Rectio
Origo
Tabula aut despectus
Alma Mater Rudolphina Vindobonensis, Universitas litterarum Vindobonensis[1] seu Universitas Viennensis,[2] Vindobonae sita, est maxima universitas Austriaca et omnium linguae Theodiscae terrarum, quae 89 716 discipulos ac 9793 administros (ex quibus 6844 docentes) amplectitur.[3] Die 12 Martii 1365 condita, secunda est antiquitate universitas Sacri Romani Imperii. Sensu stricto non iam est universitas, quia medicina anno 2004 segregata est, nomine Universitas Medicinae Viennensis. Hoc tempore 178 studia offeruntur.[4]
Universitas die 12 Martii 1365, die festo Sancti Gregorii Magni, duobus litteris (Latinis et Theodiscis) a Rudolpho IV duce Austriae instituta est, qua re fundator cognominatur. Antea diu cum curia Romana de condicionibus studiorum condendorum tractaverat, mediocri eventu tamen, cum facultatem theologiae condi concessum non sit. Dubium non est, quin Rudolphus et honorem domus Habsburgensis augere et socrum eius Carolum IV imperatorem, qui Universitatem Carolinam Pragensem anno 1348 condiderat, aemulari studebat.
In studiis condendis exemplum Universitatis Parisiensis secutus est, cui erant quattuor facultates et quattuor nationes: nationes universitatis Viennensis erant Austriaca, Rhenania, Hungarica, Saxonica.[5] Dux universitati, quae erat res usque tunc inaudita, partem urbis inter arcem et Monasterium B.M.V. Ad Scotos Viennae, aream plus decem hectariorum, in usum studentium ac magistrorum tradere in animo habuit, muro a reliqua urbe secludendam.[6]
Praematura Rudolphi morte (die 27 Iulii 1365), universitas modo condita adiutorem maximi momenti amisit. Vix condita paene exstincta est, nisi civitas Viennensis opes necessarias suppeditaret.
Magno schismate occidentali (1378–1417) demum studia Viennensia efflorescebant, quod multi studentes ac professores, qui Parisios litis causa reliquerant et locum studiorum quaerebant, Vindobonae sedes collocaverunt. Praeterea die 21 Februarii 1384 Urbanus VI papa facultatem theologiae concessit, eodem tempore Collegium ducale Sorbonae simile conditum est, quod abhinc quasi universitatis fundamentum factum est.[7] Anno 1385 statuta universitatis promulgata sunt, quorum normae per saecula sequentia vigebant. Numerus immatriculatorum celeriter crescebat: recens matricularum pervestigatio demonstrat annis 1385–1505 Vindobonae 40 683 immatriculatos fuisse, id est fere 20 centesimae omnium immatriculatorum universitatum Sacri Romani Imperii universitate Pragensi excepta, cuius matriculae universae non iam exstant.[8]
Praeter grammaticam imprimis logica docebatur, cum rhetorica magis neglecta sit. In regione astronomica inter alios tres viri excellunt: Ioannes de Gamundia(de) (mortuus 1442), Georgius Peurbachius (mortuus 1461) et Iohannes Regiomontanus (mortuus 1476). Magnitudine secunda erat facultas iuridica, minima medicina plurimis studentibus pauperibus nimis sumptuosa. Facultatis theologiae erat "rectam fidem" in terris Austriacis servare. Etiam conciliis et synodis magistri universitatis Viennensis crebres interfuerunt. Scriptores maximi momenti erant Henricus de Hassia(de), qui studia Vindobonensia, postquam Sorbonam Urbani VI assectator relinquere debuit, ab anno 1384 restituit; Henricus de Oyta(de), qui inter facultatis theologiae conditores numeratur; Nicolaus de Dinkelspuhel(de); Thomas Ebendorfer(de) (peritus in rebus Hussiticis et solus Christianus, qui de Iudaeorum pernicie anno 1421 Vindobonae commissa scripsit).[9]
