Guinea Aequinoctialis duabus e partibus, insulari continentalique regione, consistit. Insularis regio ex insulis Bioko, apud alios "Ferdinandi Pai"[4] seu "de Fernando Poo"[5] in Sinu Guineensi, et Annobona, parvá vulcanicá insulá meridie Lineae Aequinoctialis, consistit. Insula Bioko est septentrionalissima Guineae Aequinoctialis pars et urbis capitalis Malabo[6] locus. Insularis natio Sancti Thomae et Principis inter Bioko et Annobonam sita est. Continentalis regio, Rivus Muniensis[7] (Hispanice Río Muni), finitima est Cammaruniae septentrione et Gaboni meridie orientique. Quae est situs urbium Bata,[8] maximae in hac civitate, et Oyala, urbis capitalis futurae. Rivus Muniensis aliquot parvas litorales insulas etiam includit, sicuti Corisco[9], Elobey magnum[10] (Hispanice Elobey Grande) et parvum (Hispanice Elobey Chico). Natio sodalis est Unionis Africanae, Francophoniae et Communitatis Nationum Linguae Lusitanae(pt).
Mediis ex annis 1990, Guinea Aequinoctialis una apud eas Subsaharianas nationes quae maiorem petrolei quantitatem proferunt facta est. Opulentissima natio per capita est in Africa,[11] et eius proventus domesticus grossus (PDG) adaptus pari pecuniae vi (PPP) per capite ordine 43 in mundo collocatur;[12] Nihilominus, divitiae imparissime distribuuntur et pauci homines e petrolei abundantiā profecere. Natio ordine 144 secundum indicem progressūs humani a Nationibus Unitis anno 2014 collocatur. Nationes Unitae minus quam populositatis dimidium accessum ad aquam bibilem habere et 20% pueorum antequam quinque annos sint mori aiunt.
Auctoritaria nationis gubernatio aliquae apud peiora acta de iuribus humanis in toto orbe terrarum habet, quod consistenter eam collocat apud peiora mundi secundum annuam recensionem politicis civilibusque de iuribus effectam a Freedom House, organizatione re publicā vacante.[13]Relatores sine Finibus organizatio Praesidem Theodorum Obiang Nguema Mbasogo apud libertatis imprimendi "praedatores" collocat.[14]Mercatus hominum significativum problema est, Statunitensi Relatione de Mercatū Hominum anni 2012 affirmante Guineam Aequinoctialem fontem deestinationemque feminarum puerorumque subiectorum labori coacticio et commercio sexuali esse. Haec relatio Guineam Aequinoctialem "Tertii Gradūs" nationem, infimum (pessimum) locum, classificat: "Nationes quarum gubernationes haud omnino minimis normis obsequuntur neque operam dant ut ita faciant".[15]
Insula Bioko semper conexa continenti erat usque ad fere 8000 a.C.n. per pontem terrestrem qui ex illo tempore lente submergeretur consequenti augmento aquarum Atlanticarum. Hoc aequoris maritimi incrementum circa 11000 a.C.n. coeperat propter climaticam exeuntis ultimae Aetatis Glacialis calefactionem. Quamobrem, certum est ut hoc territorium a nomadibusvenatoribus collectoribusque hominibus habitatum esse deberet, sicuti quod cognitum est praesenti de continente.
Humanae praesentiae vestigia in excavatione in situ Mossumu (in provincia Litore) inventa et anno 30000 a.C.n. adscripta sunt. Agitur de industria nuncupata "Sangoensi", cognitissimá in illo tempore per Africam Mediam. Aliqui alii sitús, superficiales aut stratographico in ortu, Medium Aevum Petrae in hac nationis parte bene repraesentari indicant. Exinde, alia vestigia, adhuc male adscripta, circum Bata et Rivum Muniensem praesentiam hominis nomadis, petras caelantis et venatoris collectorisque usque ad fere 3000 a.C.n. permansisse illustrant.
Super insula Bioko, aliá de lectione agitur: quae certissime mutabitur sequentibus annis, inauguratis archaeologicae investigationis inceptis. Tres "praeneolithici" congestús recensi sunt. Solum seminarii Banapae is, Malabonis meridie, annis 1960 ab Hispanico anthropologo exploratus est. Omnia quae dici possunt eum ante Biokoënsem "traditionem Timbabicam", e 2000 a.C.n adscriptam, esse est. Super insula Elobeyensi Magna petras ad instar aevi Neolithici caelatas in superficiē inventas esse in promptū ponere oportet. Haec inventiones humanae praesentiae antiquitatem in omnibus huius civitatis insulis antequam haec definitive a continenti disiungerentur ostendunt.
Denique, expansio modi vivendi opidulani in Africa Media, in sua accommodatione et appropinquatione datorum linguisticorum, in insula Bioko oppidula e fere 3500 a.C.n. inaugurare implicat. In praesens, nihil inventum est quod hanc hypothesin probet. Archaeologica insulae series, exceptá praeneolithicá iam allatá, cum "traditione Timbabica", cognita in tredecim litoris locis, forsitan e 2000 a.C.n. coepit. Occupationis continuitas hac in insulā dehinc bene recognita est usque ad historicam epocham. Post "Timbabicam" cognoscuntur Traditiones "Carbonerensis", "Bolaopiensis", "Buelaica" et denique "Balombica". Quae ultima historica est.
In continenti, inter Cammaruniam et Gabonem, investigationis data sine explicatione manent sed sunt satis ut firmetur completam seriem inveniendam intra magnas lineas fore ad instar eorum quae cognoscuntur Cammaruniae meridiē et in Liberopolitanā regione in Gabone.
