Linguae officiales Unionis Europaeae sunt communicativae institutorum Unionis Europaeae linguae.
Hae linguae, quarum numerus est viginti quattuor, sunt Danica, Batava, Anglica, Finnica, Francogallica, Theodisca, Graeca, Italiana, Lusitana, Hispanica, Sueca, quibus 1 Maii 2004 Polonica, Lettonica, Estonica, Lithuanica, Bohemica, Slovaca, Hungara, Slovena, Melittica additae sunt. De 1 Ianuarii 2007, lingua Hibernica, quae linguae foederum statutum habet, lingua laboris officialisque integre fiet. Haec nova statuta die 13 Iunii 2005 Consilio decreta sunt. Postea linguae Bulgarica et Dacoromana et Croatica officiales factae sunt, Bulgaria, Dacia ac Croatia Unioni Europaeae additis.
Momento Unioni adhaesionis, quaeque civitas quam aut quas nationalium linguarum usam linguam officialem videre optet decernit. Completus officialium linguarum catalogus statim omnibus gubernationibus probatur. Saltem nationalium cuiusque civitatis linguarum unam amplectitur. Hibernia linguam Hibernicam adhaesionis momento non legerat, quamquam prima nationalis lingua. Ob practicas considerationes (minus quam 200 000 loquentium) eius usus foederum translationi (singulare statutum) finiebatur. Iussa in Hibernicam limguam interim non vertuntur. Idem Hispania cum Catalanica, Vasconica et Gallaica linguis fecit. Aliquae civitates ne aliae minoritariae linguae (lingua Russica in Estonia, linguae hamaxobiae in Slovacia) imponantur timent.
Nulla alia internationalis ordinatio legislationem directe omnibus Civitatum membris civibus velut Unio Europaea facit applicans adoptat. Huius responsalitatis conscia, Unio plus officiales linguas quam quaevis internationalis ordinatio generose admittit. Ob materiales difficultates, linguisticus Unionis Europaeae actus de facto valde alius est, parvo linguarum circulo in usu "aequiore" quam aliis.
Lingua Latina lingua publica Unionis non est. Nihilominus nonnumquam in usu est, e.g. in signis Curiae, Curiae Rationum et Parlamenti (prius etiam Consilii). Nomina dominii interretialis "europa.eu" et situum Consilii ("consilium.europa.eu") Curiaeque ("curia.europa.eu") Latine scripta sunt.
Index terminologicus Unionis Europaeae ad finem translationis factus, IATE, nonnullos terminos Latinos continet (quaere codice "la").
Totus multilinguismus Parlamento Europaeo in omnibus sessionibus plenariis, parlamentariorum organorum conventibus, parlamentariis commissionibus et politicis circulis firmandus est. Alii conventus ibi non habentur.
Commissio Europaea duarum diaconiarum interlingualibus communicationibus potitur:
Ecce officiales Unionis Europaeae linguae cum abbreviationibus:
Unionis Europaeae sententiola, « In varietate concordia », linguis officialibus expressa :
Communitates (Communitas carbonis et chalybis · Communitas oeconomica)
Consilium Europaeum · Commissio · Consilium · Parlamentum · Argentaria primaria · Curia · Curia rationum
Anni 1979 · Anni 2014 · Anni 2019
Dies Europae · Europa et taurus · Hymnus · Vexillum
Euro · Linguae · Index linguarum in isdem linguis notatarum · Societas Europaea · Societas privata Europaea · Societas Cooperativa Europaea · Eurostat · Life · Praemium Sacharov · Ministerium a rebus exteris · Officium vigilum · Schola Europaea · Ducatus aërinavigationis · Index actuum legiferorum Unionis Europaeae
Charta de iuribus fundamentalibus · Foedus Romae ictum (Foedus de operatione Unionis) · Foedus Traiecti Mosae ictum (Foedus de Unione)
Foedus Bruxellis ictum · Foedus Parisiis ictum · Foedus Schengis ictum · Actus unicus Europaeus · Foedus Amstelodami ictum · Foedus Nicaeae ictum · Foedus Olisipone ictum