Demetrius Ganev

Wikidata Demetrius Ganev
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Octobris 1898; Gradets
Obitus: 20 Aprilis 1964; Serdica
Patria: Bulgaria

Demetrius Ganev Vărdanov (Димитър Ганев Върбанов, natus die 9 Novembris 1898 in oppido Gradez in provincia Sliven, mortuus die 20 Aprilis 1964 Serdicae) rerum politicarum peritus et legatus Bulgariae fuit.

Iuventus et munus

Ganev, quorum maiores agricolae fuerunt, magister scholarum erat.

Cursus honorum

Iam 1921 sodalis Factionis Communisticae erat et anno 1923 frustra contra Regnum Bulgariae rebus novis studebat. Anno 1944, postquam Communistae Bulgariae rerum potiti sunt, Ganev diurnarius operam dedit, legatus ad parlamentum fuit et anno 1947/48 legatus Bulgariae in Romania. Annis 1948 - 1952 administer commercii externi erat et deinde ad annum 1954 legatus patriae Pragae. Tum fuit moderator Faction Communisticae et 1958 praeses parlamenti et hoc officio caput Rei Publicae Popularis Bulgariae. Hunc honorem ad mortem tulit.

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!