Demetrius Stancov
Nativitas:
21 Maii 1863;
SvishtovObitus:
23 Martii 1940;
SerdicaPatria:
BulgariaNomen nativum:
Димитър Янев Станчов
Familia
Coniunx: Anna Stanchova
Proles: Nadejda Stancioff, Ivan Stancioff
Memoria
Sepultura: Central Sofia Cemetery
Demetrius Ianev Stancov (Bulgarice Димитър Янев Станчов, natus die 21 Maii 1863 in oppido Svicov in provincia Ternobo, mortuus die 23 Martii 1940 Serdicae) legatus et rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.
Iuventus et munus
Stancov, postquam scholam finivit, Vindobonae studebat atque deinde ab anno 1887 ad 1889 secretarius principis Ferdinandi Bulgariae fuit. Anno 1894 legatus patriae in Romania, ab anno 1895 ad 1897 in Imperio Austro-Hungarico erat. Ab anno 1898 ad 1906 legatus in Imperium Russicum missus est. Anno 1908 Londinium et Lutetiam missus est, qua in urbe usque ad annum 1915, cum patria primum bellum mundanum accederet, legatus Bulgariae fuit. Anno 1919 Bulgariae legatus fuit, cum apud Lutetiam de pace signanda ageretur. Anno 1920/21 iterum Londinii, tum Bruxellae et postremo ab anno 1922 ad 1924 in Nederlandia erat. Ab anno 1925 ad 1929 praeses collegii Olympici Bulgariae[1] erat.
Cursus honorum
A die 5 Novembris 1906 sub Demetrio Petkov praeside ministrorum administer rerum exterarum erat. Cum Petkov die 11 Martii 1907 a sicario necatus esset, Stancov diebus usque ad 16 Martii ad tempus primus minister erat.
Familia
Et filia et nepos eius legati Bulgariae fuerunt[2].
Notae
Nexus externi