Primus conatus colonizandarum desertarum Sinūs insularum factus est in insulā Sancto Thomā anno 1485, sed defecit. Non fuit usque ad 1493 cum conatūs a Lusitanis effecti suos fructūs hac in insulā protulere. Insula Princeps non colonizabitur usque ad ineuns saeculum XV et Annobona medio eodem saeculo. Quod ad Ferdinandum Poo insulam, iam colonizata erat a Bubis et Lusitani, constructā fortalitiā, discedere coacti sunt. Haec duae insulae diu fuere in usū sicuti statio reparandarum navium.[16] Totum per saeculum XVII, haec territoria iterata impetūs Francicorum, sed imprimis Batavorum, passa sunt. Qui non solum huius sinūs insulas dissimilibus periodis occupavere: Sanctum Thomam anno 1641, Annobonam anno 1661, Insulam Coriscensem, etc...,[17] sed etiam incursiones praedationesque in continentale Rivi Muniensis litus perduxere. Numerosarum nationum naves quae emporia inaugurare conabantur captae et deletae sunt. Mirificum facinus Ioannis Dansaint, Francogallici nigritarum venditoris regi Lusitano primo saeculi XVIII dimidio laborantis, huius exemplum est.[18]
Primus colonizationis Hispanicae conatus
Cum Foedere Sancti Ildefonsi anno 1777 et Foedere Pardensi anno 1778, LusitaniaHispaniae insulas Ferdinandum Poo, Annobonam et Coriscensem cessit vice coloniae Sacramenti, in Americā Meridionali, et aliorum territoriorum limites Brasiliae corroborare permittentium.[19] Eodem tempore, Hispania se libera mercandi Guineensia apud litora e Delta Nigri usque ad Caput Lupi Gundisalvi[20] (Francice Cap Lopez), praesenti in Gabone situm, videbat. Hoc anno 1778, expeditio a comite Argeleiensi (Hispanice conde de Argelejos) ducta Urbe Montis Videi discessit ad veniendum in horum territoriorum possessionem. Sed insulae Annobonae homines rebellavere nec Lusitanicam nec Hispanicam dominationem agnoscentes;[21] itaque, Hispanis de navibus expositis, expeditionis sodales graves morbos passi sunt et impugnati sunt a Bubis, insulanis huius insulae, nec eos nec ullam peregrinam dominationem agnoscentibus. Hi ultimi eventūs seditionem et huius expeditionis calamitatem incitavere.[22] Numerosos per annos, Hispanica colonizatio effectiva non erit. Haec territoria solum stationes reparandarum navium esse perrexere. Et quamquam aliquae naves Bono Aëre aut Urbe Montis Videi illic consistebant, praesertim fuerunt Anglicae, Lusitanicae, Batavicae et Francicae naves eae quae illic frequentabant.
Clima morbique numerosos Hispanos, sodales successivarum expeditionum illic e 1830 missarum, decimavere.
E 1832 complures Hispani, viatores, scientifici aut officiales hanc insulam visitant, quae denique sibi denuo ab Hispaniā anno 1845 vindicata est, cum Nicolaus de Manterola de navi illic primum missionarium exposuit.
Reditus ad Hispaniam
Anno 1856, HispaniaGuineam Hispanicam officialiter condidit, initio reductam ad Guineensium litorum et praeciouae insulae dominium. Anno 1858 missus est primus gubernator generalis insulae, quae annum postea statuto Hispanicae coloniae frueretur.
Nihilominus, dominium amplius 800 000 chiliometrorum quadratorum cessum in Guineā a Lusitaniā Hispaniae per foedera Sancti Ildefonsi anno 1777 et Pardense anno 1778 plus minusve relictum est et Hispania magnas difficultates oppetivit ut admitterentur eius iura proprietatis ab aliis Europaeis potentiis quae veniebant statutum se illic: Francia in Gabonem, Germania in Cammaruniam et Britanniarum Regnum in Nigeriam. Hispania geographum Manuelem Iradier y Bulfy misit, qui e 1884 ad annectenda rursus Rivi Muniensis territoria se dedidit, foederibus pangendis cum localibus ducibus. Conferentia Berolinensis annorum 1884 et 1885 de distributione Africae Hispaniae incommodum fuit, cui solum concessa sunt 180 000 chiliometra quadrata, sine computandis possessionibus privatis quae tulit vice Franciae. De quibus Hispaniā questā, Franco-Hispanica commissio creata est, quae bene successit in Foedere Lutetiae diē 27 Iunii anni 1900 tribuente Hispaniae territorium 26 000 chiliometra quadrata latum correspondens ad Rivum Muniensem, continentalem praesentis Reipublicae Guineae Aequinoctialis partem.
Per Bellum Hispano-Americanum anni 1898, Statunitensis militaris occupatio coloniae Hispanicae relativa est, quia Statunitenses curam habebant de coloniis Hispaniae, victae, extra Africam: Philippinis, Guamā, Cubā, Portorico. Anno 1899, Statunitenses definitive Hispanicam Sinūs Guineensis coloniam renuntiavere, quoniam coloniae erant malae infrastructurae, viae callium similes, endemici tropici morbi, etc.
Inter annos 1926 et 1959, colonia nomine Guineae Hispanicae unificatur. Per Franquisticam periodum, e 1936 ad 1968, colonia Hispanica insulata fuit, Francicis coloniis circumdata. Commutationes cum Francicis rara fuit, et Francici milites, e quibus nonnulli ut Germania NazisticaFranciam inter 1940 et 1944 occuparet cognoscebant, Hispanicos milites perperam intellexere. Inter 1939 1944, duabus resumptionibus, colonia Hispanica fere capta est ab viribus Franciae Liberae, sed, quia Hispania neutra manebat, occupatio non fuit. Ceterum, portus Sanctae Isabellae (Malabonis) portui commutationis seu quietis prodesse perrexit Britannicis navibus quae ex Africā Australi aut Asiā discebant, adhuc post 1944. Anno 1958 creata est illic gubernatio autonoma.
