Postquam maturitatem anno 1970 accepit, Biliveldae et Goettingae iurisprudentiae studebat. Anno 1975 primam, anno 1978 secundam probationem adepta est. Annis 1979 - 1990Monachii in officio Theodisco inventorum iure tuendorum (Deutsches Patentamt) laboravit.
Cursus honorum
Ab anno 1978 Leutheusser-Schnarrenberger sodalis FDP, ab anno 1990 legata Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 1992 ab Helimuto KohlAdminister Foederalis Iustitiae nominata est. Hunc honorem etiam post electionem anni 1994 tenuit. Sed 1996 propter differentias de lege de interceptione telefonica a factione sua constituta officium reliquit. Postea summum iudicium Germaniae eam recte hanc legem vituperavisse decrevit. Leutheusser-Schnarrenberger ab anno 2000 praeses suae factionis Bavariae est, quae anno 2008 una cum CSU hanc terram regit. Ab anno 2003 legata et parlamenti Consilii Europae est. Post electionem Dietae Foederalis anni 2009 iterum Administer Foederalis Iustitiae est. Anno 2013 autem noniam legata electa est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.