Zeus/IuppiterTantalum filium hospitio et amicitia sua dignatus erat. Ille vero, superbia amens factus, cum deos ad cenam invitasset, eis filium Pelopem in membra caesum, postquam aeneo caccabo incoxerat, in convivio adposuit. Cupiebat scire num fraudem dei detecturi essent. Omnes autem animadvertere et carne horrentes abstinuerunt, praeter Demetera/Cererem, quae, maerore raptae filiae occupato animo, laevum umerum Pelopis comedit. Dii puerum miserati membra rursus conglutinaverunt et Pelopi vitam reddiderunt : in vicem non iam exstantis partis, eburneum umerum[3] collocaverunt. Ac iusserunt Tantalum aeternas et crudeles poenas in Tartaro dare.
De petitione Hippodamiae
In Graeciam deinde Pelops venit, ubi Hippodamian, filiam Oenomai in coniugium petivit. Sed regem Oenomaum oraculum monuerat, mortem a genero caveret. Itaque certamen instituerat, ne filia nuberet : nam cum equos Aquilone velociores possideret, edixerat filiam se daturum ei tantum qui quadrigarum velocitate suas vicisset. Victi vero interficiebantur, quod iam plurimis procis acciderat. Nihilominus Pelops certamen non abnuit sed fraudem adhibuit. Nam, cum ei dimidium regnum polliceretur[4], Myrtilo, regis aurigae, persuasit ut clavos in rotam ponere omitteret. Ita currus regis, vehementer concitatus, dissiluit et equi infrenato cursu Oenomaum iam mortuum rapiebant. Postea Pelops Myrtilum necavit, ne promissa traderet, et regnum Oenomai, ut coniunx Hippodamiae, solus possedit. At priusquam moreretur Myrtilus Pelopem diris imprecationibus exsecratus est : unde fatum horrendum Atridarum et Pelopidum per plures aetates[5].
De Pelope Olympico
Ob quod certamen et quia Pisa non longe ab Olympia aberat, Pelops nonnumquam unus e conditoribus Olympicorum ludorum fuisse traditur. Hyginus vero adfirmat Herculem in honorem Pelopis ludos postea condidisse[6]. Ubi cultum heroicum Pelopis fuisse -ariete nigro ei quotannis immolabant cuius carnes in cinerem redigebant - testatur Pausanias[7], viator et scriptor secundi saeculi, qui vetustissimum Olympiacum monumentum "Pelopion" nominat[8] : hodie moderni archaeologi putant hunc esse tumulum magnis lapidibus tectum, iam tertio millennio a.C.n. aedificatum ac postea quarto saeculo a.C.n. muro circumdatum, introitu magnifico addito[9]. In magno templo Iovis quoque statua Pelopis cum Oenomao et ipso Iove intra fastigium orientale sita erat[10]. Nam in Elide ita ceteros heroes superabat Pelops ut Iupiter ceteros deos.
↑Hoc eburneum os Elide olim ostendebatur (Plinius Maior XXVIII.34), sed aetate Pausaniae non iam exstabat (Descriptio Graeciae V.13.4-6). De reliquis Pelopis ossibus in quadam arca Olympiae servatis vide Pausaniam VI.22.1
↑Fuerunt etiam qui traderent noctem unam cum Hippodamia ei pollicitum esse (Pausanias VIII.14.11).