CardinalisSanctae Romanae Ecclesiae est elector et praecipuus Romani Pontificis consultor. Cardinales, primum sacerdotes dioecesis Romae, hodie praesertim sunt episcopi maximarum mundi sedum sive ministri Romanae Curiae. Cardinales nominantur "Cardinales Episcopi" sive "Presbyteri" sive "Diaconi," etiam si quasi omnes sunt in gradu Sacrorum OrdinumEpiscopi. Habent ecclesias "titulares" vocatas, in dioecesi Romae, quae exprimant munus eorum tamquam partem cleri Romae. Nominantur a papa, et creantur in consistorio ab eo vocato.
Cum bulla postquam verus die 3 Septembris1586, Papa Sixtus V constituit maximum cardinalium numerum, id est septuaginta. Hic numerus primus anno 1958 a Papa Ioanne XXIII superatus est. Hodie maximus cardinalium numerus, qui papam eligere possunt, est centum viginti, sed saepe Papa Ioannes Paulus II hunc limitem excessit.
II. Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiunt:
1) desinunt esse Membra Dicasteriorum Romanae Curiae ceterorumque Institutorum, quae in superiore articulo memorantur;
2) ius amittunt Romanum Pontificem eligendi atque adeo etiam ius in Conclave ingrediendi. Si quis vero Cardinalis inter Conclave octogesimum aetatis annum compleat, iure Romanum Pontificem eligendi frui hac vice pergit.