Hercules

Hercules. signum ex aere inaurato facta in Foro Boario reperta, conservata in Museo Capitolino.

Hercules (Graece Ἡρακλῆς, Heracles) est heros mythologiae Graecae, Iove et Alcmena natus, Alcaeus sive Alcides (Graece Ἀλκαῖος) prior appellatus, qui fortitudine omnes mortales superabat. Hercules nomen ei ab Apolline datum est. Herculi est geminus nomine Iphicles, sed Iphicli est alius pater.  Infans angues petentes strangulavit qui aut missi sunt a Iunone aut ab Amphitryone volente scire cuius filius esset Hercules.  Iunone agente, Heracles insaniavit et liberos uxoremque necavit. Hercules oravit Apolloni ut puniretur. Praeclari sunt labores eius duodecim, quos perfecit, postquam furore ab Iunone (Hera apud Graecos) immisso percitus Megaram, uxorem primam, liberosque suos necavit. Iuno Alcmenae invidebat, quod Iuno Iovis uxor erat.

Duodecim labores

Eurystheus, rex Tirynthis, Herculi duodecim labores imperavit, quos gloriose persolvit:

  1. Leonem Nemeaeum necavit, cuius pelle deinde usus est tegumento.
  2. Hydram Lernaeam Typhonis filiam ad fontem Lernaeum interfecit.
  3. Aprum Erymanthium occidit.
  4. Cervum ferocem vivum in conspectu Eurysthei adduxit.
  5. Aves Stymphalides sagittis interfecit.
  6. Cloacas Augeae regis uno die purgavit.
  7. Taurum, cum quo Pasiphae concubuit, ex Creta insula Mycenas vivum adduxit[1].
  8. Diomedem Thraciae regem et equos quattuor eius cum Abdero famulo interfecit.
  9. Balteum reginae Amazonis detraxit.
  10. Geryonem, Chrysaoris filium, trimembrem telo interfecit.
  11. Draconem mala aurea Hesperidum custodientem interfecit. Eodem itinere Antaeum gigantem luctatione victum interfecit.
  12. Cerberum ab inferis Eurystheo adduxit[2].

De expeditione Argonautarum

Confectis duodecim laboribus iter per mare cum Argonautis fecit,[3] aurei velleris quaerendi causa. Non tamen usque ad Colchos pervenit cum ceteris comitibus, sed in litore Mysiae commoratus est, ubi Hylas puer quem amabat, dum aquam e fonte sitiens petit, a nymphis raptus est. Diu eum frustra quaesivit Hercules nec ad navem Argo rediit; itaque Iason invitus sine illo magno heroe proficisci decrevit.

Antea in insula Lemno cum ceteris Argonautis moratus erat, nec tamen liberos ex Lemniadibus genuit: nam ad navem custodiendam in litore remanserat et comites incepti sui immemores ad profectionem hortatus est. Troiae filiam regis Hesionam monstro marino liberavit. Magna dona rex Laomedon ei promiserat, quae postea tamen e Mysia redeunti Herculi et poscenti negavit; itaque bellum cum Troianis gessit atque eorum urbem delevit. Apud Valerium Flaccum,[4] antequam Troiam rediret, a Iove iussus Prometheo in montem Caucasum succurrit et vinculis ac vulture liberat.

De Hercule et mulieribus

Hercules, Deianira, et Nessus in hydria Attica figuris nigris saeculi VI a.C.n. Museum Lupariense.

Megaram, filiam regis Thebani Creontis, primam uxorem duxisse dicitur, sed et ipsam et liberos ex ea genitos Iunonis ira lacessitus mente captus interfecit. Postea Deianiram, filiam Oetaei, regis Calydonii, uxorem habuit, quae invita eum interfecit. Dum enim aemulum Iolam captivam timet, Deianira tunicam sanguine olim a centauro Nesso dato illitam marito obtulit. Veneno hydrae cum sanguis mixtus esset, Hercules cruciatus maximos effugere non potuit nisi rogo accenso in quem sese praecipitavit, corpus suum comburens. Pars non mortalis herois, Iovis filii, inter deos in Olympum recepta est. Praeter haec duo infelicia matrimonia assiduus amator feminarum fuit nec semper vi ad eas rapiendas abstinuit. Seneca[5] enumerat Augen, Omphalen, Thespiades, Hesionen . . . ante Iolen. Multas alias invenire possis in fabulis minus notis. Ut Iole potiretur negante patre Euryto urbem Oechaliam cum magna caede armis cepit atque ipsum regem necavit. Tertiam uxorem in caelum receptus Heben duxit, filiam Iovis et Iunonis, quae ambrosiam deis apponebat.

