Volta Superior (Francice: Haute-Volta), colonia antiqua Francica, libertatem anno 1960 consecuta est. Praesens civitatis nomen, Burcina Faso (Francice: Burkina Faso), e die 4 Augusti anni 1984 originem trahit, praeside revolutionarioThomá Sankará. "Hominum proborum patriam" significat linguis loci, scilicet Moriceburkina 'probus' et Bambaricefaso 'patria' est. Est compositio duabus praecipuis reipublicae linguis (quia MoriceMossi, praecipuus Burcinae populus, et BambariceBambarae in Africae Occidentalis subregione loquuntur. Gentilicium BurcinensisFrancice: Burkinabè ambobus grammaticis generibus dicitur, quod ex vocabulo linguae Fulae provenit quá Fulae, pecuariorum nomadum populus quoque multas Africae Occidentales civitates incolens, utitur.
Die 4 Septembris anni 1947, Volta Superior denuo constituta est sine anni 1932 finibus. Die 11 Decembris anni 1958, res publica Communitatis Franco-Africanae socia facta. Die 5 Augusti anni 1960 libertatem suam consecuta est.
Praesens praeses, Blasius Compaoré, ex Idibus Octobribus anni 1987 per subitaneam rerum conversionem gubernat, in qua eius decessor et eius armorum frater, Thomas Sankara, necatus est. Tempus quod hanc subitaneam conversionem secutum est "Emendatio" (Francice: Rectification) ab auctoribus appellatum est, quod ad depravationem et auctoritarismum attinet de quibus praeses Sankara accusatus erat.
Praeses Fasonis (Francice: Président du Faso, a populo quinquenni perihodo? per duplica comitia electus. Solum semel eligi potest (excepto Blasio Compaoré etenim nova lex mamdatorum numerum limitans in praeteritum non valet).
Conventus Nationalis (Francice: Assemblée nationale) solum una legisfer auctoritas in republica est quae a Fasonis praeside dimitti potest.
Etiam camera constitutionalis, a decem sociis composita, et oeconomicum socialeque consilium cum munere mere consultativo est.
Administratio
Burcinae Fasonis territorium in tredecim regiones dividitur et in quadraginta quinque provincias, 350 departimenta? et 359 communia pleno iure a syndicis electis directa cum octo miliis pagorum circumdatium subdividitur
Tredecim regiones die 2 Iulii anni 2001 creatae sunt.
Geographia
Burcina Faso a Malio septemtrione et occidente, a Nigro boreoriente, a Benino austroriente et a Togo, Gana, et Litore Eburneo meridie circumdatur. Nullum maritimum litus habet. Terra planissima est, et maximum culmen est Tenacuru (Francice: Tenakourou), 747 metra altum.
Hydrographia
Quamquam paulum alta et relative paulum inrigata, Burcina hydrographicam reticulationem magni ponderis, praesertim in sua Meridionali parte, habet. Aquae currentes tribus praecipuis pelvibus coniunguntur quae sunt pelves Voltae, Comois et Nigri (Francice: Volta, Comoé, et Niger, respective?).
Terra suum antiquum nomen Voltae Superioris tribus fluminibus quae eam transeunt debebat: Volta Nigra, Volta Alba, et Volta Rubra (Francice: Mouhoun, Nakambé et Nazinon, respective?). Volta Nigra et Comoe, in austroccidentem fluens, unica flumina permanentia civitatis sunt.
Pelvis Voltae
Praecipuissa, in mediam occidentemque regionem super 178 000 km² superficiem patet. Vicissim tribus subsinibus ponderis constituitur quae sunt: Voltae Nigrae, Voltae Albae, et Otorum (Francice: Mouhoun, Nakambé et Pendjari, respective?). Harum pelvium aquae media in Gana coniunguntur ubi Lacum Voltam formant.