Iulio anni 1970, Franciscus Macías Nguema unius factionis civitatem creavit et se praeses perpetuus anno 1972 fecit. Ab Hispaniā et Occidente se abalienavit. Cum Marxismum condemnavisset, quem recte "neocolonialisticum" putavit, tamen Guinea Aequinoctialis multo speciales rationes mansit socialisticis cum nationibus, praesertim Sinis, Cubā et Unione Sovieticā. Praeferentiale commerciale foedus et navalis missionis foedus cum Unione Sovieticā obsignavit. Sovietici etiam pecuniam mutuam Guineae Aequinoctiali concessere.[25]
Navalis missionis foedus Sovieticis permissionem concessit ut statuerent inceptum probatorium elaborandae rei piscatoriae et etiam stationem navalem Lubae. Vice, Unio Sovietica pscibus Guineae Aequinoctiali suppeditanda erat. Sinae et Cuba etiam dissimiles formas pecuniarii, militaris technicique auxilii Guineae Aequinoctiali dedit, quae dedit his nationibus mensuras influxūs illic. Unioni Sovieticae, contemptis ingratis Francisci Macías Nguema circumstantiis, fuit commoditas acquisita in Bello Civili Angoliano ut accessum ad Lubae stationem et postea ad Aëroportum Internationalem Malaboënsem haberet.[26]
Circa medios annos 1970, Francisci Macías Nguema regimen accusationes stragis vidit. Anno 1974Consilium Oecumenicum Ecclesiarum magnos hominum numeros e 1968 in "terroris regno" pergente occisos esse firmavit. Idem consilium quartam omnium incolarum partem peregre effugisse, dum carceres excedebant et omnibus propositis scopisque immensum campum concentrationis formabant asseruit. Die Christi Natalis anni 1975, Franciscus Macías Nguema 150 coniuratiores subitaneae conversionis supplicio affecisse allegavit.[27] E 300 000 incolarum, aestimati 80 000 interfecti sunt.[28][29] Praeter allegate commissum genocidium contra ethnicum allophylumBubicam gentem, is milia suspectorum adversariorum necari iussit, ecclesias clausit et praefuit per oeconomicam collapsionem dum docti cives et advenae e natione fugiebant.[30]
Anno 1995, Statunitensis societas petrolearia Mobile petroleum in Guineā Aequinoctiali invenit et natio subsequenter citum oeconomcum incrementum experta est. Verumtamen, quaestūs ex nationali petroleariā opulentiā incolas non attigerunt et natio demissa in Nationum Unitarum indice progressūs humani collocatur; 20% puerorum ante aetatem quinque annorum et amplius 50% incolarum accessū ad puram bibilem aquam carent.[32]Praeses Theodorus Obiang late suspectus est utendi nationali petroleariā opulentiā ut se et suos socios locupletet.[33] Commentarii Forbes personales eus divitias 600 millionum dollariorum Statunitensium esse aestimant.[34]
E Februario anni 2016, Theodorus Obiang diuturnissimus dictator in munere in Africā est.[38]
Geographia
Guinea Aequinoctialis in Africā Mediā occidentali est. Natio consistit e continentali territorio Rivo Muniensi, quod cum Cammaruniā ad borealem partem et Gabone ad orientalem meridianamque confinitur; et parvis insulis quinque, Bioko[39], Corisco, Annobona, Elobey parvum et magnum. Bioko, situs capitis Malabo, circa 40 chiliometra seu 25 milia passuum a Cammaruniae litoribus iacet. Insula Annobona circa 350 chiliometra seu 220 milia passuum ad occidentem et austroccidentem a Capite Lupi Gundisalvi[40] (Francice Cap Lopez) in Gabone est. Insula Coriscensis et duae Elobeyenses insulae in Sinū Coriscensi, in confinio inter Rivum Muniensem et Gabonem, sunt.
Guinea Aequinoctialis inter latitudines 4º Septentrionales et 2º Meridionales et longitudines 5º et 12º Orientales iacet. Quamquam nuncupatur Aequinoctialis, nulla nationalis territorii pars in lineā aequinoctiali iacet, quia est in hemisphaerio boreali, exceptā Provinciā Annobonā, quae circa 155 chiliometra seu 96 milia passuum ad lineae aequioctialis meridiem est.
Clima
Guinea Aequinoctialis clima tropicum cum distinctis temporibus umido et sicco habet. Ex Iunio ad Augustum, Rivus Muniensis siccus et Bioko umida est; a Decembri ad Februarium, contrarium accidit. Interim gradualis transitio est. Pluvia et caligo quotidie accidit in Annobonā, ubi dies sine nubibus nunquam adscriptus est. Temperatura Malabone, in Biokone, e 16 ºC seu 61 ºF ad 33 ºC seu 91 ºF variant, quamquam in meridionali Oropedio Mocae (Hispanice Moca) normales altae temperaturae solum 21 ºC seu 70 ºF sunt. In Rivo Muniensi, temperatura media circa 27 ºC seu 81 ºF est. Annua praecipitatio e 1 930 mm seu 76 unciis Malabone ad 10 920 mm seu 430 uncias Sancti Antonii de Ureca (Hispanice San Antonio de Ureca), in Bioko, variat, sed Rivus Muniensis aliquanto siccior est.[41]
Nominaliter, Guinea Aequinoctialis constitutionalis democratia, generis praesidialis, est ab anno 1991; tamen, res politica civitatis est dictatura unius factionis et hominis nomine Theodori Obiang Nguema, cum imperio a die 3 Augusti1979, cum motum popularem contra avunculum Franciscum Macías Nguema direxit, et gubernationem continuat per adulterina suffragia. Hic praesens praeses sobrinus antecessoris Francisci Macías Nguema est. Potestas legifera a parlamento bicamerali (Camerā Repraesentantium Popularium et Senatū) exercitatur, sed revera vix potens. Camera Repraesentantium Popularium centum sedibus suffragio populari directo electis componitur per quinque annos.
