Anno 1815Simon Bolívar in Haitiam fugit, ruto primo conatu pugnae contra Hispanos. Pecuniam, arma et milites accepit cum condicione ut servitutem omnibus in liberatis terris abrogaret.
Postea, ut oeconomicis sanctionibus finis afferretur, Haitia, Ioanne Petro Boyerpraeside, ab antiquae metropolis classi obsessa, foedus obsignare consensit per quod eius civitas summam 150 millionumfrancorum ad resarciendum damnum solveret. Postea debitum ad 90 milliones minutum est, sed sic etiam publica oeconomia comsumpta est.
Post instabilitatis tempus, Haitia divisa est in partes duas; pars orientalis, praesens Respublica Dominicana, denuo ab Hispania occupata est. Anno 1822, praeses Ioannes Petrus Boyer civitatem iterum coniunxit et totam insulam capit. Anno autem 1844, nova rebellio Ioannem Petrum Boyer evertens Respublica Dominicana libertatem assecuta est.
Secundo saeculi undevicensimi dimidio et ineunti saeculo vicensimo, viginti gubernantes in potestatem successerunt, quorum sedecim ex officio amoti aut interfecti sunt. Civitatum Foederatarum copiae Haitiam inter 1915 et 1934 praetextu protegendorum Civitatum Foederatarum commodorum in civitate cepere. Anno 1946 Nigrita praeses Ioannes Dumarsais Estimé electus est. Eversis duabus gubernativis administrationibus magis, medicus Franciscus Duvalier anno 1957 praeses electus est.
Anno 1986, Baby Doc iustitium decrevit. Multitudines civium reclamantium roboratae sunt et is cum sua familia in Franciam fugit, in suo munere Generalem Henricus Namphy deponens. Comitia habita sunt ubi Leslius Manigat electus est, liti cum magna abstentione. Leslius Manigat e Februario in Iunium anni 1988 gubernavit, ubi ex officio ab Henrico Namphy amotus est. Post tres menses, alia subitanea rerum conversio in potestate praesidialium custodum ducem, Generalem Prosperum Avril deposuit.
Septembri mense anni 1994, multinationalis? vis, a Civitatibus Foederatis ducta, in Haitiam ingressa est ut Ioannes Bertrandus Aristide in possessionem praesidatus denuo mitteretur. Haitiani militares duces se suis muneribus abdicavere et eorum crimen abolitum est. Aemilius Jonassaint praesidatum Octobri reliquit et Ioannes Bertrandus Aristide rursus civitatem cum destructa oeconomia propter commerciales sanctiones et intestinos tumultus recepit.
In perihodon inter annos 1994 et 2000, neglectis progressibus velut democratica praesidum electione, Haitia se in crises mergebat. Ob instabilitatem, ingentes politicae emendationes perfici nequivere.
Parlamentaria et praesidialia comitia anni 2000 Ioannis Bertrandi Aristide et eius factionis adulterationis suspicione nota sunt. Quod dialogo inter gubernationem et oppositionem nocuit. Anno 2003, oppositio pro Ioannis Bertrandi Aristide renuntiatione clamare coepit. Caribaica Communitas, Canada, Unio Europaea, Francia, Societas Civitatum Americanarum et Civitates Foederatae se velut mediatores obtulerunt. Interea, oppositio intercursus propositiones confutavit, quod crisin graviorem fecit.
Februario anni 2004, antiqui Haitiani exercitus sodales, Patrui Caci, militarem tumultum in Gonayvibus[8] (FranciceLes Gonaïves; HaitianeGonayiv) inchoavere, qui per alias urbes insequentibus diebus fusus est. Gradatim, rebelles in Haitiae Septemtrionem dominati sunt. Neglectis diplomaticis conatibus, armata oppositio itineri in Portum Principis minata est ubi defensio pro Ioanne Bertrando Arisitide parabatur.
