Gambia Imperii Ganae et Imperii Songhaici partem formavit. Prima testimonia scripta de hac regione ex Arabum mercatorum textibus saeculorum IX et X surgunt, cum Arabes mercatores viam transsaharensem cum servis, auro et ebure negotiati creavere. Saeculo XVLusitani hoc commercium hereditavere statuendis maritimis tramitibus ad negotiandum cum Imperium Malii, ad quod zona illo tempore pertinebat.
Anno 1562 advenere coloni e Furnis (Lusice; Furnas) et suam linguam, Furnensem, instituere, quae lingua officialis usque ad 1630 fuit, quamobrem lingua Anglica in usu in Gambia aliquibus Furnensis vocabulis affecta est. Cum Furnensis officialis esse desivit, mansit solum quotidiani usus lingua, revera hodie 62% Indigenarum Gambianorum Furnice loquuntur, circiter 95 000 hominum.
Gambia divisa est in divisiones quinque et unam urbem. Gambiae divisiones a Commissione Comitiali Independente secundum Articulum 192 Constitutionis Nationalis creatae sunt. Hae divisiones sunt:
Amplius 63% Gambianorum rusticis in viculis (secundum censum anni 1993) vivunt, quamquam magis magisque iuvenes caput ad quaerendas laborem et educationem veniunt. Temporarii numeri ex anni 2003 censu ut lacuna inter urbanos et rurales incolas brevietur ostendunt quia magis areae urbanae declarantur. Dum urbana migratio, evolutionis incepta et modernizatio magis Gambianos in contactum cum Occidentalibus consuetudinibus et valoribus ducunt, autochthonici induendi ac celebrandi modi et traditionalis emphasis in familia extensa velut integrae quotidianae vitae partes manet.
PCNE Relatio de Evolutione Humana anni 2010 Gambiam loco 151 inter 169 nationes collocat secundum suum Indicem Evolutionis Humanae, quod eam ponit intra "Evolutionis Humanae Infimae" categoriam. Hic index exspectationem vitae, scholarizationis annos, reditus nationalis grossus per capita inter alios factores confert.
Sunt circiter 3 500 haud Africorum residentium, inter quos Europaei et familiae Libanensis originis (propomodum 0,23% totius incolarum numeri). Europaeaeminoritatis plerique Britanni sunt, quorum multi post independentiam abivere.
Velut Sereres, Diolae etiam suam religiosam consuetudinem habent. Inter quorum praecipuas caerimonias religiosas una Bucūtum (Anglice et FranciceBoukout et Diolice; Bukut sive Futampaf) est.
Iohannes Jammeh de restringenda nationis libertate preli accusatus est. Promulgata est legum restrictivarum series de hoc themate et postea, Decembri2004, evenit relatoris Deydae Hydara caedes, adhuc insolva, qui multo eas impugnaverat. Iohannes Jammeh, nihilominus, ullam securitatis custodum conexionem cum relatoris caede negavit.
Quaestiones de mulieribus
Ianuario2013, faventibus Alta Commissione Britannica (Anglice; British High Commission sive BHC) et Conscientiae Internationalis caritate, magnum exercitandae alphabetizationis programma feminis in Gambia initiatum est. Lectiones in animo habent "vitales feminarum sollertias augere, earum habilitates accedendi in opportunitates meliorare et eis potestatem participandorum communitariorum processuum ad faciendas decisiones dare." Gambia est campio in attribuenda potestate feminis; sunt multae inititivae de attribuenda potestate feminis in Gambia, inter quas gratuita feminarum educatio. Nationis praeses vicaria Aesato Njie-Saidy mulier ac longaevissimum membrum in consilio serviente et multae feminae in consilio serviunt.
Gambia attamen 2 700 chiliometra viarum habet, e quibus 956 bituminata et 1 744 sine bitumine. Est in praesenti nulla filoraeda. CapiteBaniule et in paucis habitatis zonis, societates publicae privataeque vecturas urbanas, suburbanas et interurbanas per laophorium effectas gerunt.
