Berolinum, in parte Germaniae quae ad orientem solem vergit iacens, 70 circiter chiliometris a Polonia distat. Urbs tota a provincia Brandenburgensi circumdatur. Sita est ad ripas fluviorumSprehaeHevellaeque inter lacum Moeggelium, lacum Vannium, lacum Tegelium. Colles habet non septem quidem, sed tamen aliquot, quorum altissimus est mons Diaboli Castris Carlottianis-Vilmersdorfio in regione IV, qui mons quasi Testaceus consistit in ruinis urbis bello funditus obrutae. De regionibus vide infra.
Historia
Fama fert Berolinum auspicia sua ad Arminium referre.[2]Saeculo octavo, tribus Slavonicae omnes Germaniae partes inter Albim et Viadram flumina incolebant. Hevellani autem (qui Germanice Heveller nominantur, Slavonice Havolane) ad ripas Hevellae fluvii habitabant, qui nunc ab indigenis Havel appellatur, quorum oppidum unum erat Brennabor, nostra aetate Brandenburg dictum. Sprevani vero vel vulgo Sprewanen (Slavonice Sprevjane) habitabant ad ripas Sprevae fluvii Berolinensibus nomine Spree dilectissimi. Sprevanorum oppida Spandovium erant et Berolinum, cuius urbis nomen olim Latine Berolina reddebatur. Berolina illa aedificata erat orbe vallo muroque cincto, et domi eorum in circulo locati erant, quod oppidi genus Germanice appellatur Rundling ('rotundianum'). Nomen ipsum oppiduli prisci originis Slavonicae esse constat, ut Berolinum a radice Slavonica berl- aut birl- dictum esse videatur, qua 'paludes' significabantur.
Oppida gemella Berolinum Coloniaque in insula Sprevae fluminis sita ante annum 1237 condita sunt. Inde ab anno 1307 in unam civitatem coniuncta Berolini solius nomine appellantur. Saeculo quinto decimo, viri nobiles ex gente Hohenzollern nati marchiones Brandenburgenses facti sunt, quorum sedes erat Berolinum. Ea gens postea ad dignitatem electoralemSacri Imperii Romani, tum ad summam rerum regni Borussici, denique saeculo undevicensimo ad principatum totius Germaniae ascendit, urbe una cum domu illa semper crescente, ut anno 1871caput omnis Germaniae fieret.
Urbs igitur restituta usque ad annum 1990 divisa erat in partes quattuor, quarum unam occupabant Sovietici, aliam Britanni, tertiam Galli, quartam Americani. Pars Sovietica et partes occidentales muro ab illa seiunctae institutis et legibus inter se differebant.
Inde ab anno 1990 una cum libertate Berolini integritas restituta est. Praesescancellariusque Germanorum sedes et militiam suam Berolinum reduxerunt, unde his annis Horatio Koehlero praeside Angela Mercelia cancellaria rem publicam Germanorum gubernat.
Murus Berolinensis longissimus, qua ab anno 1961 ad annum 1989 partes urbis Berolini, quae ad occidentem solem spectant, a partibus ad orientem solem spectantibus separabantur; hominum enim migratione commotus Gualterius Ulbricht, princeps rei publicae democraticae Germanicae consilium cepit, ut fines illius rei publicae a ceteris Germaniae partibus intercluderentur.. His quidem diebus murus Berolinensis maxima ex parte deletus est. Tamen aliquas reliquias viatores invenient, quarum maximae ad ripam Sprevae fluvii extenduntur (quae variis imaginibus pictae Anglica appellatione East Side Gallery nominantur), aliae haud procul a senatu urbis Berolini in via Niederkirchneriana surgunt, aliae denique, ut Berolinensibus divisionis et servitutis monumento sint, ad viam Bernovianam conservantur.
Post longam disputationem denique 15 Februarii1902 Berolini ferrivia subterranea inaugurata est. Viae Elatae atque Subterraneae Electricae magna viarum parte super pontibus aedificatae erant; posterioribus autem temporibus viae sub terra muniebantur. Berolini verbum U-Bahn ('via subterranea') anno 1929 inventum est, postquam Societas Ferriviaria Imperialis vias urbanas suas nomine S-Bahn nominaverat. Statio principalis Berolinensis nuper aperta est ut maxima statio ferriviaria Berolinensis.
Dieter Hoffmann-Axthelm, Osten Westen Mitte: Spaziergänge durch das neuere Berlin. Berolini: edition.fotoTAPETA, 2011. ISBN 978-3-940524-14-0(Theodisce)
Karl Kessler; Reimer Wulf, photographus, Über den Dächern des Neuen Berlin. Monaci: Herbig, 2004. ISBN 3-7766-2403-5(Theodisce)
Stefan Krätke, "Berlin: Stadt im Globalisierungsprozess" in Geographische Rundschau vol. 56 no. 4 (2004) pp. 20–25 (Theodisce)
Anthony Read, David Fisher, Berlin Rising: Biography of a City. Novi Eboraci: W. W. Norton, 1994. ISBN 0-393-03606-5(Anglice)
Wolfgang Ribbe, ed., Geschichte Berlins. 2 voll. 3a ed. Berolini: Berliner Wissenschafts-Verlag, 2002. ISBN 3-8305-0166-8 (Vol. 1: Von der Frühgeschichte bis zur Industrialisierung; vol. 2: Von der Märzrevolution bis zur Gegenwart. Ed. 2a: Monaci: C. H. Beck, 1988) (Theodisce)
Wolfgang Ribbe, Jürgen Schmädeke, Kleine Berlin-Geschichte. Herausgegeben von der Landeszentrale für politische Bildungsarbeit Berlin in Verbindung mit der Historischen Kommission zu Berlin; Stapp Verlag Berlin 1994, ISBN 3-87776-222-0(Theodisce)
Jutta Rosenkranz, ed., Berlin im Gedicht: Gedichte aus 250 Jahren. 2a ed. Husum: Husum Druck u. Verlagsgesellschaft, 2006. ISBN 3-89876-264-5(Theodisce)
Susanne Stemmler, Sven Arnold , edd., New York – Berlin, Kulturen in der Stadt. Wallstein, 2008, ISBN 978-3-8353-0328-7. (Theodisce)
E. R. Uderstädt; Kurt Schulze, photographus, Berlin – wie es nur wenige kennen. Berolini: Norddeutsche Buchdruckerei und Verlagsanstalt, 1930 (Theodisce)
Patrick Cardon, ed., Magnus Hirschfeld: Les Homosexuels de Berlin, 1908; Ruth Margarete Roellig, Les Lesbiennes de Berlin, 1928. Lutetiae: QuestionDeGenre/GKC, 2001 (Francogallice)
Helmut Engel, Wolfgang Ribbe, edd., Hauptstadt Berlin, wohin mit der Mitte? historische, städtebauliche und architektonische Wurzeln des Stadtzentrums. Berolini: Akademie Verlag, 1993. ISBN 3-05-002403-8(Theodisce)
Otto-Friedrich Gandert, Berthold Schulze, Ernst Kaeber et al., edd. 1962. Heimatchronik Berlin. Coloniae/ (Theodisce)
Sabine Hake, Topographies of Class: Modern Architecture and Mass Society in Weimar Berlin. Ann Arbor: University of Michigan Press, 2008. ISBN 978-0-472-07038-1(Anglice)
Max Mechow, Die Ost- und Westpreußen in Berlin. Ein Beitrag zur Bevölkerungsgeschichte der Stadt. Berolini: Haude & Spener, 1975 (Theodisce)