Institutionum usus familiarrimus est, quia omnia responsalitatis munera a praesidialis familiae membris habentur, ortis ex Urbe Mongomensi[44] (Hispanice, Francice et Lusice Mongomo), ethnūsFangici. Haec natio crebro "democratura" (scilicet dictatura democratiae habitū) qualificatur, quoniam est "oppositio legalis" a praesidatū directa, dum oppositio vera se in Hispaniā recipiunt. Cuius dux, Severinus Moto Nsa, iam condemnatus est ad 100 annos carceris de contumaciā, a praeside accusatus participandi conatūs subitaneae rerum conversionis immisi anno 1997 contra eum.
Perventus ad potestatem die 3 Augusti anni 1979 post subitaneam rerum conversionem, Theodorus Obiang Nguema assidue denuo se ducit ad summam potestatem: anno 1982, dux Civitatis per annos septem nominatus est militari a consilio; anno 1989, gratiā 99,99% suffragiorum candidatus unicus electus est; anno 1996, gratiā 97% suffragiorum candidatus unicus denuo electus est in computatione officialiter plurifactionali; praesidii suffragia octavo quoque anno feruntur (ultima lata die 15 Decembris2002 et mense Novembri 2009) et maiores quam duodeviginti annos nati suffragium ineunt. Praeses, deinde, primum ministrum (hodie, Michaelem Abia Biteo Boricó) convocat. De 100 sedibus in parlamento, 98 ad factionem unam dictaturae, Factionem Democraticam Guineae Aequinoctialis (Hispanice Partido Democrático de Guinea Ecuatorial; Francice Parti démocratique de Guinée équatoriale; et Lusice Partido Democrático da Guiné Equatorial; acronymo tribus his linguis PDGE) in hodiernā legislaturā pertinent.
Manuel Ruben N'dongo, Aequinoctialoguineensis oppositor exsul Lutetiae qui democraticarum oppositionis factionum communitatem dirigit, exercitium potestatis sic summatim describit: "Potestas hodie inter manūs decuriae hominum est, omnes prope praesidis familiam. Habetis, ex unā parte, praesidem Theodorus Obiang, adductum ab eius uxore, cuius voluntas manifesta est impellere quolibet pretio amborum filium Teodorín Obiang ad Civitatis culmen. Ex alterā parte, Armengol et generalem Mba Nguema, praesidis fratres, qui Teodorín incapacem, scilicet periculosum, considerant".
Theodori Obiang patrem filiumque in praesenti prosequitur cognitionis iudex, secundum arbitrium Tribunalis Cassationis Parisii propter numerosa facinora corruptionis, furtivarum rerum recipiendarum, pecuniae malae partae collocandae...orta e pecuniā peculandā per licentias apparationis silvestris et praesertim petroleariae.[45][46] Filius Teodorín ad Tribunal Correctionale Parisium ab iudicibus Le Loire et Bilger denique denuo missus est.[47] Rerum narcoticarum mercatura etiam praecipuam pecuniae quantitatem praestat.
Vires armatae
Officialiter Vires Armatae Guineae Aequinoctialis summatim 2400 salariariorum activorum comprehendunt et proventūs nationalis grossi pars defensioni anno 2006 concessa 0,1% fuit.
Notandum est septem e novem praefectis militiae cognati Theodori Obiang esse et duos reliquos Theodori Obiang tribūs esse. Nihilominus, etiam ita, Theodorus Obiang paulum suo exercitū suae personali protectioni confidit; ideo, custodia praesidialis a plurimis centenis militum Marochiensium componitur.
Plerique Guineae Aequnoctialis homines Bantuensis originis sunt[57]. Maximum ethnos, Fangi (Hispanice, Lusice et Francice Fangs), continentis autochthones sunt, sed substantialis migratio in Biokonem e saeculo XX Fangorum numerum primorum incolarum eum Buborum excedere significat. Fangi 80% incolarum constituunt[58] et circiter gentes 67 comprehendunt. Qui de boreali Rivi Muniensis[59] (Hispanice Río Muni, Francice Río Muni seu Mbini, Lusice Rio Muni, FangiceMbini et CombiceRio Muné) parte Fangice Ntumuvice; qui autem meridiē Fangice Okahice loquuntur; ambae dialecti, Ntumuvica et Okahica, differunt sed mutue intelligibiles sunt. Linguae Fangicae dialecti etiam in usū sunt in partibus vicinarum Cammaruniae (dialectus Buluvica) et Gabonis. Hae dialecti, quamquam adhuc intelligibiles, distinctiores sunt. Bubi (Hispanice Bubis; Lusice Bubi seu Bube; et Francice Bubi), 15% incolarum constituentes, insulae Biokonis autochthones sunt. Traditionalis limes inter Fangos et "Orae" (intestina) ethnē erat villagiumNiefangense (Hispanice, Lusice et Francice Niefang), Fangorum fines, oriente Batae (Hispanice, Lusice et Francice Bata).
