"Et qui primi iucca vescebantur cruda, breui peribant. Cum esset eius gustus suauus, decreuerunt diuersis exeperiri modis pertinaciter eius Vsum. Assa elixáque minus nocebat. Deuenêre tandem tandem ad agnitionem veneni, succo letentis. & eò modò exiccata conditàque & deductá in cazabys panem præbet stomachis humanis triticeo saniorem, quod aptior sit digestioni." (3:9, p. 162)
"Duorum generum radices habent, quibus Aypi & Maniot nomina indidere: hæc inter tres quatuorve menses adeo crescunt, vt sint longitudine sesquipedales, femoris crassitudine. Erutas foeminae (neque enim isthaec occupantur viri) igne exsiccatas, Boucano nimirum impositas, nonnumquam etiam recentes acutis silicibus posti infixas atterunt, prout caseum & odoratas nuces corradere solemus, farinamque candidissimam ex ea conficiunt. Tum vero cruda illa farina, atque adeo succus albus, de quo mox, qui ab ea exprimitur recentis & liquidi amyli triticei, aqua diu madefacti, saporem prorsus refert." (Cap. 9, pp. 98-99)
"ARbores ijs in locis incidunt, quo plantationem suam instituere constituerunt, incisas relinquunt ad menses tres, doec exiccentur, hinc igne supposito eas comburunt, & plantant radices medio inter truncos spatio, quibus [?] nomine Mandiocæ vocantur, & nascuntur instar [?], singuli tres radices proferunt. Quando [?] fruticem, & radices decerpunt: caulis autem ramulos abrutos terrae detigunt, ij radices agunt; quæ semestri spatio suucrescentes, [vsuitu?] fas esse possunt Præparantur autem tribus potissimum modis. Primus est, vt super lapidem contritæ in minutissima frustula comminuuntur: & succus exprimatur, quod fit instrumento ex folijs ramorum palmæ parato, cui nomẽ est [Tippiti?]: express… siccantur, post per cribrum transmittuntur, ex farina autem illa liba pinsitant. Instrumẽntum illud in quo farinam torrent & pinsant, ex luto figulino confectum est, forma patine capacioris...." (cap. 40, p. 109)
1557 : Hans Staden, Warhaftige Historia und Beschreibung eyner Landtschafft der wilden, nacketen, grimmigen menschfresser Leuthen in der Newenwelt America gelegenlib. 2 cap. 11; p. 109 versionis Latinae