Narta[1] una ex duabus laminis ligneis, metallicis, vel plasticis quae ad pedes alligantur in nartatione (lapsu super nivem) adhibentur. Forma nartae propter genus nartationis variat.
NARTA, Species solearum lignearum, quibus in transmittenda glacie altissimisque nivibus utuntur Scricfinni[2] aliaeque gentes finitimae. Nil aliud sunt, ut Hofmannus exponit, quam lignum tenue et longiusculum, anteriori sui parte incurvum, in cuius medietate ansa est ex corio, cui pes inseritur, subiecta ex contorto vimine alia, qua posteriora pedis firmantur.[3]
Pinacotheca
Nartae Nordicae
Nartae ab exercitu Danico-Norvegico saeculo XVIII adhibitae