Todorov iam iuvenis sodalis factionis communisticae factus est. Inter secundum bellum mundanum bellator tectus contra magistratum praesidis ministrorum Bogdanis Filov certavit, quod cum Germanianazista foedus signavisset. Post bellum finitum Todorov moderator factionis communisticae, quae tum rerum potiebatur, factus est.
Cursus honorum
Annis 1952 - 1957 administer agriculturae erat et annis 1954 - 1990 legatus ad parlamentum Bulgaricum fuit. Ab anno 1962 praeses vicarius consilii ministrorum factus die 17 Iulii1971 ipse Primus minister BulgariaeTheodoro Zivkov successit. Hoc magistratu ad diem 16 Iunii1981 fungebatur, deinde praeses parlamenti Bulgarici fuit. Hunc magistratum fungens feliciter pro dimissione Theodori Zivkov nitebatur. A die 6 ad usque 17 Iulii1990 pro tempore Praeses Bulgariae erat. Tum ad usque 1994 Factionem Socialisticam duxit, ut Communistae nunc vocabantur.