Alcoranus[1] vel Al-Coranus[2] vel alchoranus[3] vel Coranus[4] (Arabice القرآن الكريم, al-qurʾān [u l-karīm] 'recitatio [praeclara]'), est sacra scripturareligionis Islamicae. In quo sunt centum et quattuordecim capitula, quae surae sive suratae usitate appellantur.
Alcoranum Musulmani ipsissima Dei verba esse accipiunt, ab archangeloGabrieleMachometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus, ut multi Musulmani credunt, nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam omnibus praebent hominibus. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.
Praefatio seu capitulus primus Alcorani, Fatiha Arabice vocatus, magnum momentum magnamque famam habet. Complectitur septem versus, inter quos sunt quattuor preces et tres laudationes. Guillelmus Tripolitanus ita Latine reddidit:
In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos stratae viae directae, stratae per gratiam datae illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5).
↑Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")
Bibliographia
Libri antiquiores
Beckius, Matthias Fridericus. 1688. Specimen Arabicum, hoc est bina capitula Alcorani, XXX de Roma & XLIIX de Victoria . . . Arabicé descripta, Latiné versa, et notis animadversionibusque locupletata. Augustae Vindelicorum: Kroniger & Goebel. (Textus apud Google Books)