Antonius Tanev Jugov (Bulgarice Антон Танев Югов), natus 28 Augusti 1904 Polycastri, mortuus die 6 Iulii 1991 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
Jugov primo ab anno 1928 sodalis Factionis Opificum erat, quae anno 1938 ad Communistas transiit. Ab anno 1934 ad 1936 in Unione Sovietica versabatur, ut studeret. Jugov iam iuvenis bellator tectus pro factione communistica Bulgariae et inter secundum bellum mundanum contra Germaniam pugnavit.
Cursus honorum
Cum communistae die 9 Septembris 1944 rerum potiti essent, Jugov administer rerum internarum nominatus est, quam honorem ad annum 1949 tulit. Annis 1944 - 1946 praeterea legatus ad parlamentum erat. Ab anno 1949 administerium constructionis et metaalicarum administravit, die 17 Aprilis 1956 primus minister factus est. Die 19 Novembris 1962 tamen omnes honores amisit.