Spiritus Sanctus

Columba, signum Spiritus Sancti in Christianismo.

Spiritus Sanctus est notio de proprietate Dei coniuncta quae in pluribus religionibus Abrahameis reperitur. Magni momenti praesertim in religione Christiana est, ubi Spiritus Sanctus tertia persona Trinitatis habetur.

In religione Iudaica

In Bibliis Hebraicis, varia nomina reperiuntur: רוּחַ אֱלֹהִים (ruach Elohim, spiritus Dei), רוּחַ יְהוָה (spiritus Iehovae vel Domini), ac רוּחַ קָדְשְׁ (ruach codes, spiritus sanctus).

In religione Christiana

In religione Christiana, Spiritus Sanctus est tertia persona Sanctissimae Trinitatis post Pater et Filium; nonnulli autem Christiani Spiritum Sanctum solum vim Dei aut amorem vivum Dei esse putant.

Signa actionis Spiritus Sancti sunt aqua baptismi (quae hominem renovat) et chrisma (unctio). Symbola tamen eius ignis, nubes, lumen, tonitrus, columba, digitusque Dei sunt.

Spiritus Sanctus a nonnullis Consolator Advocatusque appellatur. Eius dies festus eiusque descensus in discipulos Iesu est Pentecoste.

Libri Bibliorum inspiratione Spiritus Sancti, a scriptoribus variis, compositi esse dicuntur. Etiam prophetae a Spiritus Sancti inspiratione moti locuti esse dicuntur.

Hymni

In religione Islamica

Quattuor mentiones Spiritus Sancti (Arabice روح القدس, ruh al-qudus) in Alcorano reperiuntur, ubi is nuntios a Deo fert. Saepe idem habetur qui Gabriel archangelus.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Spiritum Sanctum spectant.


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!