Sebastopolis est magni valoris sedes classis militaris Russicae, et a mense Martio anni 2014 re vera ad Foederationem Russicam pertinet. Adiunctio Sebastopolis totiusque Crimaeae ad Russiam ab Ucraina multisque aliis civitatibus illegalis aestimatur. In Foederatione Russica Sebastopolis est urbs dignitatis foederalis, in Districtum Foederalem Meridianum inclusa. De iure Ucrainica tamen urbs status specialis Ucrainae est.
Historia
Loco hodiernae Sebastopolis saeculo sexto a.C.n.Graeci condiderunt coloniam nomine Chersonesus (Graece Χερσόνησος, i.e. 'paeninsula'), seu plenius Chersonesus Taurica, quae ad saeculum quindecimum exsistebat. Dein prope ruinas urbis antiquae exsistebat oppidum, quod Achtiar vocabatur. Postquam Crimaea facta fuit pars Russiae, imperatrixCatharina II anno 1783 arcem loco oppidi illius construere iussit, quae arx nominata est 'Sebastopolis', seu vulgo 'Sevastopol'.
Ab anno 1957Balaclava oppidum pars urbis Sebastopolis est. Ab eodem anno Inceromania etiam pars Sebastopolis fuit, anno 1976 denuo urbs separata facta, sed nunc consilio urbis Sebastopolitano subordinata.