A parentibus "C. Octavius" nominatus est; cui nomini addere licet, secundum Suetonium, cognomen vel agnomen "Thurinus" e regione ubi parentes habitabant:
"Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim, nactus puerilem imagunculam eius aëream veterem, ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur. Sed et a M. Antonio in epistolis per contumeliam saepe Thurinus appellatur, et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit, pro obprobrio sibi prius nomen obici."[3]
A Gaio Iulio Caesare, matrisavunculo, per testamentum adoptatus, nomen "C. Iulius C. f. Caesar" a 44 (quo anno ille necatus est) gessit, sed a 42 "C. Iulius Divi f. Caesar" (C. Caesare iam inter deos recepto); ab anno fere 31 vel antea "Imperator Caesar Divi f.". His appellationibus a quibusdam additur "Octavianus", quo agnomine commemoratur gens eius originalis.[4] Die 16 Ianuarii27, Senatus agnomen honorificum Augustus ei concessit; abeo appellatus est "Imperator Caesar Divi f. Augustus," idque nomen usque ad mortem gessit. Post obitum inter deos receptus, Divus Augustus appellatur. Mensis Sextilis quoque est nominata ex Augusto. Qui nominibus simplicibus uti velint Octavium usque ad 44 a.C.n. nuncupant, Octavianum inde ad 27 a.C.n., at postea Augustum (GraeceὈκτάβιος, Ὀκταβιανός, Αὔγουστος sive Σεβαστός).
Caesar expeditionem in Dacos et inde in Parthos intendens, Octavio ad has res praeparandas Apolloniam praemisso, Idibus Martiis44 a.C.n. necatus est. Octavius, qui litteras de morte avunculi statim a matre recepit, an ad exercitum eo tempore in Macedonia collocatum, praefecto M. Acilio, properare oporteret dubitavit; statuit autem in Italiam redire. Lupias igitur indeque Brundisium profectus certior factus est seipsum heredem Caesaris principalem esse. Vitrico eum per epistulas hereditatem nomenque Caesaris abicere suadente, matre dubitante, Octavius accipere patremque adoptivum vindicare decrevit.[8] Neapolim[9] et inde Romam sine mora progressus, laude fideque legionum et clientium Caesaris graduatim congestis, die 6 Maii44 in urbem advenit. Ibi a M. Antonio solo consule, dictatoris mortui equitum magistro primum sicut cliens, mox sicut aemulus receptus est. Anno 44 exeunte Antonius ad Galliam Cisalpinam recessit, quam provinciam suam (contra D. Brutum Caesaris sicarius) frustra reclamabat. "Octavianus" (sic enim abhinc oportet nuncupare) iussu senatús ibi die 21 Aprilis43 cum consuleAulo Hirtio in proelio iuxta Mutinam Antonium aggressus est, bono successu. Decimo Bruto autem ob victorias a Senatú laudato et elevato, Octavianus Romam cum exercitu aggressus est consulatumque (Hirtio et Pansa in proeliis mortuis) pro se et cognatum Q. Pedium die 17 Augusti43 reclamavit. Mense Octobri, Bononiam profectus, se cum Marco AntonioMarcoque Lepidotriumviratu iunxit; qui mox sicarios a Roma expulserunt multosque alios, ad numerum duorum milium tam senatorum quam equitum, in proscriptionibus damnaverunt. Proscripti sunt Cicero (et fugiens statim necatus), Lucius Caesar Antonii avunculus (sed postea exculpatus), Lucius Lepidus Paullus Marci Lepidi frater, qui apud Marcum Iunium Brutum effugit.