Volta Nigra
Volta Nigra (Francice: Mouhoun) unum flumen permanens cum pelvi 92 000 km² fundente est, cuius originem a septemtrionali clivo tofosi montis cautium Banforensium trahit, in regione ubi praecipitationes 1000 mm per annum excedunt. Primum versus Boreorientem fluit et postea abrupte in Meridiem deflectit. Cum Suru (Francice: Sourou) confluens, Voltae Nigrae et praecipuarum accessionum, Plandorum, Cus et Vunus (Francice: Plandi, Kou, et Voun Hou, respective), pelvis fundens mediam aquae effusionem 25 m³/s praestat; nihilominus haec effusio valde irregularis est. Praecipua Voltae Nigrae accessio Suru (Francice: Sourou), flumen cum pauco clivo, est quod antiquam lacustrem Gondonis (Francice: Gondo) planitiem epotat et cuius pelvis fundens 15 200 km² est. Hic pelvis, fere tota Saheliana, solum debiles fluxus. Naturali statu, per aquarum deminutiones, Suru (Francice: Sourou) Voltam Nigram (Francice: Mouhoun) alit. Ex anno 1984, deviationis et dominationis opera ante confluentiam cum Volta Nigra posita 250 milliones m³ ex hiemalibus alluviebus derivatorum servare et eandem aquae quantitatem per tempus siccum restituere permittunt. Subito post Surus meandrum se torquens, Volta Nigra versus Austrorientem et postea tota versus Meridiem, Ganae finitima, fluit. Per terram 860 km percurrit.
Volta Alba
Volta Alba (Francice: Nakambé) Uahiguyae (Francice: Ouahigouya) Oriente in regione inter 500 et 600 mm aquae pro anno accipienti oritur. Pelvis fundentis 50 000 km² aquam deducit. In tota media parte et media septemtrionalis Oropedii parte aquam deducit et solum fluit per tempus pluviarum. Primi intermittentes fluxus Maio formari possunt, sed solum Iulio aut Augusto aquarum quantitas permanens in statione Vayenensi (Francice: station de Wayen) facta est et inferius roboratur, media quantitate 45 m³/s Augusto in Bagre (Francice: Bagré) attacta.
Volta Rubra
Volta Rubra (Francice: Nazinon) et praecipua accessio, Sissili, in Austroccidentali oropedii centralis parte aquam cum pelvi fundente 20 000 km² deducit. Eius hydrologicum regimen Voltae Albae ei simillimum est.
Oti
Oti (Francice: Pendjari) austrorientales fines Burcinenses cum Benino formant, tres accessiones; Dudodonem, Singu et Compiengam (Francice: Doudodo, Singou, Kompienga) accipientes quarum pelves fundentes 21 600 km² complectuntur. Haec accessiones minus quam 30% aquae quantitatis mediae Otorum afferunt qui ipsi toti semel pro duobus annis Aprili Porgae in Benino exhauriuntur.
Pelvis Comois
Comoe (Francice: Comoé), in reipublicae austroccidentalis extremae partis aquam deducens, pelvem fundentem 18 000 km² habet. In cautibus Banforensium (Francice: falaises de Banfora) oritur. Eius rivus, rapidis deiectibusque interruptus, cum lacubus permanentibus iuxta cautes Banforenses sitis, velut lacu Tengrelae, communicat. Fluxus permanentes sunt. Relative? copiosa harum regionum pluviometria amnibus qui ibi sunt regimen clare Sudanianum confert, cum aquae torrentis incremento ex Iunii mense et cum incrementis inter Augustum et Septembrem quae 500 m³/S attingere possunt.
