Legatus Nivernensium anno 1946 electus, iunior minister rei publicae 1947, in administratione, cui Paulus Ramadier praefuit, factus est, multosque magistratus in quarta re publica gessit, sed ab anno 1958, Carolo de Gaulle regnante, nihil nisi Nivernensium senator fuit. Octavum autem post annum candidatus sinistrarum partium ad rei publicae praesidentiam fuit, qua in re, quamquam tandem non vicit, ei contigit De Gaulle ad secundum gyrum electionis protrahere. Anno 1971 secretarius primus partium socialistarum factus est et postea conatus est rei publicae praeses fieri commune programma cum communistisradicalibusque scribendo.
Tandem ei contigit ut 10 Maii1981 praeses eligeretur. Multis enim decretis, Petro Mauroy primo ministro, abrogavit mortis damnationem et auxit socialia minima et creavit vectigal maximarum fortunarum et dedit Francicam civitatem omnibus advenis, qui in Francia laborabant, et divitias dedit scriniis litterarum scientiarumque laborisque et quintam hebdomadem ferialium dierum concessit laborantibus omnibus et triginta novem tantum horas laboris per hebdomadem praedixit et cetera consulta tam ad interiorem quam ad exteriorem politicam fecit. Anno autem 1984, cum scholam reformare Petrus Mauroy non potuisset, Laurentius Fabius primus minister factus est, qui etiam pecuniariam inopiam rei publicae curare conatus est.
Sed post victoriam dextrarum partium anno 1986 Mitterrand coactus est Iacobum Chirac primum ministrum nominare, qui duos annos administrationi praefuit. Denuo autem praeses anno 1988 electus est et postea ad Europam confirmandam laboravit, Maastrichti tractatum adprobantibus Francicis; pro primo ministro habuit primum Michaelem Rocard, deinde Editham Cresson, denique Petrum Beregovoy; sed scriptoribus rerum praesentium divulgantibus mendacia de repetundis, paulatim male audierunt omnes, qui Rem Publicam gerebant. Verum anno 1993 dextras partes rursus victores Eduardum Balladur primum ministrum nominavit, et ipse sibi otium cum litteris dedit credens in vires spiritus. Mortuus est anno 1996, paulo post victoriam Iacobi Chirac.
Bibliographia
Pierre Favier, Michel Martin-Roland, La Décennie Mitterrand. 4 voll. Lutetiae: Éditions du Seuil, 1990-1999