Moda

"Nihil est facilius quam amictum imitari alicuius." (Cic. de Or. 2.91).
Modelli et modellae vestes ostendentes.

Moda[1] (verbum hodiernum) vel modo classico amictus[2] (-ūs, m.) est terminus utilis ad vestiendi, cogitandi, vivendi, se gerendi mores certo quoque tempore (vel saeculo) gratiosos et aliis moribus praevalentes describendos. Moda, quamquam reapse multas res complectitur, saepissime vestiariorum novitatibus adiungitur. Simulac homines satis multi amictum aliorum imitari coeperint, nova nascetur moda. Modae ex alia in aliam vicissitudines et mutationes in eo consistunt, quod homines rerum antea gratiosarum praeter rationem pertaesi in locum aliquid novi in rem suam convertunt. Res modariae sunt non solum temporales amictus renovationes sed etiam sui ad religiones aut ad superstitiones aut ad doctrinas politicas deditiones. Mercatores autem necessitate modae utuntur ad hominibus persuadendum ut novas res sibi emant.

Breviter, moda temporalis est: res hodie gratiosae cras obsolescent. Moda gregalis est: necesse est eum, qui gregi cuidam interesse velit, modam gregalium sequi. Moda normativa est: homines, etsi dissimiles esse velint, tamen simili quodam modo dissimiles esse coguntur.

Sunt quidem vestimenta quae in more perseverant, sicut Genuenses et focale Croatum, quae potius icones culturales quam res modariae sunt.

De psychologia (sociali) modae

Constat omnibus hominibus certa desideria fundamentalia esse, sicut laudis et gratiae aviditas aut animos aliorum permovendi voluntas aut sibi aliisque complacendi studium, e quibus, cur res modariae tanti interesse videantur, intellegi potest. Etiam varietas delectat. Et praesertim homines occidentali individualismo imbuti, quamquam suae proprietatis nota quadam ab aliis differre volunt, tamen, ne excipiantur, alios imitantur. Condiciones humanae cum ita sint, minime mirum est quod moda tantas partes agit in vita cotidiana. Quamquam haec nimis simplicia sunt. Perdifficile enim est modae cognoscere et enumerare causas, quae sine tensione inter conformismum et individualismum nec non inter sui ab aliis distinctionem et sui ad alios adiunctionem interposita explanari non possunt.

Iam de generalibus modae causis disseruimus. Hoc restat, ut causas homini cuique proprias et peculiares adiciamus. Praesertim in moda vestiaria apparere videtur, quale pondus apud quemque hominem habeant ac quanta vi animum cuiusque adficiant praesentes imagines aliaeque res modariae. Vestibus enim modariis homines saepe, quid de se suaque vita sentiant quave animi adfectione sint, exprimunt. Ad has res exprimendas industria modaria vim habet notabilem.

De sociologia modae

Homines, cum modam sequuntur, non solum societate consuetudineque inter se coniunguntur, sed etiam ex contrario, cum suam faciunt novam quandam modam, hanc communitatem in dubium vocant. Moda igitur in eo a more differt quod brevi mutabilis est; nisi est, non est moda sed mos inveteratus. Rerum modariarum inter homines crebrescendi amplitudo hodie massali alitur consumptione, in qua commendaticia mercium praeconia partes primarias agere videntur. Res modariae eo facilius pervagantur quo minus homines moribus translaticiis cohaerent. Cunctatores vel conservatores morum impetibus modae inaccessiores sunt quam novatores et adscitores ad novas experientias novaque pericula proni, praesenti tempore minus contenti, res aliquatenus novas cupientes, mutationem rerum sperantes, qui ab hominum velut massa se disiungere volunt.

Quo plus in vita cotidiana modae alicuius specimina valent, eo facilius etiam in cunctatorum circulos recipiuntur, donec eo quod a primo novum periclitabundumque fuit obsoleto, inveniendum est aliud quid, quo praecursores in nova pericula inclinabiles se a profano vulgo distinguere possint. Ex quo fit, ut moda periodico temporalique circuitu revolvatur et evolvatur. Attamen haec nimis simpliciter dicta sunt. Desiderium enim novitatis praesertim hodie magnopere per domus modarias, sicut Chanel, temperatur et in tempus constituitur. At sunt etiam res modariae, quae certum vitae habitum indicant nec per domus modarias regulantur neque in pulchritudine constant.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad modam spectant.



Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!