Hercules Oetaeus est tragoediaSenecae attributa et anno incerto scripta. Hodie critici in duas partes paene aequas dividuntur, quorum alteri paternitatem Senecae defendunt, alteri recusant. A stoico viro certe scripta videtur : nam doctrina porticus manifestior in hac fabula deprehenditur quam in ceteris Senecanis tragoediis. Praeterea aliquanto longior ceteris est (paene duo milia versuum!).
Cur de Senecana attributione quidam dubitent.
Duae praecipuae causae sunt :
Titulus Hercules Oetaeus nisi in manuscriptis familiae A dictae non legitur. In manuscripto E (= Etruscus), qui optimus videtur atque ad antiquissimam traditionem referri solet, duae fabulae "Hercules"[1] inscriptae sunt. An Seneca eundem titulum duabus tragoediis dederit iure dubitari potest.
Multi loci velut duplicationes esse videntur locorum similium cum in ceteris Senecanis tragoediis tum praecipue in Hercule furente.
Argumentum
Patre eius Euryto occiso, HerculesIole, puella quam cupiebat, potitus est : cum aliis captivis eam Trachinem apud uxorem Deianiram praemisit. Quae, cum vidit formosam puellam, zelotypia ardens ac metuens ne paelici postponeretur, primo de occidendo Hercule cogitat, mox promissorum centauriNessi meminit, qui moriens philtrum amoris ei dederat. Itaque tunicam modo textam sanguine centauri cum veneno hydrae mixto imbuit atque per Lichan servum ad maritum mittit. Hercules cum eam induit intolerabilibus cruciatibus torquetur nec sanari potest. Dolore furens Lichan saeviter necat. Deinde in monte Oetaeo rogum exstruit quo corpus comburatur. At pars divina quam a patre Iove accepit in caelum recipitur.
Hoc argumentum iam a Sophocle in Trachiniis tractatum erat ; Ovidius quoque epistolam Deianirae Herculi in Heroidibus excogitarat et fabulam in Metamorphoseon libro nono narraverat. At in hac tragoedia interpretatio stoica facile inveniri potest : quamquam vitiis non caret, Hercules dolore ac postremo morte superanda ad divinitatem (id est ad sapientiam ?) pervenit. Nisi enim maximorum malorum metu liberatus, animus sapientiae capax non est.
Chaumartin, F. R., ed. 1999. Sénèque Tragédies tome 3. Parisiis: Les Belles Lettres. (Collection des Universités de France) [Cum apparatu critico et versione Francogallica.]