Quamquam sex anni primae educationis inferioris saltem obligatorii gratuitique sunt, universalium apparatuum inopia ne hoc verum aliquibus fiat impedit. Est selectionis examen huius periodi fine quod est obex ad pergendum ulterius. Prima educatio inferior alios tres annos pergit, usque ad testimonium scholae iunioris ducens.
Illi alumni quorum parentes secutae educationis impensas solvere et additicium reditum familiarem renuntiare possunt relativo trium annorum luxu in schola secundaria seniore fruuntur. Quorum principale curriculum linguam Anglicam, mathematicam, scientiam integratam et studia socialia includit. Hi etiam habent tres aut quattuor electivas materias quae in commercium, scientiam aut artes conspicere possunt. Denique, hi Africae Occidentalis testimonii secundarii senioris examini collineantur.
Iunio2011, Aerarium Incolarum Consociationis Nationum relationem de Mundanae Obstetriciae Statu emisit. Quae nova data de obstetriciae vi operaria et de programmatibus relatis ad neonatos ac mortalitatem maternam in 58 civitatibus continet. Anni 2010 index mortalitatis maternae pro 100 000 ortuum in Gambia 400 est. Quod confertur cum 281,3 anno 2008 et 628,5 anno 1990. Huius relationis propositum modos illustrari est quibus Proposita Progressionis Millennii attingi possunt, praesertim Propositum 4 -mortalitatem infantilem reducere- et Propositum 5 -mortem maternam reducere. In Gambia obstetricum numerus pro 1 000 ortuum vivorum est 5 et periculum mortis per vitam gravidis est 1 pro 49.
Publica expensa 1,8% PDG anno 2004 erat, quamquam privata expensa 5,0% erat. Erant 11 medici pro 100 000 hominum incipiente decennio 201. Exspectatio vitae ortu 59,9 anni feminis et 57,7 viris anno 2005 erat.
Nuperrime, societas internationalis auxilii Riders for Health, ad Subsaharianascivitates in Africa conspecta, nota fuit quia praebuit curationis medicae vehicula toti civitati. Societas Riders for Health vehicula gubernationi gerit et sustinet. Initiativa dirigit ad praecipuum universalis curationis medicae obicem -vecturam et permittit salutis operarios ter multos viculos in singulas hebdomades visitare.
"Adversus alias civitates provectibiles, Gambia consistenter magnum tegminis indicem plerisque assuetis immunizationibus retulit. . . . Puerorum nulla vaccina accipientium proportio omnino est infima (3%) et immunizationis BCG tegmen magnum est, quod systema tradendarum immunizationum in aut prope ortum bene fungi indicat."
Gambia secunda in Africa classificatur propter "febricitantes pueros natos minus quam quinque annos qui contra malariam curationem accepere, secundum Trading Economics.
Cultura
Quamquam Gambia minima natio intra continentalemAfricam est, eius cultura valde dissimilium ponderum productum est. Nationales limites angustam laciniam delineant in ambobus lateribus Fluminis Gambiae, aquae corporis quod vitali munere in nationis destinato fungitur et quod localiter simpliciter "Flumen" (Anglice; The River) nuncupatur. Sine naturalibus saeptis, Gambia domus plerorumque ethnōn per Africam Occidentalem, speciatim per Senegaliam, praesentium facta est. Europaei in nationis historia etiam excellunt quia Flumen Gambia penitus in continentem navigabile est, geographica proprietas hanc aream faciens unum inter quaestuosissima loca servorum commercio e saeculo XV in saeculum XVII (quod eam facit strategicam consistendo huic commercio post eius utlagationem). Huius historiae aliquod pervulgatum est in Alexandri Haley libro et serie televisifica Radices (Anglice; Roots) quae collocata est in Gambia.
Nota: Islamicorum dierum festorum tempus praestituitur secundum locales variarum Lunae figurarum observationes. Per lunarem Ramadanis mensem, quod Corĭti (Anglice; Koriteh) antecedit, Musulmani diu ieiunant et noctu celebrant et normales negotiorum regulae in aliquibus casibus interrumpi possunt.