Constantinus mortuus est 22 Maii337, et Constantinus II, Constans, et Constantius II (Dalmatius necatus est) ei in imperio successerunt (9 Septembris).
Postquam Constantinus a Constante (340) et Constans a Magnentio usurpatore (350) necati fuerunt, Constantius solus imperator fuit. Gallum patruelem suum Caesarem Orientis creavit (15 Martii351). Propter mores asperos eum anno 354 deposuit atque Flavium Claudium Iulianum alterum patruelem Caesarem fecit atque in Galliam misit, ubi Germani barbari incursionem faciebant. Februario anni 360 milites Iuliani Lutetiae eum Augustum proclamaverunt. Aliquot mensibus inter imperatores de pace agebatur, sed anno 361 ambo bellum civile parabant. Sed antequam pugnae coeperunt, Constantius II morbo affectus mortuus est. Iulianus eius successor factus est.