Anno 1880, Doyle velut medicus in naviHopecetariaevenationi apta in Arcticam, anno post in navigio Mayumba in Africam Occidentalem navigavit. Annis inter 1882 et 1890 medicus meruit Southsea? iuxta Portum Magnum. Tempore subsicivo litteris vacabat. Anno [[1883], fabulam Milesiam primam confecit praetitulatam The Narrative of John Smith, quae interminata non ante annum 2011 edita est. Anno 1887, primum investigator Sherlock Holmes cum amico Watson opere A Study in Scarlet progressus est. Ratio investigandi analytica quasi omnibus partes agentibus propria est; Conan Doyle se in figura doctoris Watson incorporavit, cum Holmes Iosepho Bell professori Edinburgensi simillimus esse videatur. Nonnulla ibi reperienda (e.g. dactyloscopia et indagatio criminalis stricte scientifica) viis astynomicis contemporaneis vel antecellebat. Anno 1890, Londinium petivit, et iam ab anno 1891 libris scribendis se sustentare potuit, cum in periodico "The Strand Magazine" narratio criminalis A Scandal in Bohemia vulgata esset.
Anno 1893, Sherlock Holmes auctore suo volente necandus erat, quem taeduit narratiuncularum talium. Conan Doyle se aliis figuris dedicare maluit. Eius mater, avidissima historiarum lectrix, vane implorabatur filium ut fabulas de Holmes pergeret. Itaque in fabella The Final Problem Sherlock cum inimico Moriarty apud aquae deiectum Reichenbach in Helvetia casu deorsum mortem obiit. Eodem anno, Doyle in massonica lobia Phoenix No. 257 magister declaratus est. [1]
Die 23 Martii1894, audax atque fortis nartator nartis montes Maienfelder Furgga inter Tavaum et Araum transiit fratribus Helveticis Tobia et Ioanne Branger comitantibus; quae res gesta inaudita fere centum annis post in pellicula Austriaca resumpta est cui commentatio Arthuri An Alpine Pass on Ski argumenta cetera suppeditavit.[2] Fabulis autem Romanensibus historicis ("Rodney Stone," "Sir Nigel," et "The White Company") eventus minor felix fuit, quippe quae a scriptore ipso opera optima putarentur. Tum etiam novellae mysticae The Parasite (1894) et Mystery of the Cloomber (1895) exaratae sunt. Anno autem 1899 itum est in Africam Australem in servitiis medicali diurnarioque in Bello altero Africanorum alborum, quod dicitur. Pro propaganda sua pretiosa in libro The Great Boer War (1900) anno 1902 sollemniter in equitem nobilitatus est.
Anno ferme 1900, typho affectus, iter in Norfolciam fecit, ubi Fletcher Robinson degebat. Qui vir fabulas veteres e.g. de phantasmate canis ingentis narrans scriptorem utique excitavit. In fabularum situm peregrinans, Doyle statim vidit detectorem catissimum tantummodo aenigma multiplex de citato cane crudeli solvere posse itaque episodus una in seriem de Holmes iam finitam a posteriore inserenda erat.
Propterea quod liber The Hound of the Baskervilles in lectoribus tantopere bene evenit, narratiuncula sequens praetitulata The Empty House anno 1905 resurrectionem indagatoris egregiae celebravit. Ex anno 1906 in ephemeridibus pro Georgio Edajli pugnabat, qui falso vexationis in pecudes accusatus erat. Namque Dolye legatum Britannicum Rogerium Casemet convenerat, qui atrocissimas res in Civitate libera Congensi regis Belgarum Leopoldi II commissas anno 1904 in lucem protulerat.[3] Circumstantiis vix emendatis Doyle manifestum vehemens de criminibus Congensibus pepigit,[4] et regem Belgarum ipsum responsalem esse affirmavit.
Anno 1927, collectio ultima de Holmes divulgata est The Casebook of Sherlock Holmes; annis tribus post Doyle apoplexia mortuus est. Uxores duas habuit, annis inter 1885 et 1906 Ludovicam Hawkins, et ex anno 1907 Ioannam Leckie. Nuptiarum primarum infantes fuerunt Kingsley et Maria, matrimonii autem alterius Dionysius, Hadrianus et Ioanna. Sepultus est sub [][quercus|querco]] patula vetere in Sepulcreto Ecclesiae Omnium Sanctorum vici Minstead in Comitatu Hantoniensi; anno 1940, matronae cadaver quoque eo inhumatum est.[5]
Pelliculae secundum mythistorias sat multae factae sunt: inter classicas mentionis praecipuae digna sit ista de cane Baskervillano cum Christophoro Lee (1959). Inter eas ludibrio autem The Private Life of Sherlock Holmes (1970; Gulielmo Wilder disponente) sive They Might Be Giants (1971; Antonio Harvey disponente). Liber EscapadesGualterii Satthertwait (1995) de conventu excogitato amicorum Holmes et Haraldi Houdini modum in satiricum narrat.