A die 1 Ianuarii42 a.C.n., C. Caesare decreto Senatús inter deos numeratus, Octaviano se "Divi filius" nuncupare licuit. Mense Octobri eiusdem anni ille cum Antonio et M. Agrippa bis in proelio iuxta PhilipposM. Brutum et C. Cassium debellaverunt, qui ambo mortem sibi consciverunt. Octavianus ipse, in proelio haud bene meritus, contra inimicos devictos se crudelem monstravit. Quo facto imperium inter triumviros depertitum est, Gallia, Hispania et Italia Octaviano attributis, Lepido Africa et Sicilia, Antonio Aegyptus. Octavianus Romam rediit, ubi eum reginam Cleopatram, amatam quondam Iulii Caesaris, uxorem duxisse Octavianus nuntiavit Romae, et autem Antonium non esse virum verum Romanum, cum reginae Aegyptiae provincias Romanas dedisset; bellum contra eum non itaque civile fore. Antonius autem Caesarioni, filio Cleopatrae Caesarisque, favit, annoque 31 a.C.n. ad Actiumpugna navali contra Octavianum decertavit. Octavianus et Agrippa eum vicerunt et Antonius Cleopatraque mortem sibi consciverunt. Aegyptus autem provincia Octaviani, paene regnum clientele, sub praefectis fiebat, qui equestrem ordinem ab eo obtinuerant hanc ementissimam terram ad administrandam; senatores ne itinera eo facerent vetiti sunt.
Imperator
Post Actiacam Pugnam, Octavianus exercitum suum dimisit. Consulatus quinquennium gessit, sed anno 27 a.C.n. potestates Senatui reddidit honores et gratias exspectans, cum bella civilia longa finivisset. Tunc et clipeus virtutis ei datus est. Senatus etiam ei imperium proconsulareHispaniae, Galliae, Syriae, et Aegypti dedit—duodecim de viginti-duo provinciis in toto. Legatos Augustus misit pro praetore ad suas provincias administrandas. "Per consensum omnium universorum potitus rerum omnium" ipse scripsit.[10] Alteri legati proconsulibus, quibus provinciae sine copias a senatu mandatae erant, responsa respectaverunt, quae ad legatos Augusti ab eo data erant.
Etiam appellationem Augusti enim senatus dedit ac titulum Principis Senatus, quod ei dabat primam in Senatu Romano vocem. Augustus autem publice Princeps appellari maluit. Anno 23 a.C.n., consulatum repudiavit et tribunatum iniit nomine tribunicia potestas (quia patricius adoptione fuerat). Pontificem autem maximum esse necesse ei vidit. Patronus omnium incolarum Italiae et regnarum clientelium autem fiebat, auctoritate, non potestate maiorem esse quam ceteros nobiles voluit. Et quia divitissimus omnium esset, et nomen Caesaris tulerit, id adipisci potuit.
Augustus magna cum sagacitate prudentiaque primum locum rei publicae gessit. Cum custodes habuerit, tamen erant secretos. Natura infirme exercitus non ipse duxit—bis id conatus—sed Germanicum et Tiberium in Germanos misit.
Primum autem exercitum perpetuum creavit in loco huius agricolarum Italicae; limites imperii castris legionum et cohortum et autem muris vel vallis inter eas munivit. Romae praetorianis novum praesidium conlocavit, quod etiam principem ipsum defenderet. Nulla cetera bella maiora gessit, at fines imperii Danuvii et Rheni instituit. Solus conatus limites propagare cladem Varianam (sub Publio Quinctilio Varo) anno 9 tulit. Multos per annos conatus est Germaniam subicere, sed Cherusci, Arminio duce, resistebant.
Augustus in oriente imperium in Armenia instituit, et pacem cum Parthis composuit. Roma sub eius imperio placidissima et felicissima habebatur. Incipit Pax Romana, aetas centum annorum.
Tempore mortis Augusti, ad liberam rem publicam reverti cum non potuissent, successorem invenire necesse erat. Ab Augusto primus antepositus erat Marcellus, vir filiae Iuliae, sed Marcellus obiit, fortasse veneno necatus, anno 23 a.C.n.. Eodem anno, Augustus aegrescebat et putabat se mox moriturum. Propter hoc, anulum suum tradidit Agrippae, sed Augustus vires recuperavit. Post mortem Marcelli, Iulia Marco Agrippae nupsit, cuius liberi erant Gaius Caesar, Lucius Caesar, Iulia minor, Agrippina maior, et Postumus Agrippa (qui natus est post mortem Agrippae). Augustus Gaium Luciumque adoptavit favitque Neroni Claudio Druso et Tiberio, filiis uxoris suae Liviae. Drusus autem anno 9 a.C.n. et Gaius Luciusque annis 2 et 4 mortui sunt. Tiberius et Postumus ab Augusto adoptati sunt; Augusto mortuo, Postumoque necato, Tiberius principi successit.
