28 Ianuarii - Dies irae: Multa milia hominum postquam precationibus diei Veneris in meschitis interfuerunt in viis Cairi aliarum urbium contra praesidem publice sententias tulerunt.
31 Ianuarii - Inter manifestationes civium et spoliatores atque incendiarii damna magna efficerunt. Cives vigiles facti sunt, ut possessiones custodirent. Et thesaura Musei Aegyptici Cairi partim direpta erant.
1 Februarii - Inimici praesidis iter centenum milium fecerunt et postulaverunt, ut Mubarak usque ad diem 4 Februarii a magistratu se abdicaret. Eodem die praeses Aegypti televisione dicens pronuntiavit se electione in mensem Septembrem constitutam candidatum non iam fore. Exercitus Aegyptius nuntiavit milites in cives non agituros.
2 Februarii - Legati militum cives rogaverunt, ut ad vitam cottidianum revenirent. Cairi fautores et inimici Mubarak et vi atque armis lapidibusque inter se pugnaverunt, praecipue in Mīdān at-Taḥrīr (Latine foro liberationis), medio in Cairo sito.
3 Februarii - Exercitus factiones hostiles dividere et vim finire conabatur.
4 Februarii - "Dies abitus" - Inimici Mubarakii postulant eius abitum. Fautores et inimici Mubarakii inter se certaverunt. Fautores etiam diurnarios aggredi dicti sunt. Americani cum Mubarak de magistratu relinquendo agebant.
6 Februarii - "Dies Martyrum" declaratus est in honorem hominum mortuorum.
11 Februarii - Mubarak, quamquam pridie iterum dixerat se non prius quam mense Septembri a magistratu se recessurum, officium praesidis reliquit, qui nuntius plurimos Aegyptios magno gaudio affecit. Officio praesidis ad tempus nunc summi legati exercitus Aegypti funguntur.