Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos, ut SIDA, malaria, SARS-CoV-2, ad totius mundi rationes pertinentes
Compositiones programmas vaccinationis instituentes, ad pandemias praecavendas
Compositiones programmas contra fumationem et obesitatem instituentes
Collectio et analysis datorum sanitariorum totius mundi
Anno 1902 Offici Sedes Sanitaria Panamericana atque anno 1907 Officii Sedes Internationalis Hygienes Publicae institutae sunt. Cum formatione Confoederationis Nationum anno 1920 Ordo Sanitarius Confoederationis Nationum emanavit. Confoederatione Nationum dissoluta anno 1945, post bellum mundanum secundum, formatur non solum Nationes Unitae sed etiam Ordo Mundi Sanitarius.
Ordo Mundi Sanitarius (OMS) mature, ab mense Decembris 2019, pericula contagionibus SARS-CoV-2 cognovit, ita informationem medicam et statisticam offudit[4]. Iam die 12 Ianuarii 2020 primum agenda civitatum orbis terrarum divulgavit. Paulo post primum peritiis concilium interpretationis praeventionisque interpositum est. Die 11 Martii 2020 director Tedros Adhanom COVID-19 pandemiam esse nuntiavit[5]. Initium mensis Aprilis iam 1 000 000 homines affecti sunt. Die 13 Aprilis initiatur quaesitio vaccinorum contra SARS-CoV-2. Die 27 Maii Fundatio OMS[6] instituta est.
Ordo Mundi Sanitarius (OMS) est membrum Nationum Unitarum Cultus Gregis. OMSo constitutio propria est. Ordini civitates 194 membra sunt. Quaeque civitas unam ex regionibus administrativis sex assignata est. Organum supremum est congregatio sanitaria mundialis. Officii sedes principalis in Genava, Helvetiae situm est. Primus director homines publice perclarissimi ambassiatores nominat. Tota in orbe terrarum inveniuntur centra cooperantia, adhuc circiter octingenti. Valores sex definitae sunt[8].
Constitutio
Salus est status totius valetudinis boni et physici et mentis et socialis, at non tantum morbi absentia vel infirmatis.
Membra
Quaeque Ordini civitas membrum nominatur. Hodie OMS civitates centum nonaginta quattuor membra sunt[9].
Congregatio Sanitaria Mundialis et Consilium Executivum
Congregatio sanitaria mundialis est auctoritas suprema OMS. Semel in anno membra in Genava se congregant. Quoque triennio congregatio denuo consilium executivum cooptant.
Offici sedes principalis
Ordinis Mundi Sanitarii (OMS) sedes principalis in Genava sita est.
Regiones administrativae
OMS regiones administrativae sunt sex: Africana, Americae, Asiae Australis et Orientalis, Europaea, Mediterranea et Orientalis, Pacificae Occidentalis. Cuique regioni officiii sedes regionalis proprius est:
OMS centra cooperantia partes retis internationalis esse definit, se programmas sanitarias in civitatibus ac inter civitates velut regionales formare et subesse. Centra cooperantia sunt quaedam partes universitatum vel laboratoriorum vel aliorum institutorum scientificorum. Munera eorum est informationis, ad valetudinem relatam, collectio, collatio, et distributio. Exemplum fuit centrum influenzae mundialeLondinii, quod ab anno 1947 administrationum epidemiologicorum totius orbis terrarum operatum est.
Munera Ordinis Mundi Sanitarii
Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos
Organizatio Mundialis Salutis initii incrementique animadversio maxima agit et audientiam facit. Ita progrommata sanitaria compluria malariae, ebolae, SIDAe, COVID-19i divulgabantur.
Malaria est morbus periculosus parasitis (plasmodiis) causa per anopheles transmissus, dimidii omnium hominum. Simul et praeventia et cura notae sunt[10]. Anno 2019 tamen homines plus quam quadragies centena milia mortui sunt, contagiones bis milies undetricies cognitae sunt.
Schistosomiasis
In orbe terrarum schistosomiasis homines bis milies quadringenties afficit. Larvae schistosomatis haematobii vermis aqua in corpus venit. Reactionis corporis contra schistosoma causa corpori damnum profert.
Compositiones programmas contra fumationem et obesitatem instituentes
Fumatio et obesitas in orbe terrarum pericula complurium morborum implent. Inter alios morbi cardiovascularis hodie grex numero maximus morborum, quibus homines moriunt.
Nulla collatio morborum tam numerum mortium accusanda est, quam grex morborum cardiovascularium. Imprimis infarctus cordis et apoplexiae cerebri (sive ictuum et ischaemici et haemorrhagici) causa complures homines moriunt.
Relationes publicae
Organizatio Mundialis Salutis pondus maius relationum publicarum dat, etiam interretis ope. Situs proprius est who.int, quo compluribus paginis informationem sanitatem servantem divulgatur.
Secundum OMS extremum victuum, contra famem, quo paupertas nutrimentorum imperat, partibus in magnis orbis terrarum obesitas reperitur. Quamquam aperte visibilis problema late neglegi solet. Pariter numerus hominum cum obesitate permagnus est, ita ut OMS notiones "epidemiae" et "globesitatis" adhibet[11]. Increbrescebat numerus adultorum aegrotorum: anno 1995 "tantum" bis milies centena milia affecti sunt, anno 2000 vero ter milies.
Classificationes
ICD — classificatio internationalis morborum; quaestionumque sanitariarum; hodie versione decimo.
ICD-O — classificatio internationalis morborum oncologiae)
ICF — classificatio internationalis functionum; etiam debilitatis, salutis
ICF-CY — classificatio internationalis functionum infantum adulesentiumque; etiam debilitatis, salutis