Augustus mortuus inter divos a Senatu relatus est. Eius appellatio omnium imperatorum sequentium appellatio facta est. Eius cineres in Mausoleo Augusti positae sunt.
Indoles
Augustus erat "cibi minimi . . . atque vulgaris fere," secundum Suetonium. "Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficosviridesbiferas maxime appetebat. Vescebatur . . . quocumque tempore et loco quo stomachus desiderasset," additque auctor verba nonnulla ex epistulis Augusti: "Nos in essedo panem et palmulas gustavimus"; "dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi"; "in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem." Interdum ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat. Vini parcissimus erat: "Quotiens largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat"; maxime delectatus est vino Raetico, sed pro potione extra cenas sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculaethyrsum aut malum.[11] Talia Suetonius; secundum Pliniumuvas passas Raeticas "ex Veronensium agro" praetulit; vinum autem minime Raeticum, potius Setinum.[12]
Cenam "duodecim deorum" ab Octaviano celebratam, in qua deorum dearumque habitu discubuerunt convivae et hospes ipse pro Apolline ornatus est, Marcus Antonius in epistulis descripsit.[13] De cenis ab Augusto principe datis Suetonius sic refert: "Convivabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque dilectu . . . convivia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat, cum convivae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acro<a>mata et histriones aut etiam triviales ex circo lud<i>os interponebat ac frequentius aretalogos."[14] Inter cenas privatas se talis lusisse confessus est: "cenavi, mi Tiberi, cum isdem . . . inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie."[15]
Chisholm, Kitty, et John Ferguson. 1981. Rome: The Augustan Age; A Source Book. Oxonii: Oxford University Press cum Open University Press. ISBN 9780198721086.
Dahlheim, Werner. 2010. Augustus: Aufrührer—Herrscher—Heiland: Eine Biographie. Monaci: C. H. Beck. ISBN 9783406605932.
Davies, Mark, Hilary Swain, et Mark Everson Davies. 2010. Aspects of Roman history, 82 BC–AD 14: a source-based approach. Londinii: Taylor & Francis. (Paginae selectae apud Google Books)
Raaflaub, Kurt A., et Mark Toher, edd. 1990. Between Republic and Empire: Interpretations of Augustus and his Principate. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 9780520084476. (Paginae selectae apud Google Books)
Stahlmann, Ines. 1988. Imperator Caesar Augustus: Studien zur Geschichte des Principatsverständnisses in der deutschen Altertumswissenschaft bis 1945. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3534038908.
Starr, Chester G. 1952. "The Perfect Democracy of the Roman Empire." American Historical Review 58 (1): 1–16.
Syme, Ronald. 1933. Some Notes on the Legions under Augustus. Journal of Roman Studies 23:21–25.
Координати: 50°17′29″ пн. ш. 30°29′22″ сх. д. / 50.29139° пн. ш. 30.48944° сх. д. / 50.29139; 30.48944 ДОТ № 131. Вид з північного-сходу (з тилу). ДОТ № 131 — довготривала оборонна точка, що входила до складу першої лінії оборони Київського укріпленого району. П
Einstein Forum am Neuen Markt Das Einstein Forum in Potsdam ist eine operative Stiftung des öffentlichen Rechts[1] und Ort des internationalen wissenschaftlichen Austauschs. Bei interdisziplinären Tagungen und Workshops werden aktuelle intellektuelle Entwicklungen diskutiert und die unterschiedlichen Disziplinen können untereinander und mit der Öffentlichkeit in einen Dialog treten. Die Organisation wurde 1993 vom Land Brandenburg unter Beteiligung von Mitgliedern internationaler ...
