Varnerius Bormann

Varnerius vulgo Werner Bormann (natus die 27 Octobris 1931 Berolini, mortuus die 16 Maii 2013 Hammoniae) oeconomicus, docens et Esperantici fautor Germanicus fuit.

Actiones linguisticae

Bormann varium in modum pro Esperanticis operam dabat et in motione esperantistarum multa evolvebat atque propagabat. Annis inter 1995 et 1998 Academiae Esperanticae praefuit. Apud Sanctum Marinum in universitate Akademio Internacia de la Sciencoj (AIS) professor ordinarius factus est. Anno 1970 Universalis Societas Esperantica (UEA) eum inter primos cooptavit, cuius in commissionibus iam antea multa decennia activus fuerat. Insuper opus fundatum FAME et, annis inter 1967 et 1977, Consociationem Esperanticam Germanicam (GEA) bene moderatus est.

De linguiticis plura opuscula edidit, inter quae multis notae sunt praelectiones quaedam praetitulatae Bona Ŝanco (1971). In Universitate Hammoniensi quoque de rebus ad linguas spectantibus docuit. Res eius ad oeconomiam pertinentes feliciter multos neologismos Esperanticos genuerunt.[1]

Filius Arthuri Bormann et maritus Elisabethae duos infantes habuit nomine Iudith et Thomae.

Honores

  • 1990: membrum honoris caussa apud UEA et GEA
  • 2004: membrum honoris caussa apud Sodalitatem esperantistarum Hammoniensem

Opera selecta

  • Bona Ŝanco (1971)
  • La evoluo de Esperanto kaj la Akademio, praelectio Constantiae anno 1984 habita, Hammoniae 1985
  • "Internacia ekonomia diskriminacio", apud: Diskriminacio, Renati Corsetti, Roterodami 1984, ISBN 929017031X
  • Konjunkturpolitiko. Inter senlaboreco kaj inflacio, Hammoniae 1989
  • Entrepreno. Entreprenistaj strategioj/Priskribo de la entrepreno, Hammoniae 1991
  • Trafiko. La merkato de la trafikservoj, Hammoniae 1992
  • Mondkomerco kaj lingvo, Hammoniae 1993 (quod prima vice anno 1990 Havanae in Congressu universali LXXV praesentatum erat)
  • Por plurlingveco de Eŭropo - Disputo pri argumentoj, editio bilinguis, una cum Helmar Frank, Berolini/Paderbrunnae 1994
  • Funktion und Kultur der internationalen Sprache Esperanto, graphice auxit et edidit Thomas Pusch, Bonnae 1994 (=Esperanto-Dokumente, 1)

Nexus externi

Notae

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!