Valentinianus I

Flavius Valentinianus (natus Cibalis in Pannonia die 3 Iulii 321 - obiit die 17 Novembris 375) fuit imperator Romanus a die 26 Februarii 364 usque ad mortem. Is saepe vocatur "ultimus magnus Occidentalis Imperator".[1] Valentinianus et frater, Imperator Valens, filii ducis prosperi Gratiani Maioris fuerunt.

Vita ante imperium

Pater Flavius Gratianus erat, fratrem Valentem habuit. Circa annum 358 Marinam Severam in matrimonium duxit, quae ei anno 359 filium Gratianum peperit. Adulescens honoratus custos imperatorum Iuliani et Ioviani erat: Fuit anno 357 tribunus equitum in Gallia, deinde legatus in Mesopotamia atque anno 362 comes et tribunus tributorum. Tum Thebas in Aegypto relegatus est. Ioviano Augusto tribunus scholae secundae scutariorum erat[2]. Valentinianus esse acutus audaxque vir robusti corporis et celebris formae habitus est.

Imperator

Ita, post mortem Ioviani, Valentinianus electus est Imperator anno quadragensimo tertio aetatis a ducibus exercitus Nicaeae in Bithynia die 26 Februarii 364. Die 28 Martii eiusdem anni Valentem fratrem Constantinopolis Augustum proclamavit et orientem imperii ad regendum tradidit. Deinde exercitus imperii inter fratres divisi sunt[3]. Anno 366 feliciter contra Alamannos certavit[4] et anno sequente filium Gratianum Samarobrivae Augustum proclamavit[5]. Anno 368 Alamannos iterum atque Francos atque Saxonos vicit[6], limitem Rheni fluminis iterum munivit. Anno 368/369 Flavius Theodosius magister militum in Britannia eius auspiciis pugnavit et Valentinum usurpatorum suppressit[7]. Theodosius anno 372 etiam Firmum usurpatorem in Mauretania proclamatum vicit[8]. Valentinianus interim divortium fecerat cum Marina incertis de causis[9] et anno 370 Iustinam, olim uxorem Magnentii usurpatoris (annis 350 - 353) in matrimonium duxerat. Quae ei quattuor liberos - Iustam, Gratam, Gallam filias atque Valentinianum filium peperit. Anno 374 iterum contra Alamannos certavit, cum incursionis Sarmatarum et Quadorum in Pannoniam nuntiarentur. Magnis itineribus in Pannoniam profectus est, sed die 17 Novembris 375 Brigetionis mortuus est[10]. Constantinopolis in Mausoleo ecclesiae Apostolorum sepultus est.

Notae

  1. Diana Bowder, ed., "Valentinian I," Who was Who in the Roman World (New York: Simon & Schuster, 1984), p. 555. Bibl. J. F. Matthews, Western Aristocracies.
  2. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1999, p. 327
  3. Ammianus Marcellinus, Res Gestae, XXVI 5
  4. Ammianus Marcellinus, Op.cit., XXVII 2
  5. Op.cit., XXVII 6
  6. Op.cit., XXVII 10
  7. Op.cit., XXVIII 3,4
  8. Op.cit., XXVIII 6,26
  9. Confer: Noel Lenski, Failure of Empire, Valens and the Roman State in the Fourth Century A.D., p. 103 seq.
  10. Ammianus Marcellinus, op.cit., XXX 6


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iovianus Augustus et Flavius Varronianus
Consul
365
cum
Imp. Caesare Flavio Valente Augusto
Successores:
Flavius Gratianus nobilissimus puer et Dagalaifus
Antecessores:
Flavius Lupicinus et Flavius Valerius Iovinus
Consul
368
cum
Imp. Caesare Flavio Valente Augusto II
Successores:
Flavius Valentinianus Galates et Flavius Victor
Antecessores:
Flavius Valentinianus Galates et Flavius Victor
Consul
370
cum
Imp. Caesare Flavio Valente Augusto III
Successores:
Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus II et Sextus Claudius Petronius Probus
Antecessores:
Domitius Modestus et Flavius Arintheus
Consul
373
cum
Imp. Caesare Flavio Valente Augusto IV
Successores:
Imp. Caesar Flavius Gratianus Augustus III et Flavius Equitius

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Valentinianus I spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!