Vita Augusti est opus biographicum Graece (Βίος Καίσαρος[1]) a Nicolao Damasceno, imperatoris coaevo, scriptum. Huius operis sex fragmenta tantum ad tempora nostra pervenerunt; eventa in illis relata non ultra mensem novembrem anni 44 a.C.n. procedunt : itaque ad Augusti educationem iuventutemque et ad Caesaris successionem pertinent. Praeterea laudatio potius quam historia critica videri potest : sive enim circa 20 a.C.n.[2] sive ut nonnulli volunt circa 8 a.C.n. librum suum perfecit Nicolaus, qui Herodis Magni minister et legatus erat, certe Augusti benevolentiam adsentatione captare cupiebat. Saepe biographiam quam de se ipso composuerat Augustus in linguam Graecam convertisse creditur[3] (quae hodie deperdita est). Sunt tamen etiam qui publicationem post Augusti mortem (14 p.C.) differant[4].
Haec sex fragmenta, quibus Felix Jacoby numeros 125-130 in operibus Nicolai tribuit, e duobus libris manuscriptis ducta sunt :
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!