio, par Eustache Knobelsdorf (1567). Gratianopoli. 1978. (Latine, Francogallice) (paginae selectae apud Google Books)
Topographica; itinera
  • Paris et ses environs: manuel du voyageur. 15a ed. Lipsiae: Karl Baedeker, 1903 Textus apud Internet Archive
  • Marchant de Beaumont, François Marie. Le conducteur de l'étranger à Paris: contenant la description des palais, monumens, édifices, musées et bibliothèques de cette capitale. Lutetiae, 1814 Textus apud Internet Archive
  • Eustathius a Knobelsdorf(pl), Lutetiae Parisiorum descriptio. 1567 Textus apud Gallica
  • Félix, marquis de Rochegude. Promenades dans toutes les rues de Paris par arrondissements. 20 voll. Lutetiae: Hachette, 1910 Textus apud Internet Archive
De architectura
  • Paris, formes urbaines et architectures. Lutetiae: Recherches, 1998.
  • Fredet, Jacques. Les maisons de Paris: types courants de l'architecture mineure parisienne de la fin de l'époque médiévale à nos jours, avec l'anatomie de leur construction. Lutetiae: Éditions de l'Encyclopédie des Nuisances, 2003. 3 voll. ISBN 978-2-910386-19-1.
  • Poisson, Georges. Nouvelle histoire de Paris: histoire de l'architecture à Paris. Lutetiae: Bibliothèque historique de la Ville de Paris, 1997. ISBN 978-2-85962-019-6.
  • Texier, Simon. Paris contemporain: architecture et urbanisme de Haussmann à nos jours, une capitale à l'ère des métropoles. Lutetiae: Parigramme, 2005. ISBN 978-2-84096-306-6.
  • Willsher, Kim. "Story of cities #12: Haussmann rips up Paris – and divides France to this day" in The Guardian (31 Martii 2016)
Historica
De urbe hodierna et futura
  • Angle, Caroline. 2006. Paris et sa couronne. Lutetiae: FNAC Paris.
  • Chemetov, Paul, et Frédéric Gilli. Une région de projets: l'avenir de Paris. Lutetiae: La Documentation française, 2006.
  • Chevalier, Louis. 1967. Les Parisiens. Lutetiae: Hachette..
  • Corbin, Alain. "Paris-Province" in Pierre Nora, ed., Les lieux de mémoire. III Les France; 1. Conflits et partages (Lutetiae: Gallimard, 1992) pp. 777–823.
  • Fleury, Antoine, Hélène Mathian, et Thérèse Saint-Julien. "Définir les centralités commerciales au cœur d’une grande métropole : le cas de Paris intra-muros" in Cybergeo: revue européenne de géographie, Apr. 2012.
  • Gilli, Frédéric. "Le Bassin parisien; une région métropolitaine" in Cybergéo: revue européenne de géographie (Apr. 2005).
  • Gilli, Frédéric. "La région parisienne entre 1975 et 1999: une mutation géographique et économique" in Économie et Statistiques 387:3-32.
  • Larceneux, André, et Céline Boîteux-Orain, eds. Paris et ses franges, étalement urbain et polycentrisme. Lutetiae: EUD, 2006.
  • Marchand, Bernard. 2009. Les ennemis de Paris: la haine de la grande ville des Lumières à nos jours. Redonis: Presses Universitaires de Rennes.
  • Pinçon, Michel, et Monique Pinçon-Charlot. 2004. Sociologie de Paris. Lutetiae: La Découverte.
  • Saint-Julien, Thérèse, et Renaud Le Goix, eds. 2007. La Métropole parisienne. Centralités, inégalités, proximités. Lutetiae: Belin.
Commentarii
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 48°51′24″N 2°21′8″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "75056" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lutetiam spectant.
Archaeologica et topographica
De urbe hodierna et futura
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAmstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexaeAlbania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana

