Iacobus Delors
Iacobus Delors (Lutetiae natus die 20 Iulii 1925; ibidem die 27 Decembris 2023 mortuus)[1] fuit politicorum peritus Francicus. In urbe nativa apud lyceum Voltarium sed interdum Augustonemeti Aureliacique educatus, Lutetiae apud facultatem iurum eruditus est. Apud argentariam Franciae ab 1945 usque in 1962 operam dedit, deinde apud Confoederationem Laboris Francicam. Ab anno 1969 usque in 1972 iuxta primum ministrum Iacobum Chaban-Delmas laboravit. Professor adiunctus universitatis Parisiensis IX Dauphine ab anno 1974 usque in 1979 meruit.
Legatus parlamento Europaeo anno 1979 electus est. Ab 1981 usque in 1984 minister oeconomiae Franciae fuit, primo ministro Petro Mauroy, praeside Francisco Mitterrand. Praeses Commissionis Europaeae ab anno 1985 usque ad annum 1995 merens ad Europam integrandum laboravit. Anno 1992 Praemium Caroli Magni, anno 1997 Praemium Erasmianum accepit.
Filia eius est politica Martina Aubry, secretaria principalis factionis socialisticae Francicae qui praeses Commissionis Europaeae.
Notae
Bibliographia
- Cécile Amar, L'homme qui ne voulait pas être roi : conversations avec Jacques Delors. Lutetiae: Grasset, 2016
- Stéphanie Baz-Hatem, Nadège Chambon, Jacques Delors, hier et aujourd'hui. Bruxellis: Desclée de Brouwer, 2014
- Ken Endo, The Presidency of the European Commission under Jacques Delors: The Politics of Shared Leadership. Londinii: Macmillan-Palgrave, 1999
- Charles Grant, Delors : Architecte de l'Europe. Georg, 1995. ISBN 2-8257-0507-1
- Bernard Maris, Jacques Delors, artiste ou martyr. Lutetiae: Albin Michel, 1993
- Robert Meyret, La Face cachée de Jacques Delors. Première Ligne, 1994
- Alexandre Mirlesse, En attendant L'Europe. Insulae: La contre allée, 2009
- John Palmer, "‘What I want is a federalising Europe’: remembering Jacques Delors, a true EU champion" in The Observer (31 Decembris 2023)
- Alain Rollat, Delors. Lutetiae: Flammarion, 1993
Nexus externi
Praesides Commissionis Europaeae
Ministri vectigalium et rerum oeconomicarum Francici 1959–