Petrus Ivanov Zlatev (Bulgarice Петър Иванов Златев, natus die 2 Novembris 1881 in oppido Elena in Ternobo provincia, mortuus die 24 Iulii 1948 Serdicae) dux militum atque rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
Post scholam finitam Zlatev tirocinium militare apud equitatum fecit. Interfuit deinde Bellis Balcanicis atque primo bello mundano interfuit. Etiam post bellum finitum miles mansit et postremo praefectus summus equitatus erat.
Cursus honorum
Anno 1934 Cimon Georgiev praeses ministrorum eum administrum defensionis fecit. Boris III eum die 22 Ianuarii 1935 successorem Cimonis Georgiev nominavit. Sed iam die 21 Aprilis eiusdem anni Andreas Tosev eius successor nominatus est.
Nexus externi