Corinthus
Civitas :
Graecia Locus :
37°56′19″N 22°55′38″E Numerus incolarum :
30 816 Situs interretialis Nomen officiale :
Κόρινθος
Gestio
Procuratio superior : Corinth Municipality , Commune of Korinthos, Korinthia
Geographia
Superficies : 102.2 chiliometrum quadratum
Tabula aut despectus
Corinthus: situs
Corinthus [ 1] (-i, f . , Graece Κόρινθος ) est urbs Graeciae , quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.
Historia
Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis , Corcyrae , Epidamni , Ambraciae , Apolloniae , Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica [ 2] . Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander , unus e septem sapientibus Graeciae[ 3] , maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[ 4] . Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[ 5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n. , Corinthus a Romanis , Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[ 6] . Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.
Templum Apollinis Corinthi situm.
Fabulae
De eccledia Catholica
Via Rebellationis Nationalis Corinthi in urbe
Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae .
Fontes
Notae
Bibliographia
Harold North Fowler, Richard Stillwell et al., edd., Corinth . Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 1929-
Charles K. Williams II, Nancy Bookidis, edd., Corinth: the centenary, 1896-1996 . Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 2003. (Corinth , vol. 20) JSTOR
Nexus interni
Nexus externi