Praeterea, sunt litoralia ethnē, aliquando nuncupata Plagiarii (Hispanice Playeros): Combes seu Ndowes (Hispanice Ndowés; Lusice et Francice Ndowe seu Combe); Buiebae seu Quasiones (Hispanice, Lusice et Francice Bujebas); Balengues (Hispanice, Lusice et Francice Balengues); et Bengae (Hispanice et Lusice; Bengas et Francice Benga) in continenti et parvis insulis; et Fernandini (Hispanice, Lusice et Francice Fernandinos), Creoli Sierraleonenses in insulā Biokone. Coniuncti, hi circuli 5% incolarum componunt. Aliqui Europaei (praecipue posteri ex Hispanis aut Lusis, aliqui cum partiali Africā origine) etiam nationem incolunt. Plerique ethnice Hispani post independentiam discesserunt.
Crescens advenarum numerus ex vicinis Cammaruniā, Nigeriā et Gabone in nationem immigraverunt. Secundum Encyclopedia of the Stateless Nations (2002) 7% Bioköensium insulanorum Igbones (lingua IgboṆ́dị́ Ìgbò), ethnos ex austrorientali Nigeriā, erant.[60] Guinea Aequinoctialis Asianos et Nigricolores Afros aliis e nationibus sicuti opifices in cacaonis et coffeae plantationibus accepit. Alii Nigricolores Afri e Liberiā, Angoliā et Mozambico veniunt. Plerique Asiani Seres sunt, cum parvo Indorum numero.
Per annos, linguae officiales Hispanica (localis variatio Hispanica Aequatoguineensis est) et Francica erant.[56]Lusitanica etiam adoptata est sicuti lingua officialis postea anno 2010.[62][63] Hispanica lingua officialis ex anno 1844 fuit. Adhuc est lingua educationis administrationisque. 67,6% Aequatoguineensium[64] Hispanice loqui possunt, praesertim incolentes caput, Malabonem.[65]
Propter historica culturaliaque vincula, anno 2010 legislatio articulum quartum Constitutionis Aequatoguineensis mutavit ut lingua Lusitana statueretur sicuti lingua officialis Reipublicae. Quod conatus gubernationis fuit ut meliorarentur communicationes, commercium et bilaterales rationes cum Lusophonis nationibus.[69][70][71] Etiam agnoscuntur longinqua historica vincula cum Portugalliā et cum Lusophonis populis Brasiliae, Sancti Thomae et Principis et Capitis Viridis.
Si accipiatur in Communitate Nationum Linguae Lusitanae (LusiceComunidade dos Países de Língua Portuguesa; Lusico acronymo CPLP), Guinea Aequinoctialis aliquot professionalium academicarumque commutationum programmatibus accedere et translimitaneam civium commeationem praebere possit.[72] Linguae Lusitanae adoptio unum e requisitis applicandis erat ut Communitas Nationum Linguae Lusitanae acciperet. Praeterea, natio politicas reformationes democratiae et iurum humanorum respectui indulgentes adoptatura esse dicta est.[73] Parlamentum nationale hac de lege Octobri mense anno 2011 disceptavit.[74]
Sed Iulio anni 2012 Communitas Nationum Linguae Lusitanae rursus Guineam Aequinoctialem sicuti plenam sociam recusavit, praesertim propter continuas graves iurum humanorum violationes. Gubernatio respondit e lege confirmandis factionibus politicis, declarandā moratoriā de poenā mortis et incipiendo colloquio cum omnibus politicis viribus.[77][78] Institutum Internationale Linguae Lusitanae terram e gubernatione ad aedificandas sedes culturales Batae et Malabone consecutum est.[79] Decimo conventū urbi Dili Iulii anni 2014, Guinea Aequinoctialis sicut Communitatis Nationum Linguae Lusitanae socia admissa est. Poenae capitalis abolitio et promotio linguae Lusitanae velut lingua officialis aliquae huius probationis monitiones fuerunt.[80]
Ante ;obertatem exceptam, Guinea Aequinoctialis cacaonem, coffeum et ligna, praesertim suo coloniali gubernatori, Hispaniae, sed etiam Germaniae et Britanniarum Regno, exportabat. Magnorum camporum petroleiferorum inventio anno 1996 et posterior eius apparatio multo magno incremento in gubernationis reditibus contribuerunt. Anno 2004, Guinea Aequinoctialis tertia maxima natio petrolei productoria in Africā Subsaharianā facta est. Cuius petrolei productio ad 360 milia barilium pro diē auxit, quamquam, duo annos antea, solum 220 milia producebantur. Silvicultura, agricultura et piscatus etiam praecipua elementa proventūs domestici grossi sunt.
Anno 2003, electricitatis generandi capacitas in 15,4 MW stabat, e quibus 20% hydroelectricitas et 80% energia conventionalis thermica erat. Productio anno 2002 in 30 GW aestimata est, consumptio autem in 25 GWh posita est. Nihilominus, deficiens conservatio et vetulus apparatus prolongatos defectūs electricos intulerunt. Sicut resultatio, parva benzini aut Diseliana generatoria electrica sunt in usū velut contingentiae fontes energiae. Electricitas a nationali societate electricā Segesa praebetur.
Ex anno 1995, cum significativae pelagici petrolei inventiones in Sinū Guineensi facta sunt, petroleum praecipuissima Aequatoguineensis exportatio factum est. Anno 2005, secundum catalogum nationum per petrolei productionem, confirmatae petrolei reservationes in 1,28 billionibus barilium (204×106 m3) ponebantur. Anno 2005, petrolei productio in 420 000 barilium pro die (67 000 m3/d) aestimata est, e quibus petroleum rude circa 90% constituebat. Nationale petrolei quaesitum et certae petrolei exportationes anni 2004 in 2 000 barilium pro die (320 m3/d) et 369 700 barilium pro die (58 780 m3/d) respective aestimata sunt. Nationalis societas petrolearia GEPetrol est.