Ioannes Bertrandus Aristide, invitus, a militibus Civitatum Foederatarum 29 Februarii detractus est, unde asylum in Africa Australi assecutus est. Secundum constitutionalis successionis regulas, Tribunalis Supremi (FranciceCour Suprême) praeses, Bonifacius Alexandre, praesidatum interim cepit et statim Consociationi Nationis fidem imploravit ad confirmandam pacificam constitutionalemque politicam transitionem et ad intestinam securitatem servandam. Hoc sensu, Concilium Salutis Vim Multinationalem Fiduciariam (AngliceMIF), a Brasilia ductam, mittere probavit, quae prompte explicata est.
Haitinanum territorium praesertim Occidentali insulae Hispaniolae parte constituitur, quae etiam "Terra superior sive montana" nuncupatur, et cui aliquot insulae et archipelaga adduntur inter quas:
"Terrae montanae" prominentia generatim abruptis montibus cum parvis litoralibus planitiebus et vallibus constituitur. Velut totius insulae, Reipublicae Haitianae prominentia duobus praecipuis montium iugis formatur; alio Septemtrione et alio Meridie. Septemtrionsli in eo Iugum Alti Cacuminis, Iugum Montium Nigrorum, et Iugum Mathaeorum (Francicechaîne du Haut-Piton, massif des Montagnes Noires, et chaîne des Matheux, respective?), dum meridie in eo Cacumen Sellae (FrancicePic la Selle et HaitianePik Lasel) et Mons Hottae (Francicemassif de la Hotte) eriguntur.
Civitas adsidue ponderis praecipitationes et huracana patitur. Huracani Jeanne, Haitiam Septembri mense anni 2004 devastantis, provisoria ratio amplius 1160 interfectorum et 1250 abitorum? fuit. Procellae effectus graviores iam difficiles condiciones vitae hac in republica fecere: 170 000 hominum nihil manducandi aut potandi habebant et pleraeque musaetyphone deletae erant, cum civitas pluvias diluvianasMaio mense anni 2004, 1220 hominum necantes, iam passa esset.
Mulati Haitiani opulentissima Portus Principis suburbia velut Petionvillam (FrancicePétionville; HaitianePetyonvil) et Censcoffum (FranciceKenscoff; HaitianeKenskòf) incolunt. Quorum multi in Austroccidentalibus regionibus nati sunt, inter quas Iacmelia[9] (FranciceJacmel; HaitianeJakmèl), Caies[10] (FranciceLes Cayes; HaitianeOkay) et Cabellio. Per coloniales annos maior Europaeorum proportio hac in area fuit quam in Septemtrione, qui plus separabatur, minores urbes habebat et se amplis satis cum magna Afrorum quantitate in servitutem redacta dedebat. Aliqui satorum Albi domini patresque suorum filiorum (et aliquando filiarum) educationem firmavere, adhuc mittendis eis in scholas in Franciam. Aliqui mulati plurimas opes capitales construere potuere quam ei in Septemtrione, plerique ex Africae originis. Praeterea, libera coloris gens (sive mulati) plurima civilia iura habebat quam Afri qui liberi erant. Per rebellionis tempus, numerosi docti mulati erant qui civitatis domi nationis? pars facti sunt. Sicut pleraeque Latino-Americanae civitates, regula unius guttae quae Africos atavos in Haitia spectet non est.
Unae duarum linguarum publicarum in Haitia lingua Francica est, quae praecipua scripta, in scholis locuta et administrative auctorizata lingua. Qua plerique docti Haitiani et campus negotiorum quoque loquuntur. Secunda nuperrime ad normam redacta lingua creola Haitiana est, qua propemodum omnes Haitiani loquuntur. Lingua Haitiana linguarum creolarumin Francica fundatarum una est, quae quoque tum Hispanica tum Taina linguis affecta est. Lingua Haitiana arte conexa cum lingua creola Ludoviciana est. Magna Haitianorum pars etiam Hispanice loquuntur, quamquam Hispanica non lingua officialis est.
Religio
Haitia valde Christiana civitas est, cum Catholicismo Romano ab 80 centesimis Haitianorum culto. Protestantes circiter 16 centesimas Haitianorum constituunt. Vuduismus Haitianus, Novi MundiAfro-diasporica fides unica reipublicae, adhuc a duabus tertiis partibus Haitianorum colitur. Religiosa praxis crebro per Haitiam et diasporam extenditur et ei qui migravere cum familia trans religionem interagunt.