Doyle insuper portae custos fuit in turba pedilusoriaAssociation FootballPortu Ostium et sibi pseudonymum A. C. Smith tribuit.[7] Diligebat quoque criccetium lusum et annis inter 1899 et 1907 decies in grege primo consociationis "Marylebone Cricket Club" se praesentare potuit.[8] Diligebat porro pilamalleum, qui anno 1910 praeses in campo consociationis "Crowborough Beacon Golf Club" (Sussexia Orientalis) creatus est.[9]Tavai campum pilamallei instituendum esse publice annuntiavit, cum annis inter 1893 et 1895 identidem eam regionem visitaret.
In Olympiis aestivis 1908, Doyle pro diariis "Daily Mail" de cursu Marathonio referens commentarios longos de scandalo ad Adorati Pietri victoriam impeditam pertinenti scripsit. Istum virum medicus et agonotheta novissimis in distantiae metris auxiliatum trans metam finalem pulserunt, et statim inhabilitationem paraverunt. Doyle maxime de sorte cursoris compatiens tractationes scripsit, et emeritorium pro eo postulavit. Erant qui putarent virum in photographiam esse Arthurum Conan Doyle ipsum; revera autem agitur de Michaele Bulger medico anxio atque incauto.[10]
The War in South Africa: Its Cause and Conduct. 1902
The Case of Oscar Slater. 1908
Libri speciales
The Great Boer War. Smith, Elder, Londinii 1900. Archive
The Crime of the Congo., Doubleday, Page & Co. Novi Eboraci 1909.
The History of Spiritualism. 1926
Alia opera selecta
Fabulae Milesiae de rebus gestis:
The Mystery of Cloomber. 1888
Pro adulescentibus:
The Mystery of Sasassa Valley. 1879
The mystery of uncle Jeremys household. 1887
Mysticae confabulationes:
J. Habakuk Jephson's Statement. 1884
The Parasite. 1894
Autobiographica:
Memories and Adventures. 1924
Dangerous Work. Diary of an Arctic Adventure. 2012
Notae
↑Jürgen Holtorf, Die Logen der Freimaurer (Hamburgi: Nikol, ISBN 3-930656-58-2), 143.
↑Ueli Haldimann (ed.), Hermann Hesse, Thomas Mann und andere in Arosa: Texte und Bilder aus zwei Jahrhunderten (Turici: AS Verlag und Buchkonzept, 2001, ISBN 3-905111-67-5), 44–51.
Andrew Lycett: Conan Doyle : The man who created Sherlock Holmes. Weidenfeld & Nicolson, Londinii 2007, ISBN 978-0-297-84852-3.
Daniel Stashower: Sir Arthur Conan Doyle – Das Leben des Vaters von Sherlock Holmes. (Titulus originalis: Teller of Tales: The Life of Arthur Conan Doyle. 2001). Baskerville Bücher, Agrippinae 2008, ISBN 978-3-930932-04-7.
Klauspeter Bungert: Annotiertes Werkverzeichnis. In: Sir Arthur Conan Doyle: Das Spukhaus. Verlag 28 Eichen, Barnstorf. 2018 [1]
Heiko Postma: „Exzellent!“ rief ich. – „Elementar“, sagte er. Über Sherlock Holmes & Doktor Watson nebst einigen Beobachtungen zu Sir Arthur Conan Doyle sowie einem Anhang mit drei Holmes-Episoden außerhalb des Kanons. jmb-Verlag, Hannoverae 2008, ISBN 978-3-940970-03-9.
Thomas Sebeok, Jean Umiker-Sebeok: „Du kennst meine Methode“: Charles S. Peirce und Sherlock Holmes. Suhrkamp, Francofurti ad Moenum 1982, ISBN 3-518-11121-3.
Bernd Stiegler: Spuren, Elfen und andere Erscheinungen. Conan Doyle und die Photographie. Fischer, Francofurti ad Moenum 2014, ISBN 978-3-10-075145-4.
Gleithölzer aus Ulmenholz, 8 Fuss lang und 4 Zoll breit. In: Ueli Haldimann (ed.): Hermann Hesse, Thomas Mann und andere in Arosa – Texte und Bilder aus zwei Jahrhunderten. AS Verlag und Buchkonzept, Turici 2001, ISBN 3-905111-67-5, p. 45–51.
Deutsche Sherlock-Holmes-Gesellschaft (ed.): Die Abenteuer zweier britischer Gentlemen in der Schweiz – Auf den Spuren von Sir Arthur Conan Doyle und Sherlock Holmes. DSHG Verlag, Ludovici Portu Rhenano 2016, ISBN 978-3-00-052252-9.
Rosemary Herbert: Doyle, Arthur Conan. In: Noelle Watson, Paul E. Schellinger: Twentieth-Century Science-Fiction Writers. St. James Press, Sicagi 1991, ISBN 1-55862-111-3, p. 218–221.
Friedrich Depken: Sherlock Holmes, Raffles und ihre Vorbilder. Ein Beitrag zur Entwicklungsgeschichte und Technik der Kriminalerzählung (= Anglistische Forschungen, 41). Winter, Heidelbergae 1914
Constanze Gehrke: Schema und Variation in den Sherlock-Holmes-Stories von Arthur Conan Doyle. Aquisgrani 2004 RWTH Aachen