Brandenburgi cum oeconomia tum substructio machinalis atque socialis omnes ad Berolinum tamquam insula in provincia situm spectant. Oppida atque vici affluentissimi non inveniuntur nisi in zona (quae dicitur zona opima) 30 chiliometrorum circum caput foederale extenta. Procul a capite regiones sunt parcissime inhabitae et agricultura maxime insignes. Regio provinciae australis magnam copiam carbonis producit.
Oppida
Praeter caput inter alia haec oppida in Brandenburgo terra sunt:
Articulo quattuor chartae constitutivae constituente, aquila rubra est signum Brandenburgi, et vexillum est rubrum candidumque, signo aquilae in medium inserto.
Et aquila et vexillum autem antiquiora sunt. Anno 1157, aquila signumcomitis Marchiae Ottonis Primi fuisse dicitur.
Germania reunificata, ensis atque clipeus e signo sublati sunt.
De rebus gestis
Brandenburgum Berlinumque nucleum Prussiae esse solebant. Anno 1945 'Marchiae Brandenburgensis provincia' regionibus trans Viaduam flumen sitis amissis in duas regiones administrativas divisa est. 1947Prussia dissoluta provincia Brandenburgum nominata est. 1952 novis regionibus administrativis creatis nomen Brandenburgi deletum est.
14 Octobris1990 provincia Brandenburgi iterum creata est. Praeses ministrorum primo Manfredus Stolpe (SPD) electus est, qui una cum FDP et Viridibus, ab anno 1994 sola cum factione sua, postremo cum CDU terram regnavit.
Anno 1996plebiscito decretum est, ne Brandenburgum Berolino adiungeretur, ut viri publici proposuerant: Cum Berolinenses propositum probaverunt, incolae Brandenburgi id negaverunt[1]. Anno 2002 Stolpe Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum factus est et Matthias Platzeck, ad hoc diem magister civium superior Potestampii, ei successit. Is primo cum CDU, ab anno 2009 cum factione Sinistra regnat. Die 28 Augusti2013 ei Dietmarius Woidke - et hic sodalis SPD - ei successit, quod Platzek valetudine coactus se a vita publica recessisset[2].
De oeconomia
Fabriciae atque negotia alia maximi momenti sunt in zona opima. Praeterea chalybs productus est prope Viadrum flumen. Brandenburgi ad Avelum machinae ad usum in typographeis et mechanemata velocitatis mutatoria fiunt. Etiam petroleum ex oppido Schwedt in Brandenburgi parte boreali sito provenit, meridies provinciae habet carbonem. Extra his regionibus agricultura res coquinaria industrialis, lignatio maxime coluntur. Rem periegeticam maximi momenti partem oeconomiae provinciae futuram esse permulti homines putant. Omnino oeconomia Brandenburgi haud valet. Populus laboris expers est ad quintam fere partem.