Anno 1501 imperator Maximilianus I Collegium poetarum et mathematicorum condidit et cum universitate coniunxit. Duae cathedrae, altera poeticae et rhetoricae, altera historiae naturalis, institutae sunt. Primus collegii poetarum rector Conradus Celtis (1459-1509) anno 1497 Vindobonam advocatus factus est, cui etiam ius poetae laureandi concessum est, quod eo mortuo ad universitatem transiit. Celtis multos humanistas allexit, qui "Sodalitatem litterariam Danubianam" formaverunt. Inter quos erant Georgius Tannstetter-Collimitius, Iohannes Stabius, Thomas Resch, Andreas Stiborius, Stephanus Rosinus, Ioannes Cuspinianus et reformator Ioachim Vadianus.[10]
Tempore humanismi universitati plus quam 6 000 studentes erant. Postquam autem reformatio a Luthero anno 1520 incitata diffusa est, universitas Viennensis ut „institutum papale“ multos studentes ad novas academias Protestanticas amisit. Cum Turcae anno 1529 Vindobonam obsiderent, universitas paene exstincta est. Ad hoc urbs pluries morbis perniciosis vexata et in paupertatem redacta est. Inde saeculo decimo sexto universitati interdum non plus quam 30 studentes erant. Itaque a Ferdinando I imperatore die 13 Octobris anno 1623 „Sanctione Pragmatica“ cum collegio Iesuitarum anno 1551 condito coniuncta est et facultates theologicas philosophicasque societati Iesu permissae sunt. Qua restitutione universitas iterum crescere coepit, Iesuitae per 150 annos primum locum occupaverunt.
A saeculo duodevicesimo ineunte cum rationes docendi Iesuitarum tum neglegentia facultatum saecularium magis magisque vituperatae sunt: Finis studiorum, ut tum multi putabant, usus civitatis esse deberet. Maria Theresia imperatrice medicus eius Gerardus van Swieten studia universitatis funditus commutavit: Munere directoris studiorum instituto civitas in omnibus rebus universitariis validissima facta est. Iesuitae iam ante quam ordo anno 1773 suppressus est ex universitate demoti, 1778 Protestantes ad gradus academicos, 1782 etiam Iudaei ad doctoratum medicam et iuridicam admissi sunt. Particularis universitatis iurisdictio anno 1783 finem habuit. Ea, quae docebantur, usui civitatis esse debebant. Facultas medica novis cathedris (ut puta botanica et chemica) aucta est; anno 1784 valetudinarium ("Allgemeines Krankenhaus") aedificatum est, quae tum in orbe terrarum maximum et ad novissima exempla instituta erat; eodem anno novum "Theatrum anatomicum" inauguratum est. Etiam facultas iuridica amplificata est, cum theologia et philosophia potius neglectae sint.[11]
Rebus novis Francicis commoti studentes Viennenses die 12 Martii 1848 constitutionem et libertatem imprimendi poposcerunt; mox "legione academica" formata una cum operariis pro libertate pugnare coeperunt. Cum initio victores essent, tamen die 31 Octobris eiusdem anni Vindobona a copiis imperialibus occupata, legio academica dissoluta est, multi principum seditionis damnati, rogationes studentium abolitae sunt.[12]
Anno 1867 demum ministro Leone de Thun-Hohenstein comite auctore, qui universitates Germaniae imitatus est, omnis studiorum structura renovata et facultas Philosophica, ut doctrinae pervestigationique serviret, commutata est. Anno 1867 legis principalis[13] articulus 17, qui adhuc valet, decretus est: "Scientia et doctrina eius libera est" (Die Wissenschaft und ihre Lehre ist frei).[12]
Die 11 Octobris 1884 imperator Franciscus Iosephus novum aedificium principale Universitatis Vindobonensis iuxta Ringstraße a Henrico de Ferstel aedificatum inauguravit.[14]
Feminis ab anno 1897 aditus ad studia (primo philosophica, deinde etiam alia) patet, 1921 prima femina cathedram obtinuit.[15]