Urbes praefecturarum et territoriorum Franciae capitales

Urbes metropolitanae: Adiacium  · Aginnum  · Albia  · Alenconium  · Ambianum  · Andecavis  · Anicium Vellavorum  · Annecium  · Antissiodorum  · Argentoratum  · Augusta Auscorum  · Augustonemetum  · Aureliacum  · Aurelianum  · Avennio  · Avriacum  · Balbiniacum  · Barrum  · Belfortium  · Bellovacum  · Bituricum  · Blesae  · Briva  · Burdigala  · Burgus Bressiae  · Cadomum  · Cadurcum  · Calmontium  · Camberiacum  · Carcaso  · Carnotes  · Caroli Villa  · Castrum Radulphi  · Catalaunum  · Cenomanum  · Cergeium  · Colmaria  · Coriosopitum  · Christolium  · Dinia  · Divio  · Ebroicum  · Engolisma  · Fuxium · Gratianopolis  · Gueretum  · Insula  · Laudunum  · Ledo Salinarius  · Lemovices  · Lugdunum  · Lutetia  · Mantinum  · Martianum  · Massilia  · Matisco  · Melodunum  · Mettis  · Mimate  · Molinae  · Mons Albanus  · Monspessulanus  · Nanceium  · Nemausus  · Nemetacum  · Nemetodurum  · Nicaea  · Niortium  · Nivernum  · Palum  · Perpinianum  · Petrocorium  · Pictavium  · Portus Namnetum  · Privatum  · Redones  · Rothomagus  · Rupella  · Rupes ad Yonem  · Sanctus Briocus  · Sanctus Laudus  · Sanctus Stephanus de Furano  · Segodunum  · Spinalium  · Tarba  · Telo Martius  · Tolosa  · Trecae  · Turonum  · Valentia  · Vallis Guidonis  · Vapincum  · Veneti  · Versaliae  · Vesulum  · Vesuntio
Urbes transmarinae: Arx Gallica  · Caienna  · Ima Tellus  · Mamoudzou  · Mata-Utu  · Nouméa  · Papeete  · Sanctus Dionysius  · Sanctus Petrus
Ordine numerico digestae: 01 Burgus Bressiae  · 02 Laudunum  · 03 Molinae  · 04 Dinia  · 05 Vapincum  · 06 Nicaea  · 07 Privatum  · 08 Caroli Villa  · 09 Fuxium  · 10 Trecae  · 11 Carcaso  · 12 Segodunum  · 13 Massilia  · 14 Cadomum  · 15 Aureliacum  · 16 Engolisma  · 17 Rupella  · 18 Bituricum  · 19 Briva  · 2A Adiacium  · 2B Mantinum  · 21 Divio  · 22 Sanctus Briocus  · 23 Gueretum  · 24 Petrocorium  · 25 Vesuntio  · 26 Valentia  · 27 Ebroicum  · 28 Carnotes  · 29 Coriosopitum  · 30 Nemausus  · 31 Tolosa  · 32 Augusta Auscorum  · 33 Burdigala  · 34 Monspessulanus  · 35 Redones  · 36 Castrum Radulphi  · 37 Turonum  · 38 Gratianopolis  · 39 Ledo Salinarius  · 40 Martianum  · 41 Blesae  · 42 Sanctus Stephanus de Furano  · 43 Anicium Vellavorum  · 44 Portus Namnetum  · 45 Aurelianum  · 46 Cadurcum  · 47 Aginnum  · 48 Mimate  · 49 Andecavis  · 50 Sanctus Laudus  · 51 Catalaunum  · 52 Calmontium  · 53 Vallis Guidonis  · 54 Nanceium  · 55 Barrum  · 56 Veneti  · 57 Mettis  · 58 Nivernum  · 59 Insula  · 60 Bellovacum  · 61 Alenconium  · 62 Nemetacum  · 63 Augustonemetum  · 64 Palum  · 65 Tarba  · 66 Perpinianum  · 67 Argentoratum  · 68 Colmaria  · 69 Lugdunum  · 70 Vesulum  · 71 Matisco  · 72 Cenomanum  · 73 Camberiacum  · 74 Annecium  · 75 Lutetia  · 76 Rothomagus  · 77 Melodunum  · 78 Versaliae  · 79 Niortium  · 80 Ambianum  · 81 Albia  · 82 Mons Albanus  · 83 Telo Martius  · 84 Avennio  · 85 Rupes ad Yonem  · 86 Pictavium  · 87 Lemovices  · 88 Spinalium  · 89 Antissiodorum  · 90 Belfortium  · 91 Avriacum  · 92 Nemetodurum  · 93 Balbiniacum  · 94 Christolium  · 95 Cergeium  · 971 |  · 972 Arx Gallica  · 973 Caienna  · 974 Sanctus Dionysius  · 975 Sanctus Petrus  · 976 Mamoudzou  · 986 Mata-Utu  · 987 Papeete  · 988 Nouméa