Anno 2005, Guinea Aequinoctialis confirmatas gasii naturalis reservationes in 1,3 trillionibus pedum cubicorum (37×109 m3), secundum ephemeridem Oil & Gas Journal, aestimaverat. Nationales gasii naturalis reservationes de insulā Biokone comperiuntur, quae est locus nationalis capitis, Malabonis, et praesertim in campis gasii Zafiro et Alba. Domestica gasii naturalis consumptio anno 2002 in 45 billionibus pedum cubicorum (1,3×109 m3) aestimata est. Gasium naturale sicuti gasium naturale liquatum a societate EG LNG productum exportatur. Nationalis societas gasii naturalis Sonagas est.
Instrumenta divulgationis
Instrumenta divulgationis in Guineā Aequinoctiali praesertim a civitate geruntur. Statio Radiophonica et Televisifica Asonga haud officialiter a civitate sed ab hominis propinquis administrationi.
Anno 2003, erant solum circa 9 600 praecipuorum telephonorum in usū totam per nationem. Eodem anno, erant circa 41 500 telephonorum gestabilium in usū totam per nationem.
Quamquam constitutio Guineae Aequinoctialis libertatem loquendi et liberas ephemerides praebet, gubernatio has libertates in actione severe restringere dicitur, reprehendendis omnibus criticis de praeside et viribus salutis. Introitus ad adventicias editiones limitatus est.
Vectura
(Hispanice Aeropuerto de Malabo-Santa Isabel; Francice Aéroport de Malabo; Lusice Aeroporto Internacional de Malabo), in Promunturio Europa (Hispanice et Lusice Punta Europa; Francice Pointe Europa), in insulā Biokone.]]
Optimus vehendi modus via est, paene sunt ferriviae in Guineā Aequinoctinoctiali. Sunt 2 880 chiliometrorum (seu 1 790 milium passuum) viarum, quarum pleraeque anno 2002 haud communitae erant. Guineae Aequinoctialis viae et autoviae paulum evolutae sunt sed meliorantur. Umidum per tempus, viae crebro inviae sunt sine vehiculis cum rotis motoriis quattuor. Praecipui portūs Bataënsis[90] ac Benedictopolitanus[91] in Rivo Muniensi[92] et Malaboënsis[93] ac Lubaënsis in Biokone sunt. Sunt aëroportūs sex in Guineā Aequinoctinoctiali. Quorum praecipuus est Aëroportus Malaboënsis-Sanctae Isabellae (Hispanice Aeropuerto de Malabo-Santa Isabel; Francice Aéroport de Malabo; LusiceAeroporto Internacional de Malabo), in Promunturio Europa (Hispanice et Lusice Punta Europa; Francice Pointe Europa), in insulā Biokone. CEIBA Intercontinental est praetoria societas aëronautica hac in natione, quae hebdomadales volatūs duos inter Malabonem et Matritum efficit.
Educatio
Dictatore Francisco Macías Nguema, educatio significative neglecta erat, paucis pueris quemvis educationis modum accipientibus. Praeside Theodoro Obiang, index analphabetismi e 73% ad 13% deminuit[94] et alumnorum numerus in ludo litterario e 65 000 anno 1986 ad amplius 100 000 anno 1994 crevit. Educatio gratuita obligatoriaque pueris inter aetates 6 et 14 annorum.[95]
Gubernium Guineae Aequinoctialis cum Hess Corporation et AED se consociavit ut constitueretur 20 millionumdollariorum programma educativum per quod ludorum litterariorum magistri programma exercitationis participant quod moderna infantilis evolutionis artificia doceat.[96] Sunt nunc Scholae Exemplares 51. Activa paedagogia in Scholis Exemplaribus nationalis reformatio erit.
Recentibus annis, mutatis oeconomico politicoque climate et socialibus gubernii agendis, aliquot culturalis divulugationis et alphabetizationis organizationes in natione conditae sunt, praecipue adiuvante Hispanico gubernio. Nationi est una universitas, Universitas Nationalis Guineae Aequinoctialis (Hispanice Universidad Nacional de Guinea Ecuatorial; Francice Université nationale de Guinée équatoriale; et Lusice Universidade Nacional da Guiné Equatorial; acronymo UNGE), cum campo Malabone et Facultate Medicinae Batae in continenti sitā. Anno 2009, universitas primos 110 nationales doctores produxit.[97] Schola Medica Bataënsis principaliter a Cubae gubernio adiuvatur et huic contubernium suppeditant medici educatores et medici. Guinea Aequinoctialis se satis nationalium medicorum in natione proximos intra annos quinque habituram esse vaticinatur.[98]
Valetudo
Nationale systema valetudinarium in Guineā Aequinoctiali in ordinibus quattuor consistit qui sunt: valetudinaria ambulatoria omnibus villagiis 600 incolarum, diribitoria in sedibus medicis cum aegrotum ministris intermedio in ordine, districtūs ordine valetudinaria et duo respectūs valetudinaria centralizatissimo in ordine. Anno 2004, medici 25, aegrotum ministri 40, dentista unus, pharmacopola unus per 100 000 hominum fuisse aestimantur.
Morbi SCDI et viri VIDH praevalentia 3,4 per centum adultos anno 2003 erat. Anno 2004, fuerunt propemodum 5 900 hominum morbo SCDI laborantium in natione. 370 mortes propter SCDI anno 2003 fuisse aestimantur.