CorinthiansNama lengkapSport Club Corinthians PaulistaJulukanTimão (The Great Team)Time do Povo (The People's Team)Todo Poderoso (Almighty)CoringãoBerdiri1 September 1910; 113 tahun lalu (1910-09-01)StadionArena Neo Química(Kapasitas: 49,205)PresidenDuílio Monteiro AlvesKepala pelatihFernando LázaroLigaCampeonato Brasileiro Série A Campeonato Paulista Série A12022 2022Série A, 4 dari 20 Paulistão, 3 dari 16Situs webSitus web resmi klub Kostum kandang Kostum tandang Kostum k...
عبد المحسن الباقر معلومات شخصية تاريخ الميلاد 24 فبراير 1976 (العمر 47 سنة) الطول 1.58 م (5 قدم 2 بوصة) الجنسية السعودية الوزن 68.23 كـغ (150.4 رطل) الحياة العملية المهنة رباع[1] الرياضة رفع الأثقال[1] بلد الرياضة السعودية تعديل مصدري - تعديل عبد المحس...
Karl-Friedrich-Gymnasium Mannheim Schulform Gymnasium Schulnummer 04105375 Gründung 1664 Adresse Roonstraße 4–668165 Mannheim Land Baden-Württemberg Staat Deutschland Koordinaten 49° 28′ 55″ N, 8° 28′ 34″ O49.4820694444448.4760305555556Koordinaten: 49° 28′ 55″ N, 8° 28′ 34″ O Schüler rund 780 (Stand: Schuljahr 2011/12) Lehrkräfte rund 80 (Stand: Schuljahr 2011/12) Leitung Alexander Sauter Website www.k...
French physician and naturalist Plate from Mémoire aptérologique by Jean-Frédéric Hermann Jean-Frédéric Hermann (Strasbourg 1768–1793) was a French physician and naturalist mainly interested in entomology.[1] Son of Jean Hermann, he continued the index of his father’s collection, illustrating some species. He studied the comparative anatomy of the mouthparts of insects and mites publishing Mémoire aptérologique with his son in law Frédéric-Louis Hammer in 1804. Reference...
ReysterReyster selama Hundred Days Miracle: HORI7ON First FanmeetingLahirReyster Avila Yton08 Februari 2003 (umur 20)Cabanatuan, Nueva Ecija, FilipinaTahun aktif2022–sekarangKarier musikGenrePopInstrumen Vocals LabelMLDABS-CBNNama KoreaHangul레이스터 Alih AksaraReiseuteoMcCune–ReischauerReisŭt'ŏ Tanda tangan Reyster Avila Yton (lahir 8 Februari 2003), juga dikenal sebagai Reyster (Hangul: 레이스터), adalah penyanyi, penari, dan penyanyi rap Filipina. Ia adalah...
Báscones Parroquia BásconesLocalización de Báscones en AsturiasCoordenadas 43°21′36″N 6°00′00″O / 43.36008766, -6.00012964Entidad Parroquia • País España • Comunidad aut. Principado de Asturias Principado de Asturias • Concejo GradoSubdivisiones Aldeas 2Lugares 5Caserías 1Superficie • Total 7,46 km²Altitud • Media 162 m s. n. m.Población (2022) • Total 221 hab. • Densi...
Keuskupan VersaillesDioecesis VersaliensisDiocèse de VersaillesKatolik Katedral VersaillesLokasiNegaraPrancisProvinsi gerejawiParisStatistikLuas2.270 km2 (880 sq mi)Populasi- Total- Katolik(per 2014)1.441.147935,000 (64.9%)InformasiDenominasiKatolik RomaGereja sui iurisGereja LatinRitusRitus RomaPendirian29 November 1801KatedralKatedral St. Louis di VersaillesPelindungSt. Louis IX dari PrancisKepemimpinan kiniPausFransiskusUskupÉric AumonierUskup agungMich...
Pakistani TV series or programme UraanOpening title screenWritten byUmera AhmedDirected byYasir NawazStarringAamina SheikhHumayun SaeedSaba QamarOpening themeYeh Kya Huaby Ayesha OmarComposerWaqar AliCountry of originPakistanOriginal languageUrduNo. of episodes17ProductionRunning time~40 minutesProduction companyEvernew ProductionsOriginal releaseNetworkGeo EntertainmentRelease6 November 2010 (2010-11-06) –12 March 2011 (2011-03-12) Uraan (Urdu: اُڑان) (the flight) ...
