Flavius Arbitio

Flavius Arbitio (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir militaris ac publicus quarti saeculi fuit.

Cursus honorum

Arbitio miles gregarius ad exercitum Romanum venit[1]. Constantino I imperatore per gradus ascendit[2] atque deinde sub Constantio II successore cursum honorum militarium percurrit. Contra Magnentium usurpatorem certavit et magister equitum promotus est. In aula regia Constantii vitam agebat et contra alios magistros militum imperatorem asperavit: Barbationem, Ursicinum, Claudium Silvanum. Anno 355 iussu imperatoris Aquileiae iudex contra fautores Galli Caesaris fuit, quem Constantius anno superiore supplicio affecerat[3]. Anno 355 consul cum Quinto Flavio Maesio Egnatio Lolliano factus est. Eodem anno et contra Alamannos una cum imperatore expeditionem fecit. Et in bello civili contra Iulianum Constantio adfuit. Sed post mortem imperatoris ad Iulianum transiit, qui eum initio in magistratu tenuit. Anno 361 Calchedone iudex inimicos Iuliani damnavit[4]. Expedioni Persicae Iuliani affuit, quo mortuo anno 365 Valentem imperatorem contra Procopium usurpatorem adiuvit[5]. Nihil ammplius de eius vita traditum est.

Notae

  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae XVI 6,1
  2. op.cit., XXVI 9,4
  3. op.cit., XV 3,2
  4. loc.cit., XXII 3,1–2; 3,9.
  5. op.cit., XXVI 8-9


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III
Consul
355
cum
Quinto Flavio Maesio Egnatio Lolliano
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!