Iunio anni 1984, Primus Congressus Culturalis Hispano-Africus convocatus est ut exploraretur culturalis Guineae Aequinoctialis identitas. Congressus inter Hispanicam et Africam culturas integrationis matrimoniique centrum constituit.[100]
Patrimonium totius mundi
Guinea Aequinoctialis in praesenti nullum patrimonium mundanum ab UNESCO declaratum apud Catalogum Patrimonii Mundani habet.[101] Natio etiam nullum documentatum patrimonium enumeratum in Programmate Memoriā Mundi ab UNESCO et nullum intangibile patrimonium culturale in catalogo Patrimonii Culturalis Intangibilis ab UNESCO enumeratum habet.[102][103]
Litterae
Litterariatraditio in Guineā Aequinoctiali oralis potius quam scripta est. Est ampla mythorum et legendarum varietas quae alterā ex aetate alteram in aetatem traditur et cuius aliqui tribuum historiam conservare, alii naturalia phaenomena explicare volunt. Venefici et veneficae crebro valde repraesentantur.[104]
Sicuti autem antiqua Hispanica colonia (e 1778 usque ad 1968), Guinea Aequinoctialis litteras Hispanice evoluta est quae servantur usque ad hodiernum tempus, aliquod rarum Africas apud nationes.
Dispar Africas litteras Anglice, Francice et Lusice, Aequatoguineenses[105] litterae Hispanice relative oblivioni fuit. Aliquot praecipua opera Africis de litteris Europaeis linguis aliquod litterarum Hispanice vix memorant.
Traditionalia munera sexuum adhuc afficiunt; rarum mulieres extra domum typice virilibus muneribus addictas videre est. Feminae de domesticis muneribus et curatione puerorum responsales sunt, quamquam ruricolae feminae etiam in agriculturā laborant. Feminarum absentia professionalibus in laboribus inaequalitatibus educativis perpetuatur: media mulier solum quintam partem velut maximum scholae accipit cuius medius vir accipit.
Quamquam legaliter conceduntur eadem iura, mulieres multis modis secundi ordinis cives putantur. Quarum status paulum melior quam puerorum est, et feminae viros plerumque et suos maritos imprimis vereri exspectatur. Violentia in mulieres communis est, praesertim abusus coniungalis. Feminae bonorum emendorum et vendendorum ius habent, sed in praesens feminae paucas proprietates tenent.
Polygynia communis est apud Fangos. Traditionaliter, per matrimonium maritus dotem sponsae familiae dat. Viri crebro suas uxores pulsant et, etsi publica pulsatio illegalis est, abusus domi non et non modus est prosequendae violentiae domesticae. Secundum plerarumque tribuum morem, si matrimonium scinditur, uxor dotem redire cogitur. Praeterea, maritus omnium puerorum per connubium natorum custodiam accipit, feminae autem omnes pueros ante matrimonium natos servant.
Familia indivisa crebro coniuncta vivit. Cum sponsi nubunt, traditionale eis in mariti familiam migrare est.
Tribūs primogeniturae morem sequuntur, cedendā hereditate seniori masculo puero. Quamquam legale est mulieres proprietates capere, reverā hoc rare accidit.
Fangi exogami sunt (nubunt extra gentem), Bubi autem endogami sunt (nubunt intra gentem). Olim, acceptabantur frater et soror nubere, dummodo communiter eandem matrem haberent.[106]
Artes visuales
Guinea Aequinoctialis sculpturae et personarum efficiendarum traditionem habet. Quarum multae crocodilia, lacertilia et alia animalia depingunt. Fangica ars nota sunt propter abstractas, conceptuales eius qualitates.
Prima insulae de Fernando Poo pittacia anno 1868 ab Hispanicis colonialibus auctoritatibus capite Sanctae Isabellae edita sunt. Editiones per saeculum unum usque ad 1968 perrexerunt cum colonia in Guineam Hispanicam incorporata est. Insula de Fernando Poo (ex illo tempore Bioko nuncupata) nunc est pars Guineae Aequinoctialis.
E 30 Iulii anni 1959 ad 11 Octobris Rivus Muniensis[108] sicuti separata transmarina Hispaniae provincia tractabatur donec insulae de Fernando Poo coniuncta est ut formaretur Guinea Aequinoctialis diē 12 Octobris anni 1968. Prima pittacia edita sunt diē 27 Aprilis anni 1960.[107]
Rivi Muniensis residentes initio Guineae Hispanicae pittaciis cursualibus utebantur usque ad 1960 cum Hispanicum gubernium dissimilium pittaciorum Rivo Muniensi et insulae de Fernando Poo (seu Biokoni) usum decrevit. Prima series definitiva seu vulgata eodem anno apparuit, consistens e novem valoribus, e 25 centimis usque ad 10 pesetas, omnibus eādem cum diagraphā ostendente missionarium et autochthonem puerum legentes, et cum inscriptione "RIO MUNI".
Editiones e 1961 inscriptionem "ESPAÑA" addiderunt; typice duo e tribus editionibus per annum, consistentes e duobus, tribus aut quattuor pittaciis omnes et plerumque localia plantas animaliaque depingentes. Alia series definitiva anno 1964 apparuit, etiam cum valoribus novem.
Ultima Rivi Muniensis editio synthesis trium signorumZodiacalium emissa diē 25 Aprilis anni 1968 fuit.
Guinea Hispanica independens respublica anni 1968 facta est et eius prima pittacia emissae sunt eādem diē.[107]
Multa varia pittacia emissa sunt ex illo tempore, plerumque designata plus ad appellandos transmarinos pittaciorum collectores quam domestico usui.