Universitas Komputer IndonesiaMotoQuality is Our TraditionJenisPerguruan Tinggi SwastaDidirikan28 Agustus 2000RektorProf. Dr. Ir. H. Eddy Soeryanto Soegoto, MT.AlamatJl. Dipatiukur no 114-116, Bandung, Jawa Barat, IndonesiaKampusUrbanWarnaBiruSitus webunikom.ac.id Universitas Komputer Indonesia (disingkat UNIKOM) adalah sebuah perguruan tinggi swasta terkemuka yang berada di kota Bandung, Jawa Barat, tepatnya berlokasi di Jl.Dipatiukur No 112-114. Rektornya saat ini dijabat oleh Prof. Dr. Ir....
Permaisuri Xiao Gong Ren, (Chinese: 孝恭仁皇后烏雅氏; Manchu: Hiyoošungga Gungnecuke Gosin Hūwanghu) (1660 - 1723) adalah selir dari Kaisar Kangxi dan ibu dari Kaisar Yongzheng. Ayahnya adalah seorang Letnan Kolonel, Wei Wu (Chinese: 威武). Dia berasal dari Klan Uya, Pasukan Kesatuan Bendera Kuning. Permaisuri Xiao Gong Ren (孝恭仁皇后)Ibu Suri RenshouPermaisuri Xiao Gong RenIbu Suri Dinasti QingBerkuasa20 Desember 1722 - 25 Juni 1723PendahuluIbu Ratu, Ibu Suri Renxian Ibu Su...
This article has multiple issues. Please help improve it or discuss these issues on the talk page. (Learn how and when to remove these template messages) This article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: Eastern Orthodoxy in Madagascar – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (February 2017) (Learn how an...
2012 film by Ishaya Bako Fuelling PovertyDirected byIshaya BakoWritten byIshaya BakoBased onOccupy Nigeria's protests of 2012Produced byOliver AleogenaStarringWole Soyinka Femi Falana Nasir Ahmad el-Rufai Seun Kuti Desmond ElliotNarrated byWole SoyinkaMusic byFemi Kuti AsaProductioncompaniesThe Allied Film Company Amateur Heads MediaRelease date November 2012 (2012-11)[1] Running time28 minsCountryNigeria Fuelling Poverty is a 2012 Nigerian documentary by Ishaya Bako that na...
Island in Gorontalo, IndonesiaThis article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: Saronde Island – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (September 2022) (Learn how and when to remove this template message)List of beaches in Indonesia in GorontaloSaronde IslandList of beaches in IndonesiaSaronde IslandCloc...
Ministerial department of the UK Government Ministry of JusticeWelsh: Y Weinyddiaeth Gyfiawnder102 Petty France, WestminsterMinisterial Department overviewFormed2007Preceding Ministerial DepartmentDepartment for Constitutional AffairsJurisdictionGovernment of the United KingdomHeadquarters102 Petty FranceWestminster, LondonEmployeesOver 77,000Annual budget£6.3 billion & £600 million capital expenditure in 2018–19[1]Secretary of State responsibleThe Rt Hon. Alex Chalk MP, Secre...
Indian activist This article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: Sri Dev Suman – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (June 2011) (Learn how and when to remove this template message) Sri Dev Suman born Sri Dutt Badoni (25 May 1916 – 25 July 1944) was an Indian anti-monarchy social activist, freedom f...
Logo Dewan Pers, lembaga yang mengatur keberadaan media cetak dan pers di Indonesia Standar Perusahaan Pers di Indonesia mengacu pada standar yang ditetapkan oleh Dewan Pers selaku lembaga yang mengatur keberadaan media cetak dan pers di Indonesia. Standar perusahaan pers dikeluarkan dalam surat edaran Dewan Pers tahun 2008 dan 2014.[1][2][3] Surat edaran tentang peraturan standar perusahaan pers di Indonesia ditandatangani oleh Bagir Manan selaku ketua Dewan Pers.[...