Pelvis Nigri
Niger in terra boreorientalis orientalisque partis aquam deducit et pelvem fundentem 72 000 km² habet. Septemtrinallimae? Burcinenses Nigri accessiones fere totae endorheicae sunt, inter quas Beli, Goruol, Gudebo et Dargol (Francice: Béli, Gorouol, Goudébo et Dargol, respective), et magna aquae torrentis incrementa provocare possunt. Nihilominus, Sudano-Sahelianae accessiones; Faga, Sirba, Bonsoaga, Diamangu et Tapoa (Francice: Faga, Sirba, Bonsoaga, Diamangou, Tapoa, respective?) irregularia regimina habet et Nigri crisi appellatae Sudanianae contribuunt quae Septembri accidit. Hi rivi debiles crebro lacuum catenam formant.
Omnia flumina, Voltá Nigrá et austroccidentalibus (Pelvi Comois) exceptis, temporaria sunt; solum ab Iulio ad Octobrem fluunt.
Praeter hydrographicam reticulationem, clausae pelves sunt quae numerosos magnos lacus aut naturales lacunas, sine fluxibus permanentibus sive temporariis, vados et locos inter moles arenosas occupantes alunt. Inter hos lacus Tingrela, Bamum, Demum, Ursi, Beli, Yomboli, et Marcoye (Francice: Tingrela, Bam et Dem, Oursi, Béli, Yomboli et Markoye, respective?). Super lacus Ursorum et Bami effectae observationes horum lacuum fundum argillosis depositis tegi putare permittunt.
Aquae defectio crebro "problematica" est, praesertim civitatis septemtrione.
Clima
Burcina Faso tropicum generis Sudano-Saheliani clima possidet (cum pluviometricis variationibus "considerabilibus" et cum mediis e 350 mm septemtrione in amplius 1000 mm austroccidente) cum temporibus valde contrariis: tempore pluviarum cum praecipitationibus inter 300 mm et 1200 mm et tempore sicco per quod Harmattanum, ventus calidus siccusque et e Sahara ortus, flat. Tempus pluviarum circa quattuor menses, inter Maium aut Iunium et Septembrem durat, quamquam eius duratio brevior terrae septemtrione est.
Ergo tres climaticae zonae distingui possunt:
zona Saheliana terrae septemtrione: minus quam 600 mm pluviometriae pro anno et cum magnis thermicis amplitudinibus (e 15 in 45 gradus),
zona Sudano-Saheliana inter 11º 3' et 13º 5' latitudinis septemtrionalis. Temperaturis praecipitationibusque intermedia zona est.
zona Sudano-Guineana terrae meridie; amplius 900 mm pluviae pro anno et cum temperaturis mediis relative parvis.
Duo tempora anni dissimilia sunt:
Tempus pluviarum brevissimum inter tres et quattuor menses (ab Iunio ad Septembrem),
Tempus siccum inter octo et novem menses (ab Octobri ad Iunium).
Pluviarum raritas et distributio hominum migrationes in dies maiores provocant, praesertim e Septemtrione et Medio versus urbes, Burcinensem Austroccidentem et terras cum litore.
Temperatura e 16 in 45 °C variat; evaporatio media annua approximative 3000 mm et renovatio annua subterranea 40 mm est.
Cum sua praecipua cultura xyli, cuius Burcina prima terra productoria? in Africa est cum 700 000 tonnarum anno 2006 praesertim destinatarum ad exportationem, oeconomia tam bene quam male mundanorum pretiorum deminutioni resistit.
Generalis incolarum census anno 1996 approximative? hos numeros dabat: (Animistae, 47% ; Musulmani, 31% ; Christiani, 21% ; alii, 1%); nihilominus, census anni 2006 non hanc quaestionem curavit quia eam difficilem sicut ethnicorum circulorum compositionem putabat. Difficile numeros in Libro factorum mundanorum Mediae Intellegentiae Agenturae editos ibi validare videtur, visis magno intervallo et numerorum inversione solum uno decennio.
Mercatus Internationalis Fabrilis Artis Uagadugensis (Francice: SIAO, Salon International de l'Artisanat de Ouagadougou) quoque ibi in singulos duos annos, praesertim annis paribus (exeunte Octobri et ineunte Novembri), celebratur. Maximus mercatus Africis fabrilibus artibus favens est.