Facultas medica iam 1365 condita et a Gerardo van Swieten restituta saeculo undevicesimo exeunte nomine "Wiener Medizinische Schule" (Schola medica Viennensis) toto orbe terrrarum notissima facta est. Inter alios memoratu digni sunt: Carolus de Rokitansky (1804–1878), Iosephus Škoda (1805–1881), Ferdinandus de Hebra (1816–1880), Ignatius Semmelweis (1818–1865), Ludwig Türck (1810–1868), Ioannes Nepomuk Czermak (1828–1873), Leopoldus de Dittel (1815–1898), Theodorus Billroth (1829–1894), Hermannus Nothnagel (1841–1905), Rudolphus Chrobak (1843–1910), Adolphus Lorenz (1854–1946), nec non Carolus Landsteiner (1868–1940), Robertus Bárány (1876–1936) et Iulius Wagner-Jauregg (1857–1940), qui Praemio Nobeliano physiologiae et medicinae ornati sunt.[16]
Studiis usque ad annum 1914 florentibus Primo bello mundano grave detrimentum allalltum est: Universitas valetudinario 1000 sauciorum locum praebuit; multi studentes vel sauciis adfuerunt vel numero militum inserti sunt; penuria librorum et separatio a peritis aliarum gentium studiis valde nocebat.[17]
Etiam miseria, quae bello secuta est, et crebri tumultus, qui ad bellum civile anni 1934 duxerunt, studiis damnosi erant. Multis universitatis sodalibus persuasum erat Austriam, quae ad culturam linguamque Theodiscam pertinebat, partem Germaniae esse opportere. Antisemitismus magis magisque florebat.
Cum anno 1933 parlamentum dissolutum est, regimen et professores liberales et eos, qui Nazismo favebant, expulit. Qua ratione in universitate factio conservatoria, non autem democratica confirmata est. Mense 1938, postquam Austria Germananiae Nazisticae coniuncta est, "aeqatio" ("Gleichschaltung") universitatis Vindobonensis ilico coepta est: 45 centesimae professorum et docentium causis politics et "rassisticis" missae sunt (inter quos plurimi Iudaei). Multi eorum in Castra carceralia inclusi sunt, alii necessario exsilium petiverunt, alii mortem voluntariam sibi adsciverunt. Fuerunt etiam, qui sua sponte patriam reliquerunt, quod regimen abnuerunt aut sibi nullas copias laboris fructuosi speraverunt. Quam detrimentum factum sit quibusdam nominibus indicetur: Ervinus Schrödinger physicus, Praemio Nobeliano ornatus, scientiae chimicae professores Hermannus Mark et Fredericus Feigl, Curtius Gödel mathematicus, Carolus et Charlotte Bühler (philosophia et psychologia), Ioannes Thirring physicus et multi alii (322 ad notitiam venerunt) tempore Nazistico munere soluti sunt.[18]
Mense Septembri 1944 universitas primo pyrobolis icta est; bello confecto fere tertia aedificiorum pars et 65 centesimae tectorum deletae erant. Nullum universitatis aedificium damnis caruit.[18]
Quamquam iam die 29 Maii 1945 primae auditiones datae sunt, per multos annos damna universitati belli annis inlata sentiebantur: Penuria cibi, purgatio ruderum, restitutio librorum aliorumque instrumentorum, renovatio aedificiorum, postremo dimissio illorum docentium, qui nimis Nazismo adhaeserunt, perficienda erant. Pauci exsulum verterunt, minima erat opera revocandi.[19]
Numerus studentium mox 10 000 superavit. Ab anno 1960 celerita surrexit: 1960/61: 14 000 studentes (feminae: 35%), 1970/71: 19 000 studentes (feminae 37%), 1980/81: 40 000 studentes (feminae 50%), 1990/91: 85 000 studentes (feminae 56%), 1998/99: 90 000 studentes (feminae 59%).[20].
Statutis universitatis anno 1975 emendatis suffragium studentium et docentium maxime confirmatum novis legibus anni 1993 et 2002 constitutis denuo maxima ex parte aboletum est.[21] Universitas quidem post plus quam 250 annos capacitatem iuridicam recuperavit, numerus facultatum ad 15 auctus, facultas medica Universitas Medicinae Viennensis facta est.