In theatro antiquo

Duo tantum Herculis vitae episodia in scaenam tragicam prolata suntː mors in monte Oetea herois Nessi tunicae doloribus excruciati et corpus suum comburi iubentis (Sophoclis Trachiniae et Senecae Hercules Oetaeus) necnon liberorum suorum caedes cum Hercules Iunonis perfidia furore captus est (Euripidis Hercules et Senecae Hercules furens). Cetera tragoediae parum apta visa sunt. Nihilominus ut qui maximus generis humani benefactor habebatur nonnumquam salvatoris partes in fabula aliena agebatː ita in Pometheo liberato Aeschyli aut in Philoctete Sophoclis ubi post apotheosim velut deus ex machina in fine apparet et Philoctetis consilia solus mutare potest. Idem facit in Alceste Euripidis ubi Alcestem e Mortis manibus eripit sed in hac fabula quae in tetralogia satyrici dramatis locum tenebat Hercules iam est persona semicomica. Iamdiu enim in comoediis poetae Siculi Epicharmis et eius imitatorum voracitate et potandi eximia facultate Hercules esuriens risum movebat[6]. In paucis comoediis servatis Hercules in Aristophanis Ranis Dionysum qui Herculeam panopliam sibi ad Inferorum custodes terrendos assumpsit de via ad Inferos comice certiorem facit.

Aetas Romana

In arte Etrusca Hercules saepissime exponitur, saepe in speculis ex aere factis apparet. Nomen "Hercules" ex lingua Etrusca, ubi variis formis ut puta "Heracle", "Hercle", et aliis invenitur, in linguam Romanam venit. Forma Etrusca "Herceler" ex syncope verbi Graeci "Heracles" orta est. Evocatio mehercule communis erat.[7]

Cum Hercule plures mythi coniuncti sunt, qui Romanis proprii sunt, inter quos fabula de Caco devicto: Cum Hercules itinere fessus in prato inter Aventinum et Palatinum montem sito obdormisset, latro nomine Cacus nonnullas boves e grege furatus cauda retrorsum tractas in speluncam occultavit. Hercules vero eum clava occidit.[8] Euander rex autem heroem vaticinationibus praemonitus agnovit atque in hospitium accepit. Sciebat enim filium Iovis ad immortalitatem destinatum esse. Itaque primus ei tamquam deo sacrificare voluit et aram aedificavit. Romani aram Euandri fabulosam cum Ara Maxima in Foro Boario sita, quae Herculi dicata erat, exaequaverunt.[9] Vergilius et alii quendam Potitium et Pinarios aram statuisse narrat.[10]

Herculi etiam filius Aventinus ex Rhea sacerdote Romana fuisse traditur. Apud Vergilium legitur:

(7,655) Post hos insignem palma per gramina currum
(7,656) victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
(7,657) pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
(7,658) centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
(7,659) collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
(7,660) furtivum partu sub luminis edidit oras,
(7,661) mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
(7,662) Geryone extincto Tirynthius attigit arva
(7,663) Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.

Marcus Antonius Herculem deum ipsius praesentem habuit et item imperator Commodus. Hercules variis caeremoniis cultus est, non solum Romae, sed etiam multis locis per Hispaniam Gallias que. Narratur Hercules Hispalim urbem condidisse. Columnae Herculis ab Hercule factae. Plautus Herculis originem in comoedia nomine Amphitryon descripsit; Seneca in tragoedia nomine Hercules Furens heroem insania afflictum producit.

Templa et topographia

Patella argentea auro polita, quae Herculem duos serpentes trucidantem demonstrat, Hildesiae, saec. 1 a.C.n., "Altes Museum" (museum antiquum)
Templum Herculis Victoris, Romae

Hercules iam saeculo 6 a.C.n. Romae in templo prope aras Carmentae et Portam Carmentalem cultus est.[11] Herculis Invicti Ara Maxima in Foro Boario sita erat, loco quo Hercules Cacum necavisse traditur. Ara anno 64 magno incendio Romae exusta[12] postea restituta usque ad saeculum quartum exstabat. Sunt, qui reliquias antiquas in crypta ecclesiae Sanctae Mariae in Cosmedin fundamentum arae Herculis ducant.[13][14]