Departimenta vicissim in 41 circumdaria et 133 communia divisa sunt, quae ut secundi et tertii gradus administrativae divisiones merent. Inferiora circumdarita sunt:
Saeculo duodevicensimo, Haitia, tunc "Sanctus Dominicus" (FranciceSaint-Domingue) a Francicis nuncupata et gubernata, properrima? colonia in Mundo Novo erat. Cuius solum valde uberrimum magnam fructuum copiam edebat et milia Francicorum colonorum attraxit.
In praesenti oeconomia prolapsa et eversa invenitur. Respublica maxime pauperrima manet, quae pauperrima in America est, cum 45.2 centesimis incolarum illitteratorum et cum exspectatione vitae solum 60,9 annorum. Eius reditus pro capite valde minima est.
Cultura
Haitia longam et narratam historiam habet, et quamobrem copiosam culturam retinet. Haitiana cultura praesertim FrancicorumAfricorumque et autochthonum Tainicorum elementorum mixtio cum minore colonialis Hispanicae pondere est. mores publici essentialiter? culturalium credibilium temperies sunt quae ex variis ethnesi insulam Hispaniolam incolentibus derivata sunt. In fere omnes hodiernae Haitianae societatis aspectus, nihilominus, Europaea et Africa elementa dominahtur. Haitia in mundo ob suam distinctivamartem, praecipue picturam et sculpturam, praeclara est.
Haitianamusica praecipue Europaeis colonialibus ligaturis et Africa migratione (per servitutem) afficitur. Europaeae colonizationis casu, musicum pondus praecipue e Francica derivatum est, quamquam Haitiana musica significative ab Hispanophonicis vicinis, Republica Dominicana et Cuba affecta est, quarum Hispanice infusa musica multum publicis musicis generibus quoque contribuit. Inter musicae modos Haitianae nationi unicos musica ex Vuduisticis caerimonialibus moribus deducta est. Rara (Francice et Haitianerara) pompica musica, trobatorumballadae et ferociter popularis compassus (Francicecompas; Haitianekompa). Compassus complex, permutans musica ex Africis rhythmis et Europaea atrii saltationibus surrecta, mixta ad Haitianam medii ordinis culturam, est. Expolita musica est, canta cum fultura typici (Hispanicetípico) et meringinis Haitiani (Franciceméringue; Haitianemereng) (meringini Dominicano, Hispanicemerengue dominicano, arte conexi) velut basico rhythmo. Haitia musicam in magnetophonio incisam usque ad annum 1937 non habebat, ubi Jazz Guignard haud commercialiter in magnetophonio incisus est. Populo gratissimorum Haitianorum artificum unus Wyclef Jean est. Cuius musica aliquod hiphop mixtum ad musicam totius terrarum orbis est.
Luculenti colores, ingenuus conspectus et callidus humor artis Haitianae proprii sunt. Inter crebras res propositas magni delectabilesque cibi, caesariata topia, mercatoriae activitates, silvestria animalia, ritus, saltationes et dei sunt. Artifices crebro de fabellis. Homines velut animalia induuntur et animalia in homines vertuntur. In illiterata terra, symbola magnum significatum adipiscuntur. Exempli gratia, gallus crebro Ioannem Bertrandum Aristide et ruber et caeruleus Haitiani vexilli colores crebro eius factionem Labinam Nivis (HaitianeLavalas) repraesentant. Plurimi artificum recemi in picturae "scholis", sicut schola Capitis Haitiani, quae quotidianae vitae urbanae depictionibus decribitur, schola Iacmeliensis, quae istius litoralis urbis abruptos montes et sinus reddit aut schola Sancti Solis, cuius propriae abstractae humanae formae sunt et quae Vuduistico symbolismo valde afficitur.
Pediludium est ars athletica populo gratissima in Haitia, quamquam canistriludii popularitas crescit. Centenae parvarum pediludicarum societatum locali gradu contendunt.