Capita civitatum trium Galliarum Germaniarumque duarum

Nominibus urbium digesta: Agedincum Senonum • Aginnum Nitiobrigum • Alauna • Alba Helviorum • Albiga • Andematunnum Lingonum • Anderitum Gabalorum • Aquae Tarbellicae • Aregenua Viducassium • Argentorate • Atuatuca Tungrorum • Atura • Augusta Auscorum • Augusta Raurica • Augusta Suessionum • Augusta Treverorum • Augusta Viromanduorum • Augustobona Tricassium • Augustodunum • Augustodurum Baiocassium • Augustomagus Silvanectum • Augustonemetum Arvernorum • Augustoritum Lemovicum • Aurelianum • Autessiodurum • Autricum Carnutum • Avaricum Biturigum • Aventicum Helvetiorum • Bagacum Nerviorum • Basilea • Boios • Borbetomagus Vangionum • Brocomagus • Burdigala • Caesarodunum Turonum • Caesaromagus Bellovacorum • Camaracum • Castellum Menapiorum • Colonia Agrippina • Condate Redonum • Condivicnum • Constantia • Cossio Vasatum • Dariorigum Venetorum • Divodurum Mediomatricorum • Divona Cadurcorum • Durocatalaunum • Durocortorum Remorum • Elusa • Engolisma • Fanum Martis • Forum Segusiavorum • Gesoriacum • Iantinum Meldorum • Iuliobona Caletum • Iuliomagus Andecavorum • Lactora • Legedia Abrincatum • Limonum • Lugdunum (Ambarrorum) • Lugdunum Consoranorum • Lugdunum Convenarum • Lutetia Parisiorum • Mediolanum Eburovicum • Mediolanum Santonum • Moguntiacum • Nemetacum Atrebatum • Nivernum • Noviodunum Diablintum • Noviodunum Sagiensium • Noviomagus Lexoviorum • Noviomagus Nemetum • Rotomagus • Ruessium • Samarobriva Ambianorum • Segodunum Rutenorum • Suindunum Cenomanorum • Tarba Bigerrionum • Tarvenna • Tullum Leucorum • Turnacum • Vesunna Petrocoriorum • Virodunum • Viromandis • Vorgium
Nominibus civitatum digesta: Abrincatum • Albigensium • Ambarrorum • Ambianorum • Andecavorum • Argentoratenses • Arvernorum • Atrebatum • Auscorum • Aurelianensium • Autessiodurensium • Baiocassium • Basiliensium • Bellovacorum • Bigerrionum • Biturigum Cuborum • Biturigum Viviscorum • Boatium • Bononiensium • Cadurcorum • Caletum • Camaracensium • Carnutum • Catalaunorum • Cenomanorum • Consoranorum • Convenarum • Curiosolitum • Diablintum • Eburovicum • Ecolismensium • Elusatum • Gabalorum • Haeduorum • Helvetiorum • Helviorum • Lactoratum • Lemovicum • Leucorum • Lexoviorum • Lingonum • Mediomatricorum • Meldorum • Menapiorum • Moguntiacenses • Morinorum • Namnetum • Nemetum • Nerviorum • Nitiobrigum • Nivernensium • Osismorum • Parisiorum • Petrocoriorum • Pictavorum • Rauracorum • Redonum • Remorum • Rutenorum • Sagiensium • Santonum • Segusiavorum • Senonum • Sequanorum • Silvanectum • Suessionum • Tarbellorum • Tarusatum • Treverorum • Tribocorum • Tricassium • Tungrorum • Turnacensium • Turonum • Ubiorum • Unellorum (1) • Unellorum (2) • Vangionum • Vasatum • Veliocassium • Vellavorum • Venetorum • Viducassium • Virodunensium • Viromanduorum (1) • Viromanduorum (2)


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!