Templum Herculis Victoris, quod adhuc in Foro Boario exstat, inusitate rotundum est sicut et templum Herculis Musarum, quod olim in Circo Flaminio situm erat.[15] Quidam Fulvius contumelia affectus, quod sibi divitias templis spoliandis praeperaverat, postquam censor factus est porticum templo Herculis addidit, forsitan templo Herculis Magni Custodis in Campo Martio. Deinde statuas Musarum e domo sua ad templum transtulit Herculi dedicandas,[16] quod templum postea fuit sedes collegii poetarum .[17]

Ara Iovis Praestitis Tiburi ab ipso Hercule constituta esse credita est.[18]

Tituli

  • Hercules Augustus sive Hercules Augusti, Hercules protector imperatoris."[19]
  • Hercules Invictus, titulus in Ara Maxima; feminae hoc cultu exclusae erant.[20] Etiam Hercules Victor[21]
  • Hercules Magnus, cuius in honorem ludi dati sunt (primo a Sulla).[22]
  • Hercules Musarum (Graece: Heracles Musagetes), titulus introductus, cum Fulvius Nobilior statuas Musarum templo Herculis dedicavit.[23]
  • Hercules Olivarius, titulus a statua Herculis a collegio mercatorum olivarum dedicata tractus.[24]
  • Hercules Triumphalis, a statua in Foro Boario dictus, quae insignibus triumphatoris Romani ornata erat. Statuae Plinius maior mentionem faciens Euandro attribuit.[25]

Hercules apud Germanos (secundum Tacitum)

Tacitus narrat et Germanos Herculem coluisse:

Fuisse apud eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. Sunt illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur.[26]

Quidam Tacitum Thorum deum Germanorum cum Hercule exaequare putant (vide interpretatio Romana).[27]

Notae

  1. Pausanias, Graeciae descriptio I.27.10.
  2. Cf. Ausonii periocham:
    Prima Cleonaei tolerata aerumna leonis.
    Proxima Lernaeam ferro et face contudit hydram.
    Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.
    Aeripedis quarto tulit aurea cornua cervi.
    Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.
    Thraeiciam sexto spoliavit Amazona balteo.
    Septima in Augei stabulis inpensa laboris.
    Octava expulso numeratur adoria tauro.
    In Diomedeis victoria nona quadrigis
    Geryone extincto decimam dat Hiberia palmam.
    Undecimo mala Hesperidum destricta triumpho.
    Cerberus extremi suprema est meta laboris.
  3. Argonautica (Apollonius Rhodius). Argonautica (Valerius Flaccus), libris I-IV.
  4. Valerius Flaccus, Argonauticon IV,58-80 et V 154-176.
  5. Hercules Oetaeus 363-376.
  6. Aristophanes, Pax 741.
  7. W. M. Lindsay, "Mehercle and Herc(v)lvs. [Mehercle and Herc(u)lus]" The Classical Quarterly 12.2 (April 1918:58).
  8. Vergil, Aen. 8,193-265
  9. James G. Winter, The Myth of Hercules at Rome (University of Michigan Studies 4) 1910.
  10. Vergi, Aen. 8,269-270: primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri.
  11. T.P. Wiseman, Remus: A Roman Myth (Cambridge University Press, 1995), p. 41-42.
  12. Tacitus, Ann. 15,41
  13. Coarelli, F. Il foro boario dalle origini alla fine della repubblica. Edizioni Quasar, Romae, 1992, vol. 2,61-77.
  14. Claridge, A. Rome. Oxford University Press, 1998, p. 256-258.
  15. Michael Lipka, Roman Gods: A Conceptual Approach (Brill, 2009), p. 91.
  16. Rüpke, Religion in Republican Rome, pp. 153–154.
  17. Rüpke, Religion in Republican Rome, p. 154.
  18. T.P. Wiseman, Remus: A Roman Myth (Cambridge University Press, 1995), p. 41.
  19. Lipka, Roman Gods, p. 74.
  20. Lipka, Roman Gods, p. 184.
  21. Rüpke, Religion in Republican Rome, p. 36.
  22. Lipka, Roman Gods, p. 45.
  23. Rüpke, Religion in Republican Rome, p. 154.
  24. Celia E. Schultz, Women's Religious Activity in the Roman Republic (University of North Carolina Press, 2006), p. 63.
  25. Plinius, Naturalis Historia 34.33
  26. Tacitus, Germania 3
  27. Simek, Rudolf: Lexikon der germanischen Mythologie. ed. 3. retractata, Stuttgardiae 2006

Fontes

Plura legere si cupis

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Herculem spectant (Hercules, Heracles).


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!