Musica
Guineae Aequinoctialis cultura minus documentata quam plerarumque Africarum nationum est et commerciales impressiones rarae manent.
Fangi noti sunt propter muettum (Hispanice Lusiceque mvet et Francice mvett), mixtionem inter citharam et harpam. Muettum usque ad quindecim nervos habere potest. Hemisphaerica huius instrumenti pars e bambusā facta est et nervi centro per fibras affiguntur. Muetti musica formā notationis musicae scribitur quae ab societatis bebommuetticae (Hispanice bebom muet et Lusice bebom-muet) initiatis solum disci potest. Musica typice advocatio et responsio est, hypopsalmatibus et tympanis alternantibus. Musici sicuti Eyi Moan Ndong ad pervulganda laographica genera adiuvit.
Trium aut quattuor hominum orchestra consistens ex aliquibus dispositionibus mbirae, xylophoni, tympanorum, cithararum et harparum comitatur multas Guineae Aequinoctialis saltationes sicuti balӗle (Hispanice, Francice et Lusice balélé) et risqueibanga (Hispanice, Francice et Lusice risque ibanga).
Aliud populare instrumentum est tamtam, ligneum tympanum animalis corio tectum. Medio in quo claves e bambusā instruuntur cum completis gradibus musicis. Secundum tamtamicum genus duas dissimiles musicarum clavium ordines habet. Generatim, lignea instrumenta musica faunae imaginibus et geometricis picturis ornantur. Tympana aninalium coriis aut animalium picturis teguntur.[111]
Est paulum musicae popularis venientis extra Guineam Aequinoctialem. Panafrica genera sicuti sucus et macossa populares sunt, non minus quam reggae et nuta et volvere[112]. Citharae acusticae greges fundati Hispanicis in exemplis sunt notissima autochthonica tradition in natione, praecipue nationalis celebratus cantor Desmali aut Dambo de la Costa.[113]
Ineuntibus annis 2000, industria cinematographica adhuc paene inexsistens in Guineā Aequinoctiali erat.[115] Nihilominus, primae Aequatoguineenses breviores pelliculae et medianae pelliculae effici coeperunt, praesertim ab Ioannē Paulo Ebang Esono, cum breviore pelliculā No está desnuda, postea cum medianā pelliculā Teresa.
Coquina Aequatoguineensis[116] est mixtio inter autochthonum tribuum coquinas et eam Hispaniae (colonialis patriae) et eam civitatum islamicarum sicuti Maroci. Velut natio divitissima in occidente Africae, eius coquina varias carnes incorporat. Pisces et pullus communia fercula sunt. Quoque capsica et alia condimenta valde popularia sunt. Guinea Aequinoctialis natio specialiter potens nunquam fuit et eius coquina aliis a nationibus per saecula affecta est.
Guinea Aequinoctialis electa est ut hospitaret Poculum Africum Nationum anni 2012 iuxtā cum Gabone et eius editionem anno 2015 hospitavit. Natio quoque electa est ut hospitaret Poculum Femininum Panafricum Nationum anno 2008, quod vicit. Turma pedilusoria feminina nationalis locum idoneum Certamini Mundano Pedilusorio Feminino anni 2011 in Germaniā obtinuit.
Iunio anni 2016, Guinea Aequinoctialis electa est ut hospitet Ludos Panafricos anni 2019.
↑ Valeria (Valérie) de Wulf, Tomus 1 - Histoire de l’île d’Annobón (Guinée Équatoriale) et de ses habitants du XVe au XIXe siècle, Lutetia Parisiorum, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2013.
↑Gustavus (Gustau) Nerin, Corisco y el estuario del Muni (1470-1931) : del aislamiento a la globalización y de la marginalización, Lutetia, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2015.
↑Hyacinthus (Jacint) Creus Boixaderas, Ioannes Marcus (Jean-Marc) Lefebvre, Gustavus (Gustau) Nerin, Ernestus (Ernst) Pijning, Valeria (Valérie) de Wulf, La Guinée équatoriale aux Archives nationales (XVIIIe-début XXe siècles), Lutetia, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2015.
↑Archiva generalia Septimancae, Status 7411 bis, folio 6 (p.4): Tratado de Amistad, Garantia y Comercio... (24/03/1778).
↑(Archiva Classis Navalis, Matritum), MS 469, Iosephus (José) Varela y Ulloa, Relatio 12/03/1779.
↑Valeria (Valérie) de Wulf, L’acte de naissance de la Guinée espagnole : les Traités de San Ildefonso, du Pardo, l'expédition du comte d'Argelejos et ses conséquences (1777-1785), Sanctus Ludovicus (Senegalia), commentarium GERAHA, n°1, 2015.
↑Campos, Alicia (2003). The decolonization of Equatorial Guinea: the relevance of the international factor. Journal of African history. 44 (1): 95–116. doi:10.1017/s0021853702008319.
↑ Aworawo, David. "Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005" (PDF) (Anglice). Journal of International and Global Studies. 1 (2): 103.
↑Nations Encyclopedia (Anglice). Nations Encyclopedia (die 10 Aprilis anni 2011). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
↑Confer binomina "Leptocypris crossensis"; "Marcusenius sanagaensis" aut "Labeo sanagaensis"; et "Hemidactylus biokoensis" aut "Pseudoclanis biokoensis".
↑Confer binomina "Melaniella gracillima sanctithomensis", "Hemidactylus principensis" et "Afroablepharus annobonensis".
↑Proyecto de Ley Constitucional (Hispanice) (PDF). Gubernatio Reipublicae Guineae Aequinoctialis. Die 14 Octobris anni 2011. Recuperatum die 15 Novembris anni 2010.