Etiam in singulos duos annos in urbe Bobodiulassensi per hebdomadem hebdomas civitatis culturae (Francice: nationale de la culture, SNC),culturae reipublicae, subregionalis et diasporae petaurum, fit.
Festivalia Cinematographica Iurum Liberum pro iuribus Hominum et rei librariae libertati (Francice: Festival Ciné Droits Libres pour les droits de l'Homme et la liberté de la presse); festivalia internationalia culturarum urbanarum Waga Hip Hop (Francice: festival International de cultures urbaines Waga Hip Hop) quae anniverse ex anno 2000 evoluntur; professoris Ioannis Petri Guingané Festivalia Internationalia Theatri et Neurospastorum (Francice: FITMO/Festival International de Théâtre et de Marionnettes); Festivalia Iazis (Francice: Festival Jazz) Uagadugi: Noctes Atypicae Kuduguenses (Francice: Nuits Atypiques de Koudougou, NAK); Festivalia Internationalia Theatri pro Evolutione (Francice: festival International de Théâtre pour le Développement, FITD); etc. etiam accidunt.
Etiam electio est inter editorias culturae domos. L'Observateur Dimanche, Star Hebdo, et Evasion citanda sunt. Ex duobus annis abhinc, societas iuvenum diurnariorum culturae Planète Culture appellata praecipua festivalia civitatis tegit.
Superficies : 274 000 km² Densitas : 44 inc./km² Fines terrestres : 3192 km (Malio 1000 km; Nigro 628 km; Litori Eburneo 584 km; Ganae 548 km; Benino 306 km; Togo 126 km) Litus : Non habet Minima et maxima altitudo : + 200 m > + 749 m Libertas :Nonis Augustis anni 1960 (antiqua colonia Francica)
Statistica demographica
Numerus incolarum : 11 856 000 incolarum (anno 2006). 0-14 annos : 47.5%; 15-64 annos : 49.59%; + 65 annos : 2.91% Spes vitae virorum : 47.33 annos (anno 2006) Spes vitae feminarum : 50.42 annos (anno 2006) Index incrementi incolarii : 2.68% (anno 2001) Index natalitatis : 45.62 ‰ (anno 2006) Index mortalitatis : 15.60 ‰ (anno 2006) Index mortalitatis infantilis : 169.2 ‰ (anno 2001) Index fecunditatis : 6.7 pueri/femina (anno 2004) Index migrationis : –0.97 ‰ (anno 2001) Index incrementi oeconomici : 5.6% anno 2007
Accessus ad technologiam
Lineae telephonicae : 3 097 400 (anno 2006)
Telephona gestabilia : 2 572 200 (anno 2006)
Numerus praebitrorum accessus ad Interrete : 15 (anno 2006)
Technologia ADSL (quae magnam velocitatem permittit) ex anno 2005 prompta est. Februario anni 2008, interrete per CDMA (interrete sine filis via transmodulatri 3G+) operativum est.
Infrastructurae
Viariae reticulatio Burcinensis in tabulas relata longitudinem 61 367 km habet, e quibus solum 15 272 km classificata sunt.
Reticulatio descripta obiectum administrativae technicaeque classificationum est.
Reticulatio non descripta rusticis sulcis constituitur.
Tabula inferior reticulationem secundum genus administrativum et statum constructionis ostendit:
Haec linea ferriviaria amplitudinis metricae et viae unicae fere tota. Axiale maximum onus 17 tonnarum et usurpationis velocitas 50 km/h traminibus vectorum et 30 km/h traminibus onerariis est.
Aeroportus
Numerus: 33 (quorum duo cum bituminatis aerodromis) (anno 2007) unus solus internationalis, Uagadugensis.
Codices
Burcina Faso hos codices habet:
BF, secundum normam ISO 3166-1 (catalogi codicum rerum